R.P. Matthiae Borrull Valentini e Societ. Iesu, ... Tractatus duo de essentia, & attributis, & visione Dei, cum proemialibus theologiae

발행: 1664년

분량: 702페이지

출처: archive.org

분류: 철학

521쪽

98 Tract. II. De Visione beata.

denter cognoscendum quoque est ens supernum re ipsa possibile , vel existens: ergo &c. Minor probatur. Tum quia veritas cuiusuis actu, , etiam naturalis, Verbi gratia, vi sio, Trinitas, aut gratia est possibilis, vel existens, connectitur cum possibilitate in re , aut existentia visionis, Trinitatis, aut gratiae. Tum etiam quia ut veritas, aut falsitas cuiusuis actus naturalis cui denter cognoscatur , euidenter quoque cognoscendum est , virum objectum ita in re sit, vel non sit, ac asseritur ab actu, quamdiu ς nimid lateat, veritas quoque achus, & smiliter falsitas latebit: ergo ut veritas cognitionis probabilis de possibilitate aut existentia objecti superni euidenter cognoscatur, euudenter possibilitas, aut existentia objecti in re cognoscenda est, idemque erit de falsitate actus oppositi. me vetitas, 3 I. Respondeo concedens antecedens , & negans con nec salse sequentiam. Ratio est quia tam veritas actus probabilis ii ,''. 'ob. afferentis, Visio , aut gratia existit, quam falsitas actus ne-iecto supςr- gantis existere ι connςctitur, aut includit aliquid supernum, scilicet objectum in re possibile, aut existens, quod

lieuidenter cum superet totius naturae connexionem, eam quoque ra-

rivus in, tionc illius superant, tam veritas, quam falsitas. Idemque dicendum de libertate actus naturalis voluntatis, si includat aliquid supernum, quod definire, non est praesentis in stituti.

SECTIO III

Singularibus pro vi sione objectionibus siti t.

31. Ari posse naturalem demonstrationem possibili statis visionis, imo de faeto existere tuentur Scottis, Vasquc E, & Arrubal apud Ripaldam disp. Io. sech. r. num. Diuersis tamen in Cundem scopum trahuntur sundamenti . Quare opportunum duxi Obj cchionibus, inserere propria i uniuscuiusque demonstrationem.

522쪽

Disp. XIV. Cognoscib. entis superni. Sect. III. 99

33. Obijcies ergo 8. pro Scoto et Deus continetur intra objeetum adaequatum intellectus creati: intellectus autem creatus cognoscere potest objectum, ditione, aut Sphera sua contentum cognitione perfecta, cumque satiante:ergo visione beata, cuius cst intellectum usque ad salictatem explere : hic autem discursus est demonstratio: ergo. Minor probatur, Quia in primis major est euidens , deinde etiam minor, nam si intellectus creatus non posset cognoscere obiectum intra suam spheram contentum cognitione perfecta , eumque satiante i neque esset perfectus in intelligendo: est autem perfectus: ergo.

3 . Respondeo hunc Scoti discursum longE positum esse a legibus demonstrationis. Minor enim illius euidens non est, sed ad summum probabilis, etenim si nomine cognitionis perfecta, dc intellectum satiantis, veniat visio beata, cum haec supernaturalis sit, quoque esse debet supra

omnem naturae connexionem, dia consequenter supra omnem cognitionem naturalem certam, dc euidentem, utpote cum objecto connexam. Neque probatio intentum euincit, quia euidens non est, stando viribus naturae in tellectum creatrim tantae esse perfectionis , ut generare possit cognitionem integre explentem illius capacitatem; haec enim veritas tantum probabiliter inter actus naturales

circumfertur.3 s. Instabis, reliquae potentiae inferiores possitne inlucri suum objectum, idque est euidens: ergo similiter intellectus poterit intueri Deum , idque erit euidens. Rctorqueo; potentiae inferiores possiant intueri sua objecta actu naturali : ergo &. intellectus poterit intueri Deum actu nat tali, id autem dici non potest, ut constabit infra: paritas ergo illa secura non est. Hinc prompta nobis est disparitas, etenim actus intuiti ui potentiarum inferiorum sunt naturales , ideoque non superant naturalem euidentiam, si autem inquiras, cur possibilis non sit naturalis intuitio Dei; cum tamen possibilis sit potentiis inferioribus intuitio naturalis sui objem, infra disp. .seCh. i. Controuersia agitanda est, dc dirimenda.

quam dem strationem esse conten die.

quo defietae ἱ legibus de.

monstrati nis.

tentiarum

insetiorum sua objecta

intueri vaiale Lium

36. Obiicies

523쪽

ue o o Trach. II. De Visione beata.

Nona obie. 36. Obijcies s. pro Vasquio illud cuius desiderium insi- 'Nς 'si' tum est naturae rationali, est possibile: insitum est naturae desideri, i. rationali desiderium videndi Deum : ergo visio Dei est ModiDaqm possibilis. Huius autem discursus utraque praemissa est naturalis euidens: ergo dc conclusio. Minor probatur, quia natura nihil seu straneum, aut impossibile desiderat: ergo illud citius desiderium insitum est naturae, est euidenter possibile. Tum etiam quia homo, visis e flectibus naturalibus, naturalitcr desiderat intueri causam: ergo euidens est insitum esse naturae rationali desidetium videndi

istu1litet eae 3T. Respondeo, neque hunσVasqui j discursum, quan- rati deside- tumuis probabilem , pertingere demonstrationis metas ;νbisbilita, etenim sicut desiderium naturale videndi Deum non pen risionii. det a cognitione euidentis possibilitatis visionis, aliter antecedenter ad illud innotesceret cuidenter possibilitas visionis, sed tantum pendet a cognitione probabili, ita dici. mus, ipsummet desiderium non pendere nec connecti eum

visione re ipsa possibili, scd tantum cum illa quatenus possibili probabiliter apprehensa, unde ex eo desiderio naturali inserti non potest viso rc ipsa cui dentor possibilis, sed

tantum possibilis apprehensa. meim, ob 38. Obijcies decimo: pro Arrubal, quod ex nullo capi sectio P. Ar- te apparet impossibile, est euidenter possibile: visio autem 4...' si,' Dei ex mallo capite apparet impossibilis : ergo est euiden non appa- ter possibilis. Maior est euidens: quiae illud est possibile P' i- quod ex nullo capite repugnat. Minor probatur, quia si ex aliquo capite visio appareret impossibilis, maxime quia obiectum infinitum reddere deberet .visionem ipsus infinitam , id autem falsum est, nam amor Dei in se ipso attingit immediate obiectum infinitum , nec tamen infinitus

est: ergo.

3st. Respondeo, di se sum istum demonstrationem non esse. Nam in primis maior dubia est , & forte falsa ue licet enim res ex nullo capite nobis appareat impossibilis, potest tamen re ipsa impossibilis esse; ficut e contra, stando in mi ni naturae, Mysterium Trinitatis ex nullo capite appareret

possibile;

524쪽

Disp. XIV. Cognoscib. entissuperni. Sect. III. 1 o I

possibile ι nec tamen re ipsa esset impossibile. Ex eo igitur quod res alioua ex nullo capite nobis appareat impos.sibilis, si tum infertur, negandam non esse illius possibilitatem y non autem sequitur, esse euidenter possibile in ; ad id enim opus est, ut euidenter constet rem illam ex nullo capite implicare : actibus autem naturalibus Constare non potest e denter , visionem ex nullo capite implicare.

Vnde minor illius discursus, si naturalis sit, euidens esse non poterit, sed tantum probabilis. Nec paritas illa amoris Dei firma est, nam si sermo sit de amore beato,eadem est de illo, &de visione, dissicultas , si autem sermo sit, non de beato, sed do amore in via, cum imperfectus sit , dc genitus ex notitia abstractiva Dei in creaturis naturalis erit; ideoque intra naturalem euidentiam. Visio autem,& amor beatus intuiti ui, superni sunt,&. per consequens supra omnem naturae totius euidentiam.

O. Instabis, quod non est euidenter impossibile, cst cui- denter possibile , visio autem beata non est euidenter in1-poisibilis; ergo est euidenter possibilis. Non est momenti instantia. Nam Trinitas, stando lumini naturae, non oste uidenter impossibilis,cum re ipsa sit possibilis, nec tamen est euidenter possibilis. Insuper obiectum probabiliter tantum possibile, nec est euidenter possibile, nec impossibile. Maior ergo illa falsa est. .

i. Obijcies undecimo,pro eodem Arrubal . Euidens est, undecimi posse Deum producere aliqua, quae superarent totam na-

turae connexionem : ergo euidens quoque est, posse intel- tubalis. lectum creatum ad visionem agendam Cleuare. Respondeo, negans antecedens, tantum enim est probabile adi ibus naturalibus.

r. Obijcies ultimo, euidens est posse Deum condonare ultima obii hominum offensas, sicut possunt alij legi satores: condOnatio autem inuoluit aliquid supernum , videlicet infu- peetati. sonem gratiae: ergo poterit ens sit pernaturale intra eui

dentiam naturalem contineri: ergo Ctiam visio. Res=om o, maiorem veram esse de condonatione extrinseca , in qua

nihil supernum inuoluitur, ex suppositione quod illa sit Rrr 3 possibilis

525쪽

so Trast II. De Visione beata.

possibilis, non veto de condonatione per institionem gratiae, ut de secto contingit.

a. possit ens supernaturale probabiliter ante

reuelationem cognoscii

veniat nomine re uelationis inpiaesenti.

3. possibile est

ante reuela.

tionem iudi .eium natu tale proba. bile de ente supeIu

Nomine reuelationis intelligitur, non sola diui na loquitosed principia etiam, ec media super na ad notitiam entis superni conducentia. Difficultas ergo est, an ante reuelationem possibilis' sit saltem de potentia absoluta, iudicium probabile naturale de obiecto superno, id est innixum motiuis illius possibilitatem vel cxistentiam probabiliter suadciatibus ue fc quidem post rcuc lationem

possibile esse, etiam circa Mysterium Trinitatis, tenent communiter Doctores,nam ab extrinseco authoritas Conciliorum, Patrum , & tot Doct i ssimorum virorum superabundans est motivum, dc ab intrinseco signa crcdibilitatis, dc omnia argumenta tota hac disputatione praemissa suis iens sunt fundamentum ad notitiam probabilem generandam : Quaerimus ergo, an etiam possibile sit tale iudicium, nullo praeexistente vel possibili medio, aut principio superno. . Communis sententia negat tale iudicium esse possibile ante reuelationem circa Mysterium Trinitatis. An idem consequenter dicendum sit de incarnatione provide nilo, M quolibet alio ente superno non explicat. s. Assero tamen, possibile esse tale iudicium ante reuelationem, etiam circa Mysterium Trinitatis, Incarnationis , dc consequenter circa quodlibet ens supernum. Probatur essicaciter, quia assensus probabilis, etiam Mustersi Trinitatis, haberi potest post reuelationem: ergo dc anto illam. Antecedens est Advorsariorum. Consequentia pro

batur, nam assensus probabilis, etiam Mystcrib Trinitatis, post:

526쪽

post reuelationem , M signa credi bili latis habitus, non

pendet essentialiter a reuelatione re ipsa possibili, aut existente,neque tanquam a principio, neque tanquam ab obiecto,aliter superna esset, ut abunde constat ex dictis: ergo potest inistere independenter a reuelatione re ipsa possi, bili, vel existente, res enim sine illo, a quo non dependet, existere valet, ut est omnibus indubitatum. Con matur.

Virtus productiva assensus probabilis, dc post reuelationem possibilis, potest euidenter cognosci ab angelo, cum naturalis sit, sicut ipse assensus, vel Deo infundente speciem

naturalem, vel ut Authore naturae virtutem illam reuelante ergo in ea evidenter posset angelus cognoscere possibilem assensum probabilem : nihil autem istorum pendet , essentialiter a reuelatione re ipsa possibili, aut existente: ergo possunt omnia ante reuelationem existere : id est, etiamsi non esset existens, aut possibilis reuelatio. 6. Respondent aliqui assensum probabilem circa Trinitatis Mystcrium pendere a reuelatione , tanquam remouente prohibens, quamuis non dependeat ab illa re ipsa possibili, vel existente, tanquam a principio, aut obiecto. Contra: vel assensus probabilis de Mysterio Trinitatis, aut Rethon cuiusuis alterius pendet essentialiter a reuelatione re ipsa z. Eh, possibili aut existente , tanquam remouente prohibenS, vel non λ Si primum: ergo connectitur essentialiter cum reuelatione re ipsa possibili, aut existente , atque adeo supernus erit, cum nihil naturale eam connexionem habe

re possit, ut ex dictis constat. Si secundum: ergo potest de potentia absoluta existere assensus probabilis de Mysterio Trinitatis, dccuiusuis, absque reuelatione re ipsa possibili, aut exi stente, etiam quatenus remouente prohibens. Nec video, cur essentialis connexio cum reuelatione re- ipsa possibili, aut existente, tanquam cum obiecto, aut Et incipio arguere debeat supernaturalitatem in ente connexo , dc non illam debeat arguere connexio cum eadem reuelatione quatenus remouente prohibens. 7. Obij cies. implicat actus naturalis attingens obiectum

sepςrnaturale : ergo dc assensus probabilis de obiecto su - ,

527쪽

Non impli.

eat actus Da. tutatis attinis

3o Tract. II. De Visione beata.

perno. Antecedens probatur , nam actu, connectitur cumitio obiecto, ab coque essentialiter dependet, cum penitus implicet actus line obiecto : Ergo qui repraesentat obiectum supernaturale necessat id cum illo connechi debet, dc consequenter supernaturalis futurus est : ergo implicatactus naturalis attingens obiectum supernaturale. Confirmatur, quilibet actus dicit ordinem transcendentalem ad suum obiectum: ordo autem transcendentalis est connexio ergo dicit conneXioncm. 48. Respondeo negans antecedens. Ad illius probationem distinguo antecedens: actus certus , 3c euidCns conis nectitur cum obiecto re ipsa tali, quale repraesentatur ab actu, concedo: actus probabilis, subdistinguo, connectitur cum suo obiecto, ut apprehenso, concedo ue reipsa tali, quale repraesentatur ab actu, nego, dc nego conscquentiam. Ad confirmationem, ne vocibus discrepemus, si ordo transcendentalis sit medium infallibile inferendi terminum , esse re ipsa, modo quo repraesentatur ab actu nego maiorem: si vero tantum sit medium cognoscendi praecise terminum vera erit maior, sed falsa minor , dc consequentia. Plura videas trach. de Trinit .disp. I. sect. .

DISPUTATIO XV.

AM,Vquo pacto Deus a creatura videri possit 3

O Mi NE visionis intellige notitiam euidentem, adeo clare, de distincte penetrantem , quid sit Deus in se ipso , ut longe superet claritate visionem Ocularem , qua lyncei oculi colores meridiana luce perfusos exprimunt, & distinguunt. Tria hac disputatione comprehendo.

528쪽

Disp. XV. Posιbilitas Visionis Dei. Sect. I. Sos

prehcndo. Primum, an possit creatura rationalis videre Deum visione intellectuali. Secundum, an possit visione corporea. Tertium, an posset per scientiam increatam ipsi unitam.

SECTIO I. Mn sit possibilis creatura rationali intellectualis , etfio Dei i

Rror fuit Armenorum somniantium Deum a creatura in se ipso videri non posse, sed in similitudine, aut splendore a diuinitate manante. Sicut sol videri dicitur in luce ab alto demissa. Hic tamen error multis Pon tificum, dc Conciliorum definitionibus castigatus est. Primo Euaristus Papa Epist. i. aperte statuit Dei substantiam a beatis intueri, in extrauaganti Benedictus, asserit de animabus iustorum : videbunt diuinam essentiam immediate. Insuper Franco Hiense i Epist. ad Episcopos Hispaniae praedicemus inquit: Christum unum Deum , o verum, or vere Filium, ut ad eius beatissmam visionem peruenire mereamur, in quo est aterna beatitudo. Denique Florentinum sessione vit. in decreto Eugenij docet, beatas animas clare intueri Deum trinum, bc unum sicuti est. 3. Asserendum ergo est cum Catholicis, possibilc me sie tellectualem Dei visionem, & de facto existentem. Probatur primo ex sacris liticris. Nam Matthaei. s. dicitur: beatι mundo corde, quoniam Vs Deum videbunt, ic cap. I 8. Angeli eorum in eoelis semper vident faciem Patris. Paulus I. Corint. II. videmus nunc per steculum in animate , tunc autem faeie ad faciem. . Secundo ratione probatur, quia in possibilitate talis visionis, nulla apparet implicantia, ut obiechorum solutio

ne firmabitur: ergo admittenda est possibilis. Aliunde exffs sacris

possibilitas

visionis c R. tra hqreticos stabilit Euaristus Pa. Pa. ConciliuFraneosorisdiense , MFlotetinum. Eadem vertistas ex sertia plutis firma

Ratiooe ea dem ventasmauit a. .

529쪽

ue o 6 Trach. II. De Visione beata.

sacris litteris colligitur existens: ergo visito beata possibilis est, dc etiam existens. Confirmant aliqui a paritate, quia

inter animam rationalem, Zc verbum diuinum, non ob

stante infinita eorum distantia, stat sufficiens proportio, ut anima rationalis possit illi physica unione coniungi: ergo similiter erit sufficiens proportio , ut anima rationalis posse verbo diuino intentionaliter uniri per visionem eius intellectualcm , non obstante infinita eorum distantia.

1. Haec tamen paritas, cui tranquillo animo fidunt Recentiores mihi secura non est, nam si ex proportione ad physicam unionem cum Deo legitime deduci posset proportio ad visionem eiusdem Dei : igitur ex proportione naturae irrationalis cum Deo ad physicam unionem,quam possibilcm admittit communis Theologia, deduci posset proportio eiusdem naturae irrationalis ad videndum Deum, quod merito ab omnibus repudiatur ergo proportio ad physicam unionem cum Deo,sufficiens non est ad inserendam proportionem ad eiusdem Dei visionem. Specialis ergo ratio seorsim a proportione ad physicam unionem pro capacitate videndi Deum statuenda est; qua:nam autem ista fit, constabit, tum ex solutione argumentorum, tum etiam eX repugnantia visionis materialis Dei infra sub ij cienda. 6. Obi jcies prim b, aliqua: Scripturae, SI Patrum testimo nia, in quibus dicitur Deus inuisibilis a creatura. Prima ad Timoth cum l. dicitur. Regi autem saeculorum ιmmortali, mui sibili, & cap. 6. qui solus habet immortalitatem, se larem inhabitat inaccessibilem, quem nullus homo vidit , sed nec videre potest. Respondeo haec, dc alia testimonia intelligenda esse, vel de visiotae corporea, vel de comprehensiva, aut de lege ordinaria in statu viatoris. νivortio T. Obij cies secundo, inter potentiam, &obiectum de- inter po e R bet intercedere proportio: nulla autem reperitur propor-.όiz tio inter Deum , & intellectum creatum : ergo iste inca - Ο pax est videndi Deum. Minor ostenditur, nam inter Deum,& intellectum creatum interiacet infinita distantia: ergo nullisatur proportio. Confirmatur, maior distantia stat inter Deum by Corale

530쪽

Disp. XV. Possibilitas visionis Dei. Sect. I. sor

Deum , dc intellectum creatum, quam inter sonum,dc potentiam visivam; distantia autem inter sonum, dc potentiam visivam arguit improportionem inter Vtrumque : ergo potiori titulo infinita distantia inter Deum, dc intellectum creatum , arguet improportionem istius ad videndum

Deum. Hoc tamen argumentum nimiS probat, non enim

solum conuinceret impossibilem esse visionem Dei creatam , sed etiam quamcumque cognitionem , dc am rem Dei. 8. Respondeo igitur distinguens maiorem, inter poten- Declaratistiam, dc obiectum debet intercedere proportio in perfe-tione entitatiua ,seu phvsica, nego, in habitudine,& capa' inter potencitate potentiae cognostitiuae, dc obiecti cognoscibilis,con-χ Mobiς- cedo. Similiter distinguo minorem inter Deum , dc intelia '' lectum creatum, nulla est proportio in persectione enti tativa, aut esse physico, concedo , in habit Udine, dc capa- , citate potentiae cognoscitiuae, Zc obiecti cognoscibilis, nego; dc nego consequentiam. Ad probationem concesso anatecedente , nego consequentiam, quia distantia infinita inter Deum, & intellectum creatum, sicut non impedit proportionem, ecconuenientiam in ratione entis, ita nec pro

portionem potentiae intellectivae, & obiecti cognostibilis, seu intelligibilis, ad quam stifficit conuenientia in ratione entis, quam transhendit verum, quae est ratio formalis intellectus, aliter enim Deus non solum inuisibilis esseel

creatUra, verum etiam a nullo cognoscibilis.

9. Hinc patet dispar confirmationis ratio,nam visivae potentiae formalis ratio solus est color, Sc lux; sonus autem neque est color, neque lux, ideoque incapaX ut videatur, at Deus est ens,lc consequenter verum, ideoque cognoscibile ab intellectu creato, cuius ratio formalis est omne verum, sicut omnis color est obiectum potentiae visivae, icomnis sonus auditiuae. Deus in sero. Obij cies tertio, Deus in se videndus est extra obiectum adaequatum intellectus creati : ergo iste incapax est *heiam iis videndi Deum , nulla enim potentia extra obiectum illius ellectus

SEARCH

MENU NAVIGATION