[Omnia quae extant juxta Benedictinorum versionem]

발행: 1835년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

gistratus erant, gerebat. Siquidem ille priusquam in o. pulum delatum illi esset imperium, sortile admodum atque generose inserentes injuriam puniebat injuriam

patientes Ulciscebatur, et regia mensa, honoribus, dignitatibusque contemptis ad lutum et lateritium Opus currebat, ac deliciis omnibus , voluptatibus et honoribus praeserendam propinquorum curam eXistimabat ad quem oculos iste convertens magistratus omnes sua in populum sollicitudine commonefaciebat, et labores perferre, undique divexari, quam tr3nquillitate frui malebat, ac perpetuas in dies inimicitias incurrebat. Verumtamen levia erant illi omni siquidem ex iis rebus, quae accidebant, idoneam consolationis occasionem arripiebat. Quae cum ta sint,

Deo gratias agentes sanctorum istorum virtutes imitemur, Ut earumdem cum ipsis coronarum participe ESSE VI leamus, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, porqUem et cum quo Patri unaque sancto Spiritui gloria,h onor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

D sancto Martyre Romano. I. Rursus martyrum memoria, et rursus dies sestus et celebritas spiritalis Laborarunt illi, et nos laetamur decertarunt illi, et nos Xultamus. Illorum est corona et

communis gloria, imo potius totius Ecclesiae gloria. tquomodo dicet quispiam, posset hoc fieri P Quia partes

et membra nostra sunt Martyres sive autem et Patitury unum membrum, compatiuntur Omnia membra: sive XCII. 28

442쪽

n glorificatur unum membrum, congaudent Omnia mem-sbra Caput coronatur, et reliquum Corpus exultat.

Unus est victor in ludis Olympicis, et lotus gaudet populus, magnisque eum laudibus excipit. Si autem in Olympicis certaminibus, qui nihil ad illos sudores contulerunt, tanta ruuntur voluptate multo magis hoc siet in athletis pietatis. Nos pedes sumus, Martyre autem caput. Sed non potest caput dicere pedibus, vestri non egeo . Gloriosa sunt membra, Sed gloriae excellentia non aliena illa facit a conjunctione, qud est cum reliquis partibus. Tunc enim sunt maxime gloriosa, quando eam, quae nobi Scum St, conjunctionem non abruperint. Nam culus quoque, licet reliquo toto corpore sit splendidior, suam tunc glorium ConSerVat, quando a reliquo corpore non abscinditur. Et quid de Martyribus dic, Si enim dominus ipsorum noStrum caput fieri non erubuit, multo magis ipsi esse nostra membra non erubescunt habent enim radicatam charitatem molet autem charitas ea, quae sunt disjuncta, Conjungere et colligare, neque de dignitate admodum accurate inquirit. Sicut ergo ipsi peccantibus nobis dolore simulassiciuntur, ita nos etiam cum eis in recte sactis eorum laetamur. Sic etiam jussit Paulus gaudere cum gaudentibus, et ero cum flentibus . Sed flere quidem cumstentibus facile ost: gaudere autem cum gaudentibus non facile admodum. Facilius enim cum iis, qui in calamitatibus sunt, dolemus quam cum iis, quibus Sunt e Secundae, gaudemus. Nam illic quidem ipsa calamitatis natura potest vel lapidem nectere ad commiserationem clii cautem in rebus prosperis invidia et livor eum, qui n0n valde philosophatur, non sinit essici socium voluptatis. Nam quemadmodum charitas ea , quod divisa Sunt, On-jungit et colligat sic etiam invidia ea, quae unita Sunt,

443쪽

IN AE ROMANUM MARTYREM OBATIO Q. 435 dividit. Quamobrem, oro VOS, studeam VS aUdere iam iis . qui recte rem gerunt. Ut animam a livore atque invidia expurgemus. Nihil enim seque morbum hunc gravem curatuque dissicilem expellit, atque cum iis, qui vivunt in virtute, gaudere. Audi itaque quam summus in his

utrisque sit Paulus a uis, inquit, infirmatur, et ego non binfirmor quis scandaligatur, et ego non uror in Non dixit, et ego molestia non assicior Sed, Ego non uror, dixit, urendi verbo summum nobis dolorem Volens Ostendore. Et rursus ad alios scribon dicit: Sine nobis rog-s navistis: et utinam regna Vissetis, Ut nos quoquo simuls Vobiscum regn9remia Sy. Et rurSus e Nunc vivimus, si, vos statis in Domino Vide quantopere studebat, ut res fratrum recte se haberent, qui nec se Vivero quidem

existimabat, si illi salvi non essent. Homo qui ad tertium coelum raptus fuerat, atque in paradisum delatus, et qui mysteriorum inest ubilium particeps suerat, tantamque apud Deum fiduciam fuerat assecutus, illorum honoriam sensum non valde accipiebat, nisi etiam fratres secum salvos esse vidisset Sciebat enim, plane sciebat, charitale nihil esse majus, nihil ipsi par esse nec ipsum quidem martyrium, quod caput Omnium est honorum. Quo vero id tandem modo, sic disce. Nam charitas quidem etiam absque martyrio Christi discipulos facit martyrium autem sine charitale sacere id non potest indenam hoc sciri

potest Ab ipsis Christi verbis : dicebat eni in discipulis

si In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, sis vos invicem diligatis . Ecce charitas sine martyrio discipulos facit. Quod autem martyrium in charitate nou solum discipulos non faciat, sed ne prosit quidem pallenti, audi Paulum dicentem si Si tradidero corpuS meum,

a Cor. XI , 9. - Cor. IV, 8. - ThesS. Hi 8. - Oan. XIII, 35.

444쪽

hut eomburar, Charitatem autem non habuero, nihil mihi

Ιl. Propterea sanctum hunc maxime diligo, qui nos hodie congregavit, beatum inquam Romanum, quoniam cum martyrio magnam quoque in Christum charitatem ostendit, quamobrem ei quoque sancta lingua sitit amputata. Etenim hoc quoque examinare par est, quanam de causa non ad alia utique tormenia, Supplicia et cruciatus diabolus eum deduxerit, sed linguam ei absciderit. Non enim hoc temere secit, sod maxima cum malitia iam callida et malefica est haec bestia, nihilque non facit et

movet advorsus nostram salutem. Age ergo XaminemuS,

cur ad lingua ejus amputationem processit Verum paulo altius repetitam orationem instituamus, Sic enim sciemus

et Dei benignitatem, et Martyris tolerantiam, et diaboli malignitatem et cum Dei quidem didicerimus benignitatem, Domino gratias agemus MartJris autem cognita patientia consorvum imitabimur intellecta vero diaboli malitia omnino aversabimur inimicum. Propterea enim Deus ejus machinationum notitiam dedit nobis, ut cum magis odio habentes, facilius superemus. Quod enim cognosci possint cogitationes ejus, audi quid dicat Paulus de eo, qui fornicatus fuerat: ad rerinthios enim scribens sic ait D Confirmato in ipsum charitatem, Ut non Cir

a Cum Veniamur a Satana. Non enim cogitationes ejus igno-ηr3mUS'. 0Maenam est ergo causa propter quam ei linguam inpulavit Concedit ut rem patit allius repetam. Gravo bellum fuit aliquando ad Porsus Ecclesias Xcitatum non barbaris adversus civitatos incursiones facientibus, nec ullis alienigenis, sed iis, qui nostro huic terrarum orbi praeesse videbantur, immanius, quam tyranni quilibet, tractantibus eos, qui ipsorum imperio parebant. Non

445쪽

I S. BOMANUM MARΤYREM ORATIO 1 U3 onim solum libertas, et patria, et pecuniae, et praesens vita tunc in periculum veniebat sed regnum caelorum, o bona quae justis sunt reposita, vitaque immort9lis et Christi consessi : ac novus quoque captivitatis modus excogitatus est. Non enim ex ea, quae hic est, civitate expellebant, sed ex superna derusalem, quae Si libera, privare conabantur, et numquemque in altaribus animam sacrificare cogebant, ac Suum dominum abjurare, seque daemonum tyrannidi subjicere, o perniciosos salutisque nostrae hostes daemones colere, quod mille mortibus, et quaVis gehenna gravius et intolerabilius generosis animis et Christi amantibus erat. Tunc nimirum, Cum multi submergerentur, et fluctus in altum tollerentur, a Cplurimi naufragium sacerent, beatus hic Romanus in medium eorum procedens, non Statim consideravit, quo Semodo periculis traderet: sed eos prius, qui metu perculsi ceciderant, qui salutem Suam prodiderant, collegit, animavit, ut praelium instaurarent esse cit eos quidem, qui lapsi erant, erigens eo autem, qui stabant, Confirm3nSprecibus, exhortationibus, et consiliis de suturis, o depraesentibus rebus multum philosophans ostendens has ad tempus esse , illas autem perpetuas : praemia laboribus Opponens, corona tormentis bravia doloribus : docens quaenam sit ita prae Sens, quaenam futura, et inter utram que quantum intersit, et quod mori omnino sit necesse:

et si non hoc modo vitam inierimus, omnino coacti lego naturae paulo post ab his corporibus discedemus. His et similibus exhortationibus beatus ille manus remissas erexit, et genua dissoluta roboravit, sugitivos reduxit, metum expulit, angorem exegit, animum eis addidit pro timidis audaces et considentes esse cit pro capreis ot cervi Sleones reddidit magnam vim spirantes Christi exercitum instruxit: ignominiam nostram in hostium capita converti

446쪽

Cum ergo tantam repente faciam suis so diabolus mutationem vidisset, et qui nudiustertius eum timebant, et contremis obant, ipsiim irridere et audacter in cum se gerere, adeunte pericula, prosilientes ad supplicia : et Cum auctorem cognovisset dimissis omnibus, in illum deinceps totus incubuit omnemque vim suam et insaniam adversus beatum hoc caput offudit. Et quid facit considerate malitiam. Non eum ad tormenta duxit, non ejus caput abscidit haec enim omnia temere suisse a la praeteritum eum tempus edocuit. Non solum enim animi alacritatem corum qui crediderant non cohibuit sed etiam magis auxit, eamque majorem ac vehementiorem esseCit. Carbones, inquit, subs ornebam illi autem tanquam ad POSas currebant. Ignem accendebam illi vero tanquam in sentes rigidarum aquarum se ipsos projiciebant Latera caedebam, profundos in eis sulcos faciebam, et rivos sanguinis deducebam 'illi autom tanquam auro omni ex parte circumfluentes gloriabantur per praecipitia acie bam, et in mare domorgobam illi vero non tanquam in profundum descendentes, sed tanquam in ipsum coelum

ascendentes, ita assecti orant exilientes et exultantes, et Velut in sacra pompa choreus ducentes, et in viridi prato ludentes ita arripiebat unusquisquo cruciat US, O tanquam cruciatus, Sed tanquam vernos flores Carpen leS, Se- Seque Coronantes , insigni animi sui alacritate cruciatus meos praeveniebant. Quid ergo, inquit, agendum nunc

fuerit Abscindam-n caput eius P sed id illo in votis habet, et per opera discipuli majorem adhortationem accipiunt

eos quippe admonuit martyrum mortem non eSSe mortem, sed vitam sine carentem atque hujus a Xime canSaomnia esse toleranda, despiciendumque esse decessum.

Si ergo caput abscidero, ut id ille sortiter tulerit, ipsos apertius per acta docebit sic op0rtere mortem despicere,

447쪽

I S. BOMANUM MARTYBEM RATIO I. 30 et corum spiritus magis eriget, eisque mortuus majorem animi alacritatem inspirabit. Propterea linguam amputavit, Ut Oce , qua ruebantur, privati Martyris discipuli, et consilio destituti atque admonitione privati, timidiores evaderent; et ad priorem angorem et dubitationem redirent, Cum non haberent, qui eis animum adderet, neque qui excitaret et armaret. IlI. Considera autem mihi diaboli malitiam. Orodes quidem Ioannis caput abscidit hic autem non caput, sed linguam solum quares prae nimia scilicet malilia et perversitate. Si abscidero caput, inquit, et mortuus fuerit; fratrum interitum non idens recedet: at ego illum militum suorum lapsuum et calamitatis testem esse Volo, Ut dolore enecetur, dum labentes quidem cernit, sed porrigere manum non pote St, ne ille ea quae prius potest consulere, XSecta ei simul voce cum 'lingua. Sed qui comprehendit sapientes in astutia eorum , inventum hoc in ejus caput convertit neque solum eos consilio non privavit, sed etiam ut majori adhortatione ruerentur, esse cit, magisque spiritalis doctrinae participes essent. Nam Umhoc obtinuisset, vocatur de caeter modicus ad Sectionem, et sit pro medico carnis ex non id corrigens, quod morbo laborabat, membrum, sed quod erat sanum corrUmpen S, et cum linguam exemisset, simul cum a Vocem eXimere minime potuit' sed carnis quidem lingua sui abscissa , lingua autem divinae gratiae ad beati Romani os advolavit: et natur quidem membrum suum ferro id cogente amisit Dei autem gratia cum ea excidere vocem non ivit: unde etiam de caetero discipuli magis spiritali doctrinas ruebantur, non humana voce cujusmodi prius, Verba audientes sed divina quadam et spiritali, et quae naturam nostram superabat et concurrebant omnes, superne

i Cor. III, 39.

448쪽

Angeli, inferne homines, unusquisque os sine lingua ἱ-dere cupientes, et audire sic loquentem. Erat enim revera admirabile, et praeter opinionem, os absque lingua verba lactens, diabolo quidem magnum dedecus asserens, Martyri autem ingentem gloriam , discipulis vero plurimam consolationem et patientiae argumentum. Hic enim Deo mos est jamdiu, et a principio, quaecum qu Contra OS diabolus consarcinarit, ea in caput illius Convertere , et

ad salutem nostram redigere. Mihi autem hoc considera: ille hominem e paradiso ejecit, et Deus illi coelum aperuit. Ille ipsum expulit ex imperio terreno meus autem regnum ei celorum dedit , et in throno regio naturam nostram collocavit. Sic dona semper majora Deus iis dat, quibus diabolus homines privare conatur. HOC autem facit, illum quidem tardiore ui ad parandas nobis insidias

reddens mos vero docens nunquam ejus machinationes

timendas esse : quod quidem actum est etiam in Martyre. Qua enim se eum voce privaturum diabolus existimavit, multo majorem et praeclariorem ei Deus largitus est. Non enim erat ejusdem momenti, cum lingua loqui, et sine lingua nam illud quidem consequens et commune omnibus : hoc autem supra naturam erat, o proprium ejus solius. Quanquam etiamsi post linguae absci Ssionem m-tus Martyr fuisset, sic quoque impletum ab eo certamensuisset, eique parata esset Orona. Nam quod ictu e S-Set, maXimum erat et apertum argumentum, quod linguam amputasset. Si enim linguam Martyris non timebas, Scelerate et execrande diabole, cur eam abscidisti cur decertationum argumentum non dimisisti, sed stadium occlusisti Quemadmodum enim si quis omni certaminum genere luctaturus deinde plagas accepisset ingentes , et

cum deinde amplius resistero non valeret , manus 3bScindi adversario juberet, eumque sic percuteret, n0n am

449쪽

I S. BOMANUM MARTYR Eu on ΑΤ Io 441 alia probatione opus esset ad decernendam Victoriam ei, cui fuissent manus abscissae cita etiam in martJre apertissimum omnium argum ontum Victoriae adversus diabo

lum sui linguae ipsius ampulatio. Nam etsi mortalis erat lingua, quia tamen ea vulnera immortalia diabolo inflixit, propterea in illam virus suum esstavit : sibi quid om majus

dedecus asserens, Martyri autem coronam splendidiorem reddens L enim mirabile est arborem sino radice intueri, ac fluvium Sine sonte sic etiam vocem sine lin

IV. Ubi ergo sunt, qui corporum resurrectioni non credunt occe vox mortua est, et revixit : et uno mo mento temporis utraquo facta sunt. Quanquam hoc longe majus est, quam corporum resurrectio jam illic quidem natura Corporum est subjecta, compositi autem solum est dissoluta : hic pro sublatum sui vocis ipsum undamentum, Sed tamen ea splendidior rursus est acta.

Enim vero si a tibia lingulas abstuleris, inutile deinceps acet instrumentum verum non sic tibia spiritualis sed tametsi lingua privata , non solum muta non erat, Sed etiam modulatius et magis mysticum carmen, et majorictim admiratione emittebat. Rursus etiam in cithara siquis plectrum solum eripuerit, otiosus artifex, ars inutilis, et inane instrumentum ii autem nihil ejusmodi, sed contrarium omnino. Os enim erat cithara lingua plectrum artis ex anima , PS ero Consessi : plectro tamen ablato, lingua inquam, neqUe artiseX, neque ars, neque instrumentum inutile evasit sed omnia virtutem suam ostenderunt. Quis

haec fecit Θ quis admirabilia haec Ostendit, quaeque omnem superant Opinionem pietis qui solus mirabilia facit, do

quo dicit David, e Domine dominus noster, quam admiras bile est nomen tuum in niversa terra i Quoniam elevatas est magnificentia tua super coelos. Ex ore insantium et

450쪽

, lactentium perfecisti laudem . solque tunc quidem ex

ore insant turn et lactentium, nunc autem ex ore linguium tunc natura immatura, nunc os lingua vacuum tunc erat

in pueris mollis radix, sed fructus perfectus hic autem et ipsa ' radix' ablata erat, si uel tis generatio monprohibebatur : est enim vox lingua fructus Sunt revera posteriora prioribus mirabiliora intonim , ne his idomnon adhibeatis, illa propterea praecesserunt, ut in his non conturbemur, cum in illis fuerit animus assuetus ideo haec evenerunt, ut illa quae latent, et sunt Vetera, X manifestis et iis qua sunt recens facta credantur. Sic aliquando Iaronis quoque virga floruit sicut DUnc is Martyris germinavit. Sed quanam de causa virga tunc Aaronis germinavit ' quoniam sacerdos contumeliis assiciebatur. Quanam autem de causa nunc os Martyris germinavit quoniam blasphemia 'et maledictis cincessebatur magnus Pontifex Josus Christus. Vide ergo quanta sit miraculi cognatio et excellentia Quemadmodum enim virga illa non unita radici, nec ex terra trahens humorem, Sed illius succo penitus privata , ac perdita vitali frugiferaque Virtute, repente fructum ostendit ita nimirum hic quoque vox radice priVata, et vim ex instrumento non habens, in sicco et sterili ore repente germinavit. In hoc quidem cognatio, in alio autem est excellentia, inter utrumque enirn fructum multum interest. Nam illo quidem sensilis erat, hic autem spiritualis, et ipsos coelos aperiens ei, qui tunc eam vocem ediderat. Pro his omnibus Martyri gratulemur Deum glorificemus, qui hostes facit miracula: imitemur conservi patientiam, gratias agamus domino pro gratia : ex iis quae dicta sunt, sum cient in in tentationi bus consolationem accipiamus : et Dei, qui nos fecit, potentiam et curam admirantes ac providentiam, omnia quae

SEARCH

MENU NAVIGATION