Opera

발행: 1820년

분량: 444페이지

출처: archive.org

분류: 연설

271쪽

AD HERENNIUM, LIB. IV. CAP. 52. 25ι

Accedit servulusu dicit homini clam dominum jam

venturum, si velit exire. Itanes inquit. Eamus, hospites frater venit ex Salerno ego illi obviam pergam : Os huc decuma. Venitote. Hospites discedunt. Iste se raptim domum Suam conjicit illi decumia, quo jusserat, veniunt quaerunt hunc : reperiunt, domus iij sit in diversorium derisi conferimi sese. I ident hominem postera die narrant, XPOStillant, accusant ait iste eos, similitudine loci deceptos,

angiporto toto deerrasse Se contra Valetudinem Suam ad noctem multam YSpectaSSe. Fannioni puero negotium dederat, ut nSa, VeStimenta, Pueros corrogaret. Servulius non inurbanus Sati Strenue et

concinne comparat iste hospites domum deducit. Ait se aedes maximas cuidam amico ad nuptias cona-modasse. Nuntiat puer, argentum repeti pertinui-

erat enim, qui commodarat). Apagete, inquit aedes commodavi, familiam dedi argentum quoque vult ΘTametis hospites habeo, tamen utatur licet nos Samiis delectabiniur. Quid ego, quae deinde emciat, narrem Θ jusmodi est hominii natura, ut, quae singulis diebus efficiat gloria atque Stentatione, ea

ViX annuo emone enarrare possim. V Uujusnrodi notationes, quae describunt, quid consentaneum sit uniuscujusque naturae, ehementer habent magnam delectationem totam enim naturam cujuspiam Onunt ante oculos, aut gloriOSi, ut nOS AEXempli causa, coeperamus, aut invidi, aut timidi, aut avari ambitiosi, amatoris luXuriosi, furis, quadruplatoris: denique cujusvis Studium protralai pote, in medium tali notatione. LII. Semrocinatio est cum alicui perSOnae Sermo attribuitur, et is exponitur cum ratione dignitatis, hoc pacto P Cum militibus urbs redundaret et onmes timore Oppressi domi continerentur, venit iste cum ago, gladio SuccinctuS tenens jaculum. Quinque adolescentes hominem simili Ornatu Subsequun-

272쪽

253 AD HERENNIUM, LIB. IV CAP. 52.

tur. Irrumpit in aedes subito deinde magna voce, Ubi est iste beatus, inquit, aedium dominus 3 quin mihi praesto fit 3 quid tacetis 3 Hic alii Omnes stupidi timore obmutuerunt. Uxor illius infelicissimicum maximo fletu ad istius pedes abjecit sese. Parce, inquit; et, per ea quae tibi dulcissima sunt

in vita, miserere nostri noli eXStinguere eXStinctos. Fer a Suete fortunam nos quoque fuUnus beati:

DOSce te esse hominem. At ille Quin illum mihi datis, ac vos auribus meis opplorare desinitis 3 non abibit. Illi nuntiatur interea venisse iStum, et clamore marim mortem minari. Quod simul ut audivit, Heus, inquit, Orgia pediSeque puerorum, S- conde puerox defendae fac, ut incolumes ad adolescentiam perducas. Ita haec dixerat cum ecce iste praesto, SedeS, inquit, audax non vox mea tibi ritam ademit 3 exple inimicitias meas, et iracundiam

Satura tu Sanguine. Ille, cum magno Spiritu, Metuebam, inquit, ne plane victu Sem nunc video: in judicio mecum contendere non vis, ubi Superari turpissimum, et Superare pulcherrimum est interficere me vix Occidariquidem, Sed victus non peribo. At iste, In extremo vitae tempore etiam SententiOSeloqueris 3 neque ei, quem vide dominari, 4 Supplicaret Tum mulier, Immo quidem ille rogat et

supplicat Sed tu, quaeso, commovereri et tu, per Deos, inquit, hunc examplexare dominus est vicit hic te rince tu nunc animum. Cur non desinis, inquit, Xor, loqui, quae me digna non sunt 3 tace, et, quae curanda Sunt, cura. Tu cessas milii vitam, tibi omnem bene vivendi spem mea morte, eripere ΘIste mulierem repulit ab se lanaeniantem illi nescio quid incipienti dicere, quod dignum videlicet

illius 4rtute esset, gladium in latere defixit. ' Puto in hoc exemplo datos Sse unicuique Sermones ad dignitatem accommodatos quod oportet in hoc genere Observare sim item Semocinatione conse-

273쪽

AD HERENNIUM, L1B IU CAP. 54. 259

quentes, hoc genus Nam quid putamus illos dicturos, si hoc judicaveritis 3 nomae hac omnes

utentur oratione 3' deinde subjicere sermonem. LIII. Conformatio est, cum aliqua, Vae non adest, persona confingitur, quasi adSit aut cum res muta, aut inserinis, fit eloquens et formata, et ei orati attribuitur ad dignitatem accommodata, aut actio quaedam, hoc pacto Quod si nunc haec urbs invictissima vocem mittat, non hoc pacto loquatur

Ego illa, Lirimis tropaeis Ornata, triumphis ditata

certissimis, clarissimis locupletata victoriis, nunc vestris seditionibus, O cives, veXOr. Quam doli malitiosa Carthago, firibus probata Numantia, disciplinis erudita Corinthus, labefactare non potuit, eam patiemini nunc ab homunculis deterrimis proteriatque conculcari' otem, Quod si nunc L. ille

Brutus reviviscat, et hic ante pede vestro adSit, non hac utatur orationes Ego rege ejeci, O tyrannOS introducitis: ego libertatem, quae non erat, peperi Vos partam Servare non vultis ego capitis mei periculo patriam liberavi vos liberi sine periculo esse non curatis V Haec confomlatio, licet in plures res mutas atque inanimas transferatur, proficit tamen phirimum in amplificationis partibus et commiSeravitione.

Significatio est, qua aliis in suspicione relinquit,

quam positum est in oratione. Ea fit per exuberationem, umbiguum conSequentiam, ubSciSSionem, similitudinem. Per exuberationem, cum plus dictum eSt, quam patitur Veritas augendae Suspicioni cauSa,

sic Hic, de tanto patrimonio, tam cito teStam, qua sibi petat ignem, non reliquit. V Per ambiguum, cum verbum potest in duas pluresve sententia accipi, sed accipitur in eam partem quam vult is, qui dixit: ut de eo si dicas, qui multas haereditates adierit, Prospice tu, qui plurimum cernis. VLII . Ambigua quemadmodum vitanda Sunt, quae Obscuram reddunt orati0nem, ita haec consequenda,

274쪽

260 AD IIERENNIUM, LIB. IV. CAP. 55.

quae conficiunt hujusmodi significationem. Ea reperientur facile, si noverimus et animadVerte inaus verborum ancipites aut multiplices pol tales Per consequentiam Significatio fit, cum reS, quἔB Sequuntur aliquam rem dicuntur, ex quibus tota re relinquitur in suspicione, ut si salsamentarii filio dicas: Quiesce tu, cujus pater cubito Se emungere Olebat. V Per abscissionem, si, cum incipimus aliquid dicere, praecidimus, et ex eo, quod jam diXimus, Satis relinquitur suspicionis, sic: -- Qui ista forina et aetate nuper alienae domui . . . . Olo plura dicere. Per similitudinem, cum aliqua re sintili allata nihil amplius dicinius, sed ex ea significamus, quid sentiamus, hoc modo: Noli, Saturnine, nimium populi frequentia fretus esse. Inulti jacent Gracclii. Haec exornatio plurimum festivitati habet interdum, et dignitatis sinit enim quiddam, tacito Oratore, ip-

Sum auditorem suspicari. Bre ita est res ipsis tantummodo Verbi necessariis expedita, hoc modo : -- Lemnum Praeterien cepit inde Thasi pr Psidium reliquit post urbem in IJithynia sustulit inde pulsus in Hellespontum, Statim potitur Ibydo. V Item, II OdO OnSul, quondam tribunus deinde primus erat iritatis.' Tum, Proficiscitur in Asiam deinde exsul et hostis est

dictus post imperator, postremo consul factu est. Habet paucis comprehensa bremtas multarum rerum expeditionem. Quare adhibenda saepe St, cum aut re non egent longae Orationis, aut templi non sinit

commorari.

LV. Demonstratio est, cum ita res verbis eXprimitur, ut geri negotium et res ante oculos eme, videatur. Id fieri poterit, si, quae ante et post et in pSa re facta erunt, comprehendemus, aut Si a rebus OnSequentibuS, aut a circumstantibus, non recedemuS, hoc minto Quod simul atque Gracchus proSpeXit fluctuare populiun verentem ne ipSe auctoritate Senatii conuuotus, a Sententia destiteret, jubet advO-

275쪽

AD HERENNIUM, LIB. IV. CAP. 56 26 I

cari concionem. Iste interea scelere et malis cogit tionibus redundans, evolat e templo oris, et Sudans oculis ardentibus, erecto capillo, contorta toga,

cum pluribus aliis ire celerius coepit. Illi praeco faciebat audientiam : hic subsellium quoddam calce premens, dextra pedem defringit, et alios hoc idem jubet facere. Cum Gracchus Deos inciperet precari, cursim isti impetum faciunt ex aliis aliisque partibus convolant atque e popes unus, auge, inquit, Tiberi fuges Non vides 3 Respice, inquam. Deinde, vaga multitudo, subit timore perterrita, fugere coepit. At iste, spumans e Ore SceluS, anhelans ex intim pectore crudelitatem, contorquet brachium et dubitanti Graccho, quid esset, neque tamen lociam, in qu constiterat relinquenti percutit tempus. Ille nulla voce delabens, insita virtute concidit tacitus. Iste viri fortissimi miserando Sanguine adspersus, quasi facinus praeclarissimum fecisset, circumspectans et hilaris, sceleratam gratulantibus, num porrigens, in templum Jovis contulit Sese. Haec XOrnatio plurimum prodest in amplificanda et commiserandi re, hujusmodi enarrationibus : statuit enim totam rem, et prope ponit ante oculOS. LVI. Omnes rationes honestandae elocutionis tu

diose collegimus, in quibus Herenni, si te diligentereXercueris, et gracitatem, et dignitatem, et sua itatem habere in dicendo poteris, ut Oratorie plane la-quaris ne nuda atque inornata inventi vulgari sermone emeratur. Nunc identidem nosmet ipsi nobis

inStemus res enim communis agitur, ut frequenter et assidue consequamur artis rationem Studio et Xercitationea quod alii, cum molestia, tribus de causis maxime faciunt aut si, cum quibus libenter Xerceantur, non habent aut si sibi dissidunt aut sineSciunt, quam viam sequi debeant quae a nobis absunt Omnes dissicultates. Nam et simul libenter CXercemur propter amicitiam, cujus initium cognatio fecit, caetera pisilosophiae ratio confirmavit; et nobis

276쪽

262 AD HERENNIUM, LIB. IV. CAP. 56.

non diffssimus, propterea quod et aliquantulum p

c Simus, et alia meliora Sunt, quae multo intentius Petimus in uia, ut etiamsi non pera enerimus, in dicendo, quo VolumUS, parva par vitae perfectissimae desideretur et viam, quam Sequamur, habemuS,

propterea quod in his libris nillil praeteritum est rhetoricae praeceptionis Demonstratum Si enim, quomodo res in omnibus generibus causarum inveniri oporteret dictum est, quo pacis ea diSponere On- Veniret traditum est, qua ratione esset pronuntiandum et praeceptum est, qua in meminiSSeIOSSemuS: demonStratum est, quibus modis perfecta elocutio compararetur. Quae LeXSequimur, acute et cito reperiemus distincte et ordinate disponemuSA graviter et Venuste pronuntiabimus firme et perpetuo meis minerimus Ornate et sua uter eloquemur. Ergo amisplius in arte rhetorica nihil est. Haec ninia adipiscemur, Si rationes praeceptioni diligentia consequemur exercitationis.

277쪽

M. TULLI CICERONIS ACADEMICAE QUAESTIONES.

EPISTOLA CICERONIS AD VARRONEM,

cum quatuor Academicomon libros ad eum mitteret. Epist ad dioersos, Lib. X. B. ETSI munus flagitare, quamvis quis Ostenderit, ne populus quidem solet, nisi concitatusa tamen ego exspectatione promissi tui moveor, ut admoneam te, non ut flagitem. Misi autem ad te quatuor admonitore non nimis verecundos e nosti enim profecto Sadolescentioris Academiae. Ex ea igitur media eX- citatos misi qui metuo, ne te forte flagitent ego autem mandavi, ut rogarent. Exspectabam omnino jamdiu, meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem, quam aliquid accepissem, ut OSSem te remunerari quam simillimo munere. Sed, cum tu

tardius faceres, id est ut ego interpretor , diligentius teneri non potui, quin conjunctionem studio-

278쪽

264 ΕΡIST AD VARRONE II.

rum amorisque nostri, quo possem literarum genere declararem. Feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una PomponiuS.

Tibi dedi partes Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbara mihi sumsi Philonis Puto

fore, ut, cum legeris, mirere id nos locutos esse internos, quod nunquam locuti sumus sed nosti morem dialogorum. Posthaec autem, mira arro, quam lurima, si videbitur, et de nobis, et inter Sero fortasse sed superiorum temporum fortim reipublicae causam sustineat haec ipsi praestare debemus. Atque utinam quietis temporibus, atque aliquo, Si non bono, at saltem certo statu civitatis, haec internos studia exercere possemus i quamquam tum quidem vel alia quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darenti Nunc autem quid est, sine

his cur vivere velimus 3 Mihi vero cum his ipsis

rixa his autem detractis, ne vix quidem. Sed haec coram, et saepius. Migrationem et emtionem feliciter evenire volo, tuumque in ea re concilium pro . Cura ut alearu

279쪽

M. TULLI CICERONIS

ACADEMICARUM QUAESTIONUM

LIBER PRIMUS,

M. TERENTIUM VARRONEM.

Ι. IN Cumano nuper cum mecum Atticus nosteresset, nuntiatum est nobis a II. I arrone, venisse eum Roma pridie Vesperi, et, nisi de via fessu esset, continuo ad nos venturum fuisse. Quod cum audissemus, nullam moram interponendam putarimus, qui videremus hominem, nobiscum et studiis eis dem et vetustate amicitiae, conjunctum. Itaque coninfestim ad eum ire perrerimus paulumque cum ejus villa abessemus, ipSum ad nos venientem fidimus: atque illum complexi, ut mos a corum est, Satis eum longo intervallo ad suam villam reduximus. Hic pauca primo : atque, percontantibus nobis, ecquid forte Roma norit Atticus, mitte ista, quae nec percontari nec audire sine moleStia OSSumus,

quaeSO, inquit et quaere potius, ecquid ipse novi psilent enim diutius Musae I arronis, quam Solebant: Phil03. VOL. II. TA

280쪽

266 ACADEMICORUM LIB. Ι. CAP. 2.

nec tamen cessare, sed celare, quae scribat, existimo. Iinime vero, inquit Ille intemperantis enim arbitror SSe Scribere, quod occultari velit sed habeo

opus magnum in manibus, quod jampridem ad hunc ipsum me autem dicebat quaedam institui,

quae et Sunt magna sane, et limantur a me politius.

Et ego, Sta quidem, inquam, Varro jam diu eXSpectans, non audeo tamen flagitare audivi enim e Libone Ostro, cujus nosti studium, nihil enim

ejusmodi celare possumus non te ea intermittere, Sed accuratius tractare, nec de manibus unquam de ponere. Illud autem mihi ante hoc tempus nunquam in mentem venit a te requirere sed nunc, OSte quam Sum ingreSsus, re eas, quas tecum simul didici, mandare monimentis, philosophiamque Veterem illam, a Socrate ortam, Latinis literis illustrare; quaero, quid Sit, cur, cum multa scribas, genus hoc praetermittas praesertim cum et ipse in eo excellas, et id studium totaque ea res longe caeteris et Studiis et artibus antecedat. II. Tum ille, Rem a me saepe deliberatam, et multum agitatam, requiris. Itaque non haesitans respondebo : sed ea dicam, quae mihi sunt in promtua quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitari. Nam cum philosophiam riderem diligenti sim Graecis literis explicatam, existimavi, si qui de

nostris ejus studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi Graeca potius, quam nostra lecturOS: sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intelligi non possunt itaque ea nolui scribere, quae nec indocti intelligere possent, nec docti legere curarenti

Vides autem eadem ipsae didicisti enim, non posse nos Amafani aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis Trigari Sermone disputant nihil definiunt, nihil partiuntur; nihil apta interrogatione concludunt nullam deni-

SEARCH

MENU NAVIGATION