R.P. Matthiae Borrull Valentini e Societ. Iesu, ... Tractatus duo de essentia, & attributis, & visione Dei, cum proemialibus theologiae

발행: 1664년

분량: 702페이지

출처: archive.org

분류: 철학

451쪽

OUiectio

sumpta a co gnitione Q. sua, eiusque verita

te. 23 Tract. I. De Essentia U Attrittitis Dei.

dc hoc est impossibile, vci debet esse possibilis creatura exigens essentialiter propolitum semel assi impium ita secum durare, ut destrui non possit: id etiam implicat: ergo, dcc. Minor probatur. . Tum quia tanta persectio est cxigere e sentialiter immutabilitate propositi semel aslumpti, quam ipsum propositum immutabile esse : propositum autem immutabile esse , est persectio propria Dei, de omnem su-

. pcran S creaturam : Crgo, dc exigere.. na ctiam, quia limilis cxigentia aeque derogaret dominio Dei, immutabilitas propositi, nam polita creatura non posset Deus impedire propositum , imo nec ipsa creatura, unde libera non esset in proposito assumpto conlaruando. . 68. Confirmatur, necessitas durationis in existentia arguit perfectionem simpliciter infinitam, dc minime com possibilem cum ente ab alio : ergo necessitas durationis in proposito arguet perfectionem simpliciter, & nullatenus compossibilem cum cnte ab alio : unde enim, scorsim ab

aliis diuinis perfectionibus , dc attributis , infinitas diuionae constantiae colligi potest, nisi ex immutabilitate propo siti semel assumpti, ergo impossibile crit creaturam esse immutabilem a proposito,cum impossibilis sit constantia creata simpliciter infinita. . 69. Obij cies, non implicat veritas exigens essentialiter durare obiectit ira, quandiu ipsa durat: ergo neque impli

. Cabit creatura CXigens essentialiter propositum semel asi sumptum durare, quandiu ipsa durat. Antecedens est cer tum. , nam cognitio stipernaturalis repraesentans Petrum

existere, quandiu ipsa durat, exigit essentialiter esse veram , cum nec diuinitus possit esse falsa: ergo exigit esset tialiter Petrum durare, quandiu ipsa durat. Etenim si uno instanti esset cognitio illa, dc non duraret Petrus, cognitio supernaturalis esset falsa. Idem argumentum fieri potest de viaione exigente essCntialiter durare extrema, quandiu ipsa durat , dc aliis modis pendentibus essentiali-wr ab ex igentia terminorum. Haec tamen ratio nimis probat si paritus ab accidentibus ad naturas substantiales soliada esset, nam sicut possibiles sunt actus suPernatural cs inrtellectrix

452쪽

eellectus indefectibiles a veritate , & actus supernaturales voluntatis in desectibiles a bono , ita esset possibilis substantia supcrnaturalis indefcctibilis, a bono , & vero. o. Ratio ergo disparitatis est , quia immutabilitas Dispalitis

actuum in ordine ad obiecta, non arguit infinitam perse-i' ς ctionem, imo finitam , eo quod sint limitati obiecti reprae- eotrivi sentationes: immutabilitas autem in proposito arguit na-ni . supς R turam rationalem adco persectam vi ex infinita motivo 'ς runa omnium comprehensione , ita perfecte eligat, ut ex nullo capite ad oppositum deinceps cligendum serio, &prudenter moueri possit; imo tantam arguit clinio perfectionem, ut citra leuitatem ab assumpto proposito recede

re non liceat, tantam autem motiuoriam comprchensio-

nem conflanti am illi conformem, dicimus arguere pe sectionem infinitam, quod nullatenus militat in accidentibus , aut modis, qui a se ipsis limitati sunt, de vicissitudini suorum terminorum CX positi.

DISPUTAT O XII

Expenduntur ratera alia attributa Tei.

T. H I L in hac disputatione dabimus de incomprehensibilitate Dei inter Dei at tributa numerari solita , susus id ita, trach. L. de visione disput. is ic dituri: Caetera alia attributa transcendentia librabuntur, vindelicet , perfectio diuina, eiusque infinitas, unitas, & simplicitas Dei, elus immortalitas , & ineffabilitan & actus denique purissimus se quibus expositis tr Etatus hic primus de essentia,& attributis Dei con summabitur.

453쪽

3 o Tracta. De Essentia s Attributis Dei

Quid sit ensa perfectum.

SECTIO I. De persectione Dei eiusque infinitate p

ENs perfectum teste Aristotele de Coelo cap .8c s.

Metaphy. cap. I 6. textu χΙ. est, quod continet in

tegritatem praedicatorum, & cui nihil deest eorum , quae ipsius connaturali statui debita sunt; sicut imperfectum est, id, cui deest, uel integritas praedicatorum, vel aliquod eorum, quae connaturali illius statu i debita sunt, qua ratione coeci, εc claudi dicuntur impersecti; Deum autem esse ens perfectum non drsputo , sed suppono ex innumetis Scripturarum Ac Patrum testimoniis, dc ratione naturali id suadentibu&p. sectio di-3. Persectio diuina est duplex , altera simpliciter sim-uina duplς plex, quae teste Anselmo in Monologio cap. 1 . Melior est ipsa, quam non ipsa ; altera non simpliciter simplex , quae scilicet non est melior ipsa, quam non ipsa, quamuis autem unanimes concordent Doctores omnes in admittenda definitione illa persectionis simplicis simpliciter,in illius tamen intelligentia diuisi sunt. Nam Vasque Z ita explicat, quae in quolibet; id est, in quacunque natura , melior est ipsa, quam non ipsa, non vero in quolibet supposito. Molina

ero quaest. . arti c. I. disputa L. cuius ratio formalis nullam imperiectionem importat. Soarius, dc communior Doct

rum, quae in quolibet indiuiduo enti melior est ipsa,quam non ipsa, id est, quam altera opposita illi, si per imposs-bile in eo esse posset, ut addit Arriaga disputat. 9. 1eα3- subsect.4. ἱδ sit νεi 4. Censeo perfectionem simpliciter simplicem esse illam, quae melior est ipsa, quam non ipsa, id est, cuius defcchus Pin' per nullam aliam persectionem compensabilis est, quod amplius declarabitur infra, dum ostendemus, relationes diuinas esse perses iones simpliciter simplices. s. Assero

454쪽

Disp. XII. Catera alia Attrib. Dii Secta. 4 3 I.

p. Affero pri mo, Deum, secundum omnes perfectiones ab- omnes peti solutas,continere ratione persectionis simpliciter simplicis. - φης Probatur, quia nulla est perfectio absoluta necessaria, quae simplieiteri

non sit simpliciter simplex, dc melior ipsa, quam non ipsa: simpliς ergo nulla. cst, quae non sit melior ipsa, quam non ipsa. Confirmatur nam persectio simpliciter simplex concedenda est Deo ; semel autem concessa, nulli perfectioni absolutae necessariae negari potest : ergo.

perfectionem simpliciter simplicem. Probatur, quia me πε ess. lior est ipsa, quam non i psa, id est, cuius defectus per nul- ctio simpli. lam aliam perfectionem compensabilis est: defectus autem ' si 'cuiusuis relationis per nullam aliam perfecti Oncm compenissabilis est : ergo quaelibet relatio erit perfectio siimpliciter

limplex .Probatur minor quia defectus Paternitatis, siue non esse illius, per nullam perfectionem creatam compensari potest, ut est certum ue neque potest per diuinam conapcnsari:ergo per nullam. Antecedens quoad secundam partema probatur, quia desectus Paternitatis diuinae, siue non dari Paternitatem in Deo, compensari non potest per ementiam , neque per aliam relationem, cum neque per essentiam, neque per relationem filiationis, aut spirationis, vacuitas Paternitatis compleretur , imo maneret semper Deus cum defectu Paternitatis, quin loco istius subrogaretur aliquid a qui ualens , cum quo aequb bene Deus sohaberet, ac cum Paternitate : Ergo Paternitas est perfectio,

quae melior est ipsa, quam non ipsa; idem est, de filatione,

I. Dices ad perfectionem simpliciter simplicen, non sat esse, quod illius defectus in Deo non possit compensari per aliam persectionem, sed ulterius opus est, quod in nullo subjecto talis defectus compensari posset: defectus autem paternitatis in humanitate Christi persectissime

compensatur per filiationem, quia persona diuina tam per fecta est, quam esset cum perionalitate Patris terminante

naturam humanam.

8. Contra, quia defectus ille Paternitatis in humanitate Christi

455쪽

ν ej dbn, Christi non esset desectus simpliciter Paternitatis , sed

sp 'si' unionis illius cum humanitate , co enim quod Paternitas in utens. non terminet humanitatem, sequitur dari carentiam, siue defectum unionis illius cum humanitate, non vero fit daricarentiam Paternitatis, siue non dari Paternitatem in rerum natura, quae sola carentia cli desectus simpliciter Pa ternitatis. Ad persectionem autem simpliciter simplicem satis est, dc neccsse,qubd desectus simpliciter illius per nullam aliam suppleri, aut compensari possit, hoc enim ipso melior est ipsa, quam non ipsa ue desectus autem simpliciter cuiusuis relationis per nullam perfectioncm, siue crcatam, sug increatam compensari potest: crgo quaelibet crit persectio simpliciter s mplex. Minor est ccria, si modo enim per impossibile destrueretur Paternitas diuina, quid

conducere posset ad hunc desectum compensandum unio filiationis cum natura humana; haec enim sufficiens tantum cst ad compensandum desectum unionis Paternitatis cum

humanitat .

. Asicro tertio, nullum actum liberum diurnum e Gefectio sim persectionem simpliciter simplicem. Ratio cst, quia nullus pikς xer ii - est actus liber, cuius desectus simpliciter per alium aetum liberum oppositum, aequalis bonitatis, & perfectionis,compensari non possit; nam cum in Deo possibilis non sit pura omissio, ut ostendi disp'. de voluntate, si Deus noluisset Creare mundum , habuisset nolitionem positivam creandi illum , tantae bonitatis, dc perfectionis, quam sit de facto volitio creandi: ergo dcfectus istius compensatus esset per nolitionem positivam, sicut de facto per volitionem

desectus nolitionis compensatus est. Persectio in- io. Perfectio infinita communiter explicari solet, quaeques. ' termino dc limite caret. Duplex est, altera substantialis,&plex. secundum essentiain, altera accidentalis, qualis est infinitas intentionis, numeri, dc extensionis, in praesenti sermo non

est de persectione infinita accidentali; nam com Deus sit substantia , pugnat cum illo infinitas intentionis , utpote Propria qualitatis 3 cum se unus, dc smplex pugnat infini-xas in numero, &extensione. Tota ergo controuersia ver- . Iitur Diqitiros by COO

456쪽

titur de perfectione infinita substantiali, & per essentiam.

11. Affero quarto, de fide esse,Deum esse ens simpliciter Deus simpli- infinitE persectum. Probatur nam Psal. IA .ait David. Magnus Dominus , o laudabilis nimis, o magnitudinis eius non es fide. sinis , quae verba referri non possunt ad magnitudinem molis, aut quantitatis , cum Deus sit spiritus ; nec ad magni tudinem intentioniς, cum sit substantia. Nec ad magnitudinem numeri, cum sit unicus: ergo referenda sunt ad magnitudinem persectionis substantialis. Suffragantur Patres, unus pro omnibus August.lib. de speculo cap. 33. Sicut corde credo ad iussitam , ita Ore confiteor ad salutem , te unum Deum in magnitudine infinitum. ra orie

Ir. Affero quinto, ratione naturali conuinci, Deum esse naturali eg.

ens simpliciter infinite perfectum. Tum quia Deus est ens 'μφ omnium perstinissimum absque imperfectione : perfectio autem finita absque imperfectione non est: ergo, dcc. metiam quia si Deus esset ens simpliciter finitum , nulla ratio esset cur possibilis non esset aliqua maior perfectio,cum possibilis non sit persectio finita , quae ab altera maiori superari non possit: ergo Deus non esset Cns omnium perfectissimum, si finitus esset. Tum praeterea, quia ens simpliciter infinite perfectum chymera non est,cum hςc plena sit imperfectionibus: ergo Deus simpliciter infinite perscchus est. Tum denique,quia ens a se a nullo valet,quoad perfectionem limitari: ergo erit simpliciter infinite persectum.

13. Obijcies, si Deus esset ens simpliciter infinitε perfectum , nullum ens esset possibile extra Deum, dc consequenter neque creatura: id falsum est: ergo, &c. Sequela probatur, quia ens simpliciter infinite perfectum contincredebet omnem perfectionem possibilem: ergo extra illud nulla erit possibilis persectio. Resondeo negans sequelam, ad eius probationem distinguo antecedens, debet continere omnem persectionem sine imperfectione, concedo; cum impersectione admixtam , qualis est persectio creatu-M ; subdistinguo; debet continere formaliter nego, eminenter concedo, dc nego Consequentia mi quia eminentialis continentia non impedit possibilitatem effectus.

457쪽

solis. Deu, IJ. Aseros rib , solum Deum esse ens simpliciter in fiaeli ens sim nite perfectum. Ita Doctores Omncs Cum S. Thoma qu.7. filiu peis, art. 2. Probatur primo, quia id, quo Deus se perat creatu-ctum. ram, nequit Esse ratio Conueniendi cum illa: Deus autem superat creaturam in conceptu entis simpliciter infiniti : crgo huiusmodi conceptus nequit esse ratio conueniendi cum creatura. Secundo, quia omnis crcatura titulo

entis ab alio cuadit finita, Sc limitata: ergo Deus tituloentis a se simpliciter infinitus, dc illimitatus erit: huiusmodi autem titulus entis a se rc pugnat creaturae: ergo dc csiccns simpliciter infinite perfectum. Li 'φ, j. I Ancro septimo, omnes, dc singulas persectiones diu;hὰ si hi uinas, esse formaliter simpliciter infinitas, unam quamque eiter insol- in sua linea probatur , quia ut singulae diuinae persectiones

zi: ....' ssint formaliter simpliciter infinitie , opus cit, bc suificiens,

quod unaquaeque contineat omnem persectionem suae lineae absque limite: ita se habent omnes, dc singulae persectiones diuinae,ut expendenti fit manifestum:Crgo, dcc. Essentia ve- I6. Asiero ultim5, cssciatiam diuinam elle simplicitet *MM infinitam in omni genere. Probatur quia cns simpliciter quomodo infinitum in omni get re est aliud, quod continet sormaliter omnem persectionem sui generis, δc eminenter, caeteras omnCs Perfectiones ; talis autem cst essentia diuina cum contineat formali rur omnem perfectionem generis intellectivi, dc aliunde sit prima radix, fons, dc origo caeterarum , ut constat ex dictis de constitutivo metaphysico

Dei : ergo erit em simpliciter infinite perfectum in omni genere , nisi quidditas cntis simpliciter infiniti in omni genere ad nouas, Sc inusitatas voces deflectatur. An autem

omnes diuinae perfectiones sint formaliter aequales inter se , diximus iam trach. de Trinitate disp. I 2. sect.8. aequales. non esse, videas ibi dicta.

SECTIO

458쪽

1 . Nitas, Bc simplicitas parum inter se distare Vi- unita, . ω V dentur,quia unitate res opponitur multiplicitati, simplicitas simplicitate verδ compositioni, quae nihil est a multiplici --ἡ g. late diuersum; nihilominus tamen , quod proprium est uniuscuiusque, hac sect. disponemus. I 8. De unitate Dei, quatenus opposita pluralitati deorum satis egimus disp. 1.nunc controuersia nobis est de unitate quatenus oppolita distinctioni. Cum enim unitas sit,

indiuisio in se, id est indistinctio intra propria praedicata, dicit exclusionem distinctionis, & oppositionem cum illa. Quaerimus ergo cui distinctioni opponatur indiuisio diui-

'na,& ut certa ab incertis diuidamus. Suppono ex fide,vnitatem Dei non opponi distinctioni reali personarum inter se, quia tres personae inter se realiter distinctae unicae Deitati reali identitate coniunctae sunt. Suppono secundo similiter, distinctionem realem omnino repugnare intra naturam diuinam, & intra perfectiones absolutas necessa rias, tam inter se, qukm cum natura diuina comparatas. Suppono terti b, similem distinctionem pariter implicare inter absoluta Ec relatiua , quia realiter sunt omnino

19. Dissicultas ergo libranda restaricirca distinctionε Vir- s.M.hi istualem , obiectivam, & formalem ex natura rei,tam inter D storum diuinas perfectiones absolutas, quam inter absolutas, & velativas. Primis sententia docet unitatem Dei non opponidistinctioni formali ex natura rei, ita Scotorum numerosa familia: Seeunda sententia, reiecta distinctione ex natura

rei, existimat unitatem Dei soli opponi distinctioni reali,&eX na Ura rei, non vero virtuali, & Obiectivae. Tertia

sententia asserit ex diuinis persectionibus absolutis solam Iii i intellectio

459쪽

4 3 6 Tract I. De Essentia N Auributu Dec

intellectionem , & volitioncm distingui virtualiter, M obiective inter se, 62 utramque a relativis, ita Arriaga, &plures cum ipso. Euarta sententia tantum admittit distinctionem virtualem inter absoluta, & relativa; & negat inter ipsa distinctionem obiecti uaam , ita aliqui Recen

tior Sis

ao. A gero primo, inter diuinas persectiones absolutas..iugii di intercedere distinctionem virtualem , atque adeo unitas. 2. - inuina non opponitur simili distinctioni. Haec conclusio inici abso Constat eX dictis, toto hoc tractatu, ubi ostendimus intellura. Iectionem , intellectivum, volitionem , dcc. distingui virtualitcr inter se.. Neque in- et Io Assero secundo omnia absoluta distingui virtualites . Etiti. '' a relati uis , Urule Unitas diuina non opponitur simili distinctioni : Haec conclusio communis est,ic probatur, quiλdistingui vitiualiter absoluta a relativis, aliud non est quam Componere praedicata realiter contradictoria, absoluta autem & relativa id praestant: ergo& virtualiter distinguuntur. Minor probatur , quia nihil absolutum prodocitur rea Iiter, cum tamen filiatio dc spiratio passiua realiter producantur. Insuper omnia absoluta , communia sunt omnibus personis, nulla autem relatio, communis ita est. Denique omnia relativa identificantur uni tertio singulari, nempet Deitati , dc tamen non omnia identificantur realiter in- ver sic , quae omnia sine dubio sunt praedicata contradictoria Quomplex χχ. Circa simplicitatem diuinam, & cui compositioni εὼς - ρο. opponatur. Compositio est duplex, una realis, altera rationis. Realis est unio phy sica nectens extrema realiter distincta ; an autem extrema debeant esse subiectum,& serma,

siue actus, & potentia ; vci sufficiant quaelibet inter se distincta , quaestio est de solo nomine, cum tamen constans fit Christum non esse e simplex, sed compositum, quam uis subsistentia vcibi non fit Alma,neque subiectum, iudico sufficere ad compositionem realem unionem physicam distinctorum , quaecumque illa sint. Compositio rationis stat in identitate reali persectionum ratione tantum distin

460쪽

ctarum , quae si distinguantur virtualiter, seu obiecti uri compositio erit virtualis, seu obiectiva, si vero nostro tantum modo concipiendi distinguantur, etiam compositio erit ex modo concipiendi. 13. A si ero tertio , simplicitatem diuinam non opponi simplieitis compositioni rationis. Probatur quia ubi datur distinctio rationis datur similis compositio: in Deo autem datur distinctio ratiotiis, non tantum ex modo concipiendi, sed ni rationi etiam virtualis, ut constat ex dictis: ergo & compositio rationis non solum ex modo concipiendi, sed etiam vir

14. Assero quartb ,simpsi citatem diuinam Opponi com- smplieitas positioni re ali. Conclusio est certissima, quia Deus est sim- diuin QPplex, dc statuitur in Lateranensi sub Inocentio IIL dc habetur ν,2 ...' cap. firmiter de summa Trinitate , & fide Catholiea, ubi decernitur Pater, Filius,. 8c Spiripvs-Sanctos una essentia, substantia, seu natura simplex omnino , si autem Deus non opponeretur compositioni reali,non esset simplex sed compositus : ergo. Confirmatur , quia minor persectio, persectissimo enti, qualis est Deus, concedenda est: maior autem perfectio est simplicitas opposita compositioni rea- li , quam ipsa compositio, imo ista plena est imperfectionibias, quo enim res est magis composita, eo est imperfectior: ergo Deo concedenda est simplicitas opposita compositioni re ali. 11. Dices etiam esse maiorem perfectionem simplicita tem rationis et ergo & Deo concedenda. Respondeo negans antecedens,quia id derogaret natu diuinae, quae perfectior est, si contineat eminenter attributa, & relationes, 'ciam si non contineat ; similis autem sontinentia stare non potest absque distinctione rationis, dc consequem neque absque simili compositione. 26. Simplicitas ergo diuina consistit, in identitate reali In quo stendici inarum omnium persectionum cum Deo, ut reddente essentialiter impossibilem omnem realem compositionem

intex ipsas. Dixi inter ipsas, quia persectionibus diuinis

non rCPugnat physica unio cum creaturis, usi certum red-

SEARCH

MENU NAVIGATION