R.P. Matthiae Borrull Valentini e Societ. Iesu, ... Tractatus duo de essentia, & attributis, & visione Dei, cum proemialibus theologiae

발행: 1664년

분량: 702페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

6 8 Tra EL I. De Essentia s Attributu.

midinem, praebeatur assensus a quocumque intelligente sui compote . Ratio est,quia si termini propositionis obiectivae dissicilem habeant explicationem, hoc ipse propositio non erit per se nota , sed potius occulta , dc indigens manifestatione. Si verb termini propositionis, ultra simplicem declarationem ulteriori discursu, aut probatione indigeant; hoc ipso veritas,non per se sed ex aliis principiis propositionis nota erit. Dicitur citra omnem falsitatis formidinem , quia si in pnebendo assensu trepidare possit intellectus argumento aliquo, quam tum-Vis apparenti ue hoc ipso propositionis veritas per se

nota non erit, cum de ratione istius sit excludere quidquid possit assensum retardare. Sic per se notum est,ulnam

maiorem esse palmo, & lineam puncto , quia simplici dc

facili terminorum explicatione citra omnem falsitatis formidinem praebetur assensus a quocumque sano intelligente. Dissicultas ergo est, an talis sit haec veritas, seu

propositio obiectiva non enim agitur de formali) Deus

es, siue, Deus existit. Aoniugiu ,. 3 Prima sententia absolu te assirmat esse per notam, Egidius. etiam hominibus viatoribus. Ita sanctus Bona uentura dist., ό ' '' art. I. quaest. 1. 2Egidius dist. 3. quaest. 1. Argentinas dist.

Hentieus. I. quaest. I. art. 3. Secunda Sententra absolute negat. Ita Sc

νς.tas ' xv -2. quaest. Henricus in summa art. 11. quaest. P. Ribas. I. a. & . P. Arriaga I. pari. disp. 2. sect. I. M alij. Tertia Sententia docet esse secundum se per se notam , non vero quoad nos viatores. Ita P. Fasolus hic quaest. 2. art. I. dub. 3. P. Ribas hic disp. I. cap. I. num. I. Et tribuitur communiter S. Thomae.

H.e Mitiam 4 Assero primo, hanc Veritatem Deus es, non esse simia ., pliciter, & . selutE per se notam. Probatur, quia ut ali- . . . .,si qua Veritas simpliciter,& absolute per se nota sit , in ex Alme ρει se plicatione terminoriam, stibiecti, scilicet, aut praedicati, nulla, nullique intelligenti, suboriri debent dubia reta dantia assensum:in explicatione autem huius obiectiDein, siue declaretur per primam causam, siue per ens simplicia ter necessarium, aut per substantiam omnium perfectissi-

92쪽

mam plura suboriuntur dubia retardantia assensum praedicati: ergo simpliciter, & absolute non est veritas per se

nota. Maior constat tum ex dictis num. 2. tum etiam

quia Trinitas, & possibilitas plurium entium, tam naturalium, quam supernorum, ideo simpliciter, & absolute non est veritas per se nota, quia in explicatione subiecti

tot dubia occurrunt, sua: retardent assensum. Minor vero probatur, quia taminente necessario, quam in prima causa , 8c sub1lantia omniunx perfectis si a , statim occurrit , quomodo possit idem esse a se ipso, cum nullus se ipsum producere valeat, cur dari debeat prima omnium carasa, cum non detur prima omnium duratio , aut quomodo possibilis sit substantia omnium praestantissima, cum possibilis non sit inter creaturas una omnium perfectissima ; quae omnia nouo discursu , de probatione superanda scint, quod est contra rationem veritatis simpliciter, dc absolute per se notae: ergo. 1. Confirmatur, nam dum primo Deu S euidenter cog- Prima no- noscitur a nobis, id, stando communi rerum cursui, contingit, non per speciem propriam Dei , sed per alienam, si activae . scilicet, creaturarum , ex quarum cognitione in notitiam Creatoris ascendimus: id autem,quod ex creaturis innotcs.cit, non ex ipsis terminis, sed per discursum a posteriori deprehenditur :ergo cum haec veritas, Deus es, primδ nobis ex creaturis scintillet, per se nota non crit. Maior certa est, quia viatores non habemus, nec communi prouidentia habere possumus in via speciem intuitiuam, imo nec quidditatiuam Dei, sed tantum abstractivam a creaturis Praecognitis emendicatam ; atque adeo nec possumus prim5 Dei existentiam intuitiue , aut quidditati uecognoscere , scd abstractive tantum ex creaturis: ergo Dei existentia non crit veritas per se nota , quae ex ipsisterminis communi prouidentia ab omni intelligente , dc

quidem facile in se ipso cognoscibilis esse debet. 6. Disces in ea opinione ,ex praemissis sequi posse cones usionem attingentem identitatem extremorum inter se, non propter identitatem eorum cum tertio, seu propter

93쪽

o Tract.I. De E flentia, Attributis. .

praemissas obiectivas, sed propter intrinsecam eorum veritatem : ergo dum primo Deus cognoscitur a nobis excreaturis per demonstrationem euidentem in se ipso, Mex ipsis terminis cognosci poterit : ergo existentia Dei per se nota erit , etiam dum primo a nobis cognoscitur

cuidenter.

. Respondeo negans hanc vltimam consequentiam. Nam ad veritatem simpliciter, dc absolute per se notam sussiciens non est, quod termini propter intrinsecam veritatem attingantur; sed ulterius opus est, quod ea veri rus non applicetur per praemissas aliorum obiectorum, nec per speciem genitam ab illis ι obiectum enim, quod ita applicatur , non ex se ipso sed ex alio praecognito innotescit. Haec autem veritas, Deus exiint, dum pri moa nobis cognoscitur euidenter, applicatur intellectui,non per speciem propriam,sed per creaturam praemissas,ideoque simpliciter per sic nota non erit, etiam si prim b propter intrinsecam extremorum veritatem praeberetur con

clusionis assensus , quod tamen facile non est, nec ita communiter contingit , unde iterum Dei veritas per se

nota censenda non est.

A4 etitatε 3. Probatur secundo conclusio : Nam si ad veritatem,eset is,1 smplicitor , dc absolute per se notam, sufficeret, eam esse oonsumeti talem respectu alicuius status, aut personae, fieret, omnesi 'ri .s Ea. Veritates quantumlibet reconditas, dc occultas, esse per Teutis, se notas, quod dici non potest ergo ut veritas aliqua sim pliciter , de absolute per se nota sit, omnibus, dc pro quouis statu , ex ipsis terminis innotescere debet. Sequela probatur, quia nulla est veritas , quae alicui per i , α pro aliquo statu non sit per se nota , nam beatis per se n ta est Trinitas, & Angelis quaelibet veritas naturalis: dc inter homines multo plures veritates Adamo, Salomoni, aliisque Doctioribus fucrunt per se notae , quam rusticii, dc minus doctis: ergo si ad veritatem simpliciter, & abs,-lute per se noram sufficeret , eam esse talem respectu alicuius status , aut potionae. Omnes veritates essent per se notae, cum nulla sit, quae alicui, dc pro aliquo statu ex ipsisterminis innotescere non possit.

94쪽

'. Assero secundo, hanc veritatem, Deus es, esse secun- 'μ dum quid, dc respective per se notam, etiam hominibus eundum'

viatoribus. Probatur, nam supposita semel existentia Dei a Gl. . ἱ

ex creaturis, potest ea Veritas, dum secundo, dc dein- ν ei Piso LCeps cognoscitur, ex ipia terminis innotescere : ergo erit secundum quid per se nota, licet simpliciter talis esse non pollit, eo quod primo ex ipsis terminis apparere non valeat. Antecedens probatur, nam prima cognitio existentiae Dei ex creaturis Concepta relinquit in intellectu speciem impressam sui obiecti, quae licci genita sit cx cogni- γtione Dei ex creaturis, parere tamen potest cognitionem Dei in se ipso ue id est cognitionem attingentem Deum esse, non iam propter creaturas, sed propter intrinsecam, dc propriam veritatem extremorum , aliter species impressa ab actu conclusionis relicta mouere non post et ad assensum cxtremorum inter se , nisi propter connexionem earundem cum tertio 3 atque adeo nullus, qui per discursum plures conclusiones obiectivas comparauerit, posset ultimam cognoscere, nisi simul omnium praecedentium syllogismorum praemissas obiectivas attingeret,quod est contra manifestissimam experientiam , qua nouimus , semel concepta, Zc stabilita vcritate alicuius conclusonis Obiectivae , non fieri deinceps recursum ad praemissas ob tecti uas, propter quas assensus fuit primὁ datus, sed abso lutc praebere assensum propter propriam , dc intrinsecam

IO. Confirmatur. Nam veritatem aliquam esse secundum quid , id respective per se notam , aliud non CXigit, quam esse quam ut cuilibet ex ipsis terminis innot cere possit, ali- ςspective quando; existentia autem Dei talis est icrm. Maior pro ῖς μ' μ' batur tum ex dictis num. praecedenti, tum etiam quia supposita ex aliis principiis naturaliter demonstrabilibus possibilitate entis necessarij, dc a ssensu illius, sola explicatione entis necessarij dc existentiae illius, apparet Deum

existere, nullo in contrarium argumento assensum retardante, sola enim sermido possibilitatis retardare posset: ergo supposita possibilitate naturaliter demonstrabili , eiusquo

95쪽

Diffellis obiectio sumpta a

r L Tract. I. De Essentia-Attributis.

eiusque assensu, per se notum erit, Deum e sie, cum haec veritas innotesceret omni intelligenti terminorum expli

catione.

ii. Objicies contra primum assertum, primo. Haec propositio est simpliciter per se nota. Ruodlibet vel es, vel non propositione est tergo etiam ista, Deus veles, vel non est Deum autem non esse, non est veritas per se nota, cum id falsum reipsa siti ergo Deum esse erit veritas per se nota.Patet haec consequentia , nam si ea propositio , quo ad neutram partem esset per se nota, nulla ratione talis esset, cum duplex tantum sit illius pars, dc respectu nullius esset per se nota. Confirmatur, propositio formalis attingit Deum, eiusque existentiam, cum de Deo asserat, vel esse, vel non esse: ergo hoc subiectum Deus , eiusque existentia attinguntur a propositione formali per se nota simpliciter. Vel ergo attinguntur ex ipsis terminis, & sic haec propo- positio , Deus est, simpliciter erit per se nota. Vel attinguntur ex aliis principiis per discutium , dcita, sic attingi extrema non obstabit propositioni per se notae simpliciter , cuius oppositum nos supra docuimus. I 1. Hoc argumentum fallax est, euincit enim, Trinitatem, dc omnem aliam quamcumque veritatem simpliciter esse per se notam. Nam haec propositio est simpliciter per se nota, diuodlibet vel est, vel non est: ergo etiam i sta alia , Trinitas vel es, vel non est: Trinitatem autem non esse , non est veritas per se nota , cum id falsum re ipsa siti ergo Trinitatem esse, erit veritas per se nota. Patet haec consequentia, nam si ea propositio quoad neutram par sem esset per se nota, nulla ratione talis esset, cum duplex tantum sit illius pars, ic respectu nullius esset per se nota. Similiter applicari potest confirmatio. una. sit νερ 13. Missis aliorum solutionibus. Respondeo, veritatem se nota pro- illam, Euodlibet vel est, vel non est, Deus es vel non est. Idem-nu.A . que dicendum de consimilibus aliis, esse quidem simplia

Deus vel est, Citer per se notam, non tamen quia aliqua pars disiuncti pi n ηst. talis sit, sed quia existere carentiam utriusque simul, seu, quod idem est, neutram earum existere impossibile est, qUam

Igmenti

electa.

96쪽

quam impossibilitate consequitura parte rei carentia possibilitatis,ut neutra disiuncti pars existat: Ab illa ergo impossibilitate , dc a carentia possibilitatis, ut neutra disiuncti pars existat; dicitur veritas illa per se nota non ab existentia rei, neque a non existentia illius. Sicut necessitas voluntatis vel ad amandum , vel non amandum , positis ad utrumque requisiitis, non est necessitas ad amorem, neque ad non amorem ; sed necessitas sumpta ab impossibilitate, dc carentia possibilitatis utrumque simul omittendi. Sicut ergo optime stat necessitas voluntatis , vel ad amandum , vel ad non amandum, cum libertate tam ad am rem, quam ad non amorem, ita stat haec veritas per se nota Deus vel est, vel non es, quin talis sit, Deum esse , neque. Deum non esse.

34. Ad confirmationem respondeo , Deum eiusque existentiam attingi quidem ex ipsis terminis a propositione formali simpliciter per se nota , propositione 'linquam , non determinante existentiam de Deo , neque non existentiam , sed disiungente inter utramque , as. serendo , Deus vel es vel non est. Huiusmodi autem Propositio. disiunctiva a neutra parte disiuncti est per se nota, sed ab impossibilitate, dc carentia possibilitatis, ut neutra disiuncti pars existat. Inde licet propositio formalis disiunctiva attingat Deum, citisque existentiam in se ipsiis, id absque ullo discursu, non sequi vir, hanc veritatem, Deus est, esse per se notam, sed solam impossibi litatem , dc carentiam possibilitatis , ut neutra disiuncti pars existat. Quae omnia lucem acupient, ex traditis a nobis, tum Tract. de voluntate Dei disp. vlt. scct. 4. cir ca decretum disiunctivum,eiusque obiectum, tum etiam tract. de Trinitate disp. II. sect. 6. circa processionem verbi ex scientia disiunctiva, qua necessario Cognoscit Deus

vel existere petrum, Vel Cius carentiam.

Is . Objicies secundo, tunc aliqua propositio est per se

. nota,quando praedicatum identificatur cum subiecto:existentia autem Dei identificatur cum Deo : ergo haec ve- veritas, Deus existit, erit per se nota. Maior est sancti

x Thomae

97쪽

go,quod hac propositio, Deus est, quantum m se es, per se nota est, quia tradicatum est 1dem cum subiecto. Minor autem certissima , nam existentia Dei distincta non est realiter, imb,

nec serte virtualiter a Deo. Consirmatur prim b , nam mi stentia est de constitutivo Dei: ergo penetrato hoc ter- . mino Deus, per se notum erit, Deum esse. Secundb,Deus, ens nece ilarium sunt omnino idem: sed penetrato ente necessario est per se notum existere: ergo penerrato hoc termino, Deus, per se notum erit,Deum esse. Iden ita, Ι6. Respondeo negans maiorem de veritate simpliciter praedicati N. absolute per se nota. Nec sanctus Thomas obiectus plus docet, quam hanc veritatem , Deus est, esse secundum non est ve- quid per se notam, id est, respective. Nam in fine corpo-

.. . t ' ris expresse docet, non esse nobis per se notam, his verbis Sed quia nos non scimus de Deo, quid eis, non est nobis perse nora, sed indiget demonstrari, per ea qua sunt magis nota quo ad nos. Ratio est, quia si ad veritatem simpliciter, & absolute per se notam sussiceret identitas praedicati cum subiecto, non minus esset per se nota existentia Trinitatis, quam Dei, cum utrique realiter identificetur existentia , imo nulla

esset veritas , quae per se nota non esset. Sicut ergo existentia Trinitatis, possibilitas Incarnationis, & innumera alia non sunt veritas simpliciter per se nota, vel quia dissicilis est apprehensio terminorum, vel quia apprehensionem semido aliqua apparentis dubij comitatur,sussiciens ad retardandum assensum. Similiter dicimus veritatem istam, Deus est , non esse simpliciter per se notam I quia apprehensio terminorum non excludit sermidinem omnem dissicultatis apparentis, ex aliis mediis , & capitibus

vincenda .

IT. Ad utramque confirmationem Respondeo similiter, non probari veritatem simpliciter per se notam, sed ad summum secundum quid. Nam licet existentia esset de

constitutivo Dei, & ens necessarium omnino idem cum: Deo ι apprehensio tamen horum terminorum non excludit formidinem omnem dissicultatis apparentis, ex aliis mediis

98쪽

mediis,& capitibus vincenda .Quod si instes: ergo respectu eorum, quibus nullae suboriuntur vincendae dissicultates in apprehensione terminorum, erit veritas per se nota,Deum esse, ut contingit in Angelis & omnibus beatis, imo, dc viatoribus post Dei existentiam ex creaturis primo conceptam. Respondeo ea omnia solum conuin iacere veritatem secundum quid, & rc spective per se notam, non simpliciter, ut saepius dictum est. 1 8. Objicies tertio , illud Psal .i 3. dixit insipiens in corde Quo pactosio , non est Deus : ergo omni intelligenti sensato erit verita di ςm tDs,'

ias per se nota Deum eue; cum solus1truit US , cc in rapiens est Deus.

dixerit, non esse Deum. Restondeo apud Psalmistam,nomine insipientis non inuere ho manes vacui cerebri,sed cor ruptae voluntatis; qua fias peccatores in scripturis vocantur si ius stulti, & insipientes. Si enim ab illis recessissct mens, frustra eorum opera peccati arguerentur, cum peccatum esse non possit, ubi sana non est mens, quod tamcnptiestat Psalmista sequentibus verbis. Corrupti Iunt, abominabiles facti seni in studiis suis , non est qui faciar bonum, este.

Vnde obiectionis argumentum est pro nobis.Nam si viri sanae mentis, quamuis corruptae voluntatis, Deum ellenegauerunt : ergo haec veritas simplicit sir per se nota noncst; quae enim talis est, ex ipsis terminis innotescit cuilibet sano intelligenti. 19. Objicies quartis. Haec est Veritas simpliciter per se μὰ .es; nota, Deus est colendus : ergo etiam ista Deus est. Probatur Deu, es o. consequentia, quod per te notum est,colendum non e sic, quod non est: ergo quod per se notum est,esse colendum, et te nota, quoque erit per te notum esse. Restondeo, concesso antecedenti, negans consequentiam. Nam ea propositio, Deus E 'V μ'

est colendus, facit suppositionem existentiae Dei, attingit enim Deum supposito quod sit ue atque ad eb idem valet, ac ista , Deus supposito quod detur, colendus est. Deum autem seppositum iam existentem colendum esse,est qui-gem veritas simpliciter per se nota, veritas autem simpliciter per se nota ex suppositione, quod subiectum sit, non arguit existentiam subiecti simpliciter per se notam , nam Κ 1 cx

99쪽

76 Tract. I. De Uentia-Attributis Dei.

ex suppositione, quod Deus sit Trinus & unus , per se notum est adorandam esse Trinitatem , nec tamen existentia Trinitatis est eo modo per se nota, quo per se notum est adorandam esse Trinitatem, supposito quod Deus sit Trinus.

SECTIO II.

An Deum esse demonstretur a posteriori.

Existentia Dei demo stabilis esto posteriori

DEmonstratio est duplex,una a priori, a posteriori

altera; Demonstratio a priori ea est inqua euidenter ostenditur effectus per suam causam , seu principium. Huc reuocantur demonstrationes euincentes proprietates per ipsorum essentias, etiam si virtualiter tantum seu Logica, aut ratione nostra fluant ab essentia.Demonstratio aposteriori dicitur illa, quae causam manifestat per illius asiectum, S essentiam per illius proprietatem, seu conceptum saltem Logica posteriorem. Caeteri vero alii syllogismi certo, re euidenter concludentes identitatem CX- tremorum inter se propter identitatem cum tertio, quod tertium nec causa est, nec effectus, ut in hoc syllogismo. Omnis homo est animat: Petrus est homo, ergo Prarus es animal,&pluribus aliis ; dici solent demonstrationes priori , non positiue , sed negative, id est,non a posteriori. Dissicultas praesens ergo est, an existentia Dei demonstretur a posteriori, id est, ex creaturis, quarum Deus est vera, & prima causa.

Et quidem existentiam Dei esse demonstrabilem

et Ia

a posteriori, seu possibilem esse talem demon strationem, pono tanquam Certum cum omnibus Theologis contra Aliasensem, Gabrielem, Bosolem, Maiorem, Carthusianum , & Adamum relatos a P. Fasolo hic art. χ. dubit. χώQuam sententiam negantem existentiam Dei posse excreaturis a posteriori demonstrari multi abnuunt Docto-

100쪽

res cum S. Thoma I. contra gentCS cap. I 2.Vbi eam Vocat

errorem. Ratio est, quia essentialis dependentia crcaturarum a Deo,est essentialis connexio cum existentia Dei,

eamque de tacto consistere , saltem fide diuina certissimum est, ergo si ea dependentia, & connexio euidenter penetraretur a nobis, euidenter quoque ex illa existcntiam Dei inferre possemus: potest autem ita penetrari ergo & existentia Dei a posteriori demonstrari. Minor pro batur , quia in ca notitia nullum apparet vestigium implicantiae , imo de facto Angelis conceditur ab omnibus iquid enim implicare potest cognosci a nobis euidenter creaturae alicuius quidditatem,& dependentiam a Deo. Q. Dissicultas tamen est , an de facto huiusmodi demonstratio consistat. Et quamuis partem assirmantem unanimes teneant communiter Theologi omnes, in assignanda tamen demonstratione , tanta cst diuisio , ut propriam quisque semitam aliena derelicta, moliatur. Proponam communes Doctorum demonstrationes, Aquanta sit earum cui dentia librabimus. Nec procodit controuersia de demonstratione morali , aut physica tantum certitudine, & euidentia , ostendente Deum csse, sed de demonstratione metaphysice certa, dc euidenti iadeo clare existentiam Dei conuincente , Ut nulla creatura rationalis, sui compos valeat absolute negare praemissas, nec ex suppositione praemissarum consequentiam: Id intellige de negatione mentali, demonstrationis enim non est frenare linguam , sed captiuare mentem. 13. Prima Thomist tundemonstratio est. Omne quod

mouetur, ab alio mouetur : ergo vel abeundum est in in- demotistia- finitum motorum , dc mouentium, vel admittendus est xio insum

primus motor qui a nemine moueri possit. Non primum' '' 'quia absurdum est: ergo secundum , atque adeo existet primus omnium motor, scilicet Deus. 24. Hic tamen discursus demonstratio non est. Imprimis enim antecedens illud , omne quod mouetur ab alio mouetur , si de motu locali sermo sit, falsum est i nam grauia, & leuia a se ipsis, non ab agente extrinseco mouen-

SEARCH

MENU NAVIGATION