Opera

발행: 1820년

분량: 444페이지

출처: archive.org

분류: 연설

81쪽

ORATOR, CAP. 69. N

iidem sint numeri, non modo oratorum et poetarum, Vertim Oumino loquentium, denique etiam Sonantium omnium, quae metiri auribus possumus: Sed ordo pedum facit, ut id, quod pronuntiatur, aut rationis aut poematis simile videatur. Hanc igitur sive compositionem, Sive persectionem, Sive numerum vocari placet, et adhibere nec Se est, Si ornate velis dicere, non solum quod ait Aristoteles et Theophrastus ne inlatite feratur, ut flumen, Oratio, quae non aut Spiritu pronuntiantis, aut interductu librarii, sed numero coacta, debet insistere; Verum etiam, quod multo majorem habent apta cim, quam soluta. Ut enim athletas, nec multo Secus gladiatores, videmus nihil nec citando facere caute, nec petendo vehementer, in quo non motus hic habeat

PalaeStram quamdama ut quidquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam, idem ad adspectum etiam Sit VenuStum Sic oratio nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta nec satis recte declinat impetum, Ilitii, etiam in cedendo, qvid deceat, Intelligit.

Itaque, qualis eorum motuS, UOS παλαιστους

Graeci vocant, talis horum mihi videtur ratio, qui non claudunt numeri sententias tant aque abeS

ut, quod ii, qui hoc aut magistrorum inopia, aut ingenii tarditate, aut laboris fuga non sunt Sectiti,

Solent dicere, enervetur ratio compOSitione Verborum, ut aliter in ea nec impetu ussu nec vis esse p0SSit.

LXIX. Sed magnam exercitationem res flagitat,

ne quid eoruin, qui genus hoc Secuti non tenuerunt, simile faciamus ne aut verba trajiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur Oratiori quod e

L. Coelius Antipater, in prooemio Belli Punici, nisi

nec Sario facturum negati cibum Simplicem, qui nos nihil celet sapientem, qui SerViendum neceSSi

tali putet Sed hic omnino rudis. Nobis autem inscribendo, atque in dicendo, necessitatis Xcusatio non probatur nihil est enim necesse et, si quid

82쪽

ω ORATOR, CAP. 70.

esset, id necesse tamen non erat confiteri. Et hiequidem, qui hanc a Laelio, ad quem scripsit, cui se Purgat, Veniam petit, et Utitur ea trajectione verborum, et nihil tamen aptius optet, concluditque

sententi .

Apud alios autem, et Asiaticos marime, numero servientes, inculcata reperia inania quaedam Verba, quari complementa numerorum. Sunt etiam qui illo

vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis, concidendisque numeris, in quoddam genus abjectum incidant, Siculorum simillimum Tertium est, in quo fuerunt fratres illi, Asiaticorum rhetorum principes,

Hierocles et Menecles, minime mea Sententia contemnendi Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate, vel copia. Sed apud eos varietas non erat, quod Omnia fere concludebantur in modo.

Quae ritia qui fugerit, ut neque verbum ita trajiciat, ut id de industria factum intelligatur, neque inferci-en Verba, quasi rimas Xpleat, nec minuto nume-TOS Sequens, concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione, in eodem Semper Verietur genere numerorum is omnia fere vitia vitaverit: nam de

Iaudibus multa dirimus, quibus sunt alia perspicua vitia contraria. LXX. Quantum autem sit apte dicere, experiri

licet, si aut compositi oratoris bene structam collocationem dissolvas permutatione Verborum Corrumpatur enim tota res, ut et haec nostra in Corneliana, et deinceps omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnes Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque Superarunt.' Immuta paulum, ut Sit, Multi superarunt mercatores venaliciique ς' perierit tota res. Et quae sequuntur Neque Vestis, aut Caelatum aurum et argentum, quo OStro Veterra Marcellos Maximosque multi eunuclii e Syria . Egyptoque Vicerunt.' Verba permuta sic ut Sit, H Vicenuit eunuchi e Syria AEgyptoque.' Adde tertium,

83쪽

ORATOR, CAP. 71. 69

Neque vero ornamenta ista cillarum, quibus L. Paulum et L. Mummium, qui rebus his urbem It liamque omnem referserunt, ab aliquo fide perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari. V Fac ita, potuisse superari ab aliquo Π aut Deliaco.

Videsne, ut Ordine verborum paulum O nuinto,

iisdem verbis, Stante sententia, ad nihilum Omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta Θ aut si alicujus inconditi arripias dissipatam aliquam Sententiam,

eamque, ordine Verborum paulum commutato, in

quadrum redigas, essiciatur aptum illud, quod fuerit antea dissiuens ac solutum Age, sume de Gracchi apud censores illud, Abesse non poteSt, quin ejuS-dem hominis sit, probos improbare, qui improbos probet.' Quanto aptius, si ita dixisset, quin ejusdem hominis sit, qui improbos probet, probo improbare V Hoc modo dicere nemo unquan noluit: nemoque potuit, qui dixeriti Qui autem aliter dixerunt hoc Sequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici Quasi vero Trallianus fuerit Demo- Sthenes, cujus non tam vibrarent fulmina illa, nisi

numeri contorta ferrentur lLXXI. Sed, si quos magis delectant Muta, eis quantur a Sane, modo sic, ut quis Phidiae clypeum dissolverit, collocationis universam Speciem Sustulerit, non Singulorum operum VenuStatem ut, in Thucydide orbem modo rationis desidero, Omamenta comparent. Si autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum ret, nisi abjectum non clypeum, sed ut in proverbio est etsi humilius dictum est, tamen consimile est Scopas ut ita dicam mihi in dentur dissolvere. Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo, contemSiSS I ideantur, aut scribant aliquid vel Isocrate more, vel quo Eschine aut Demosthenes utitur et tum illos existimabo, non desperatione resemitavisse genus hoc, sed judicio refugisse aut reperiant, ipsa eadem conditi0ne qui uti velit, ut aut dicat, aut Scribat, utra O-

84쪽

70 RATOR, CAP. 7 I.

Iet lingua eo genere, quo illi volunt. Facilius est

enim apta dissolvere, quam dissipata connectere. Re autem se Sic habet, ut brevissime dicam quod Sentio composite et apte, sine sententiis, dicere, inSania rat Sententiose autem, sine verborum et ordine et modo, infantia; sed ejusmodi tamen infantia, ut ea qui utantur, non stulti homines haberi possint, etiam plerumque prudentes quo qui eSt contentUS, Utatur. Eloquens vero, qui non approbatione Solum, Sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, OVere debet, omnibus Oportet ita rebus excellat, ut ei turpe Sit, quidquam aut spectari aut audiri libentius. Habes meum de Oratore, Brute, judicium, qu0d aut Sequere, Si probaveris aut tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque pugnabo tecum, neque hoc meum, de quo tantopere hoc libro asseVeraVi unquam aflirmabo esse verius, quam tuum. O-teSi enim non solum aliud mihi, ac tibi, sed mihi ipsi aliud alias rideri nec in hac modo re, quae ad Vulgi SenSum spectat, et ad aurium voluptatem, quae duo Sunt ad jussicandum novissima ; sed ne in maximis quidem rebus, quidquam adhuc inveni firmius, quod tenerem, aut quo judicium meum dirigerem, quamd, qu eumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum in occulto lateret. Tu autem, velim, si tibi ea, quae disi utata Sunt, minii Sprobabuntur, ut aut majus pus institutum putes, quam emci potuerit, aut, dum tibi roganti voliterim obSequi, verecundia negandi, scribenti me impudentiam susceptiSe.

85쪽

M. TULLI CICERONIS,

TOPICA.

I. MAIORE nos res scribere ingressos, C. Trebati et iis libris, quos brevi tempore satis multos edidimus, digniores, e cursu ipso revocavit Voluntas tua. Cum enim mecum in TuSculano esses, et in bibliotheca separatim uterque OStrum ad Suum tuis dium libellos, quos vellet, evolveret, incidisti in Aristotelis Topica quaedam, quae sunt ab illo pluribus libris explicata. Qua inscriptione commotus, continuo a me eorum librorum sententiam requisisti. Quam tibi cum exposuissem, disciplinam inveniendorum argumentorum, Ut Sine ullo errore, ad eam rationem, vi perveniremus ab Aristotele inventa, libris illis contineri verecunde tu quidem, ut Omnia, sed tamen ut facile emerem te ardere studio, mecum, ut tibi illam traderem, egisti. Cum autem ego te, non tana vitandi laboris mei causa, quam quod id tua interesse arbitrarer, Vel ut eos per te ipse legeres, vel ut totam rationem a doctissim quodam rhetore accipereS, hortatus SSem utrumque, ut ex te audiebam, es expertus. Sed a libris te obscuritas ejecit Rhetor autem ille magnus, haec, ut

86쪽

72 TOPICA, CAP. 2.

opinor, Aristotelica se ignorare respondit. Quod quidem minime sum adoratus, eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis,

Praeter admodum paucos, ignoraretur. Quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus iis, quae

ab illo dictae et inventa sunt, allici debuerunt, Sed dicendi quoque incredibili quadam cum copia, tum etiam suaritate. Non potui igitur tibi, saepius hoc roganti, et tamen verenti ne Ohi gravis esses, facile enim id cernebam debere diutius, ne ipsi juris interpreti fieri videretur injuria. Etenim cum tu mihi

meisque multa Saepe scripSiSSes veritu Sum, ne, Si ego graVarer, aut ingratum id aut superbum videretur. Sed, dum fuimus una, tu optimus es teStiS, quam fuerim Occupatus ut autem a te discessi, in Graeciam proficiscens, cum Opera mea nec respublica nec amici uterentur, nec honeste inter arma verSari

possem, ne si tuto id quidem mihi liceret ut veni Veliam, tuaque et tuos vidi, admonitus hujus aeris alieni, noliti deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae. Itaque haec, cum mecum libros non haberem, memoria repetita in ipsa navigatione conscripsi, tibique ex itinere misi ut mea diligentia mandatorum tuor a te quoque etsi admonitore non eges ad memoriam nOStrarum rerum Xcitarem. Sed jam tempus est ad id, quod instituimus, accedere. II. Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partes unam inveniendi, alteram judicandi; utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit Stoici autem in altera elaboraVerunt. Judicandi enim vias diligenter persecuti Sunt ea scientia, quam Dialecticen appellant. Inveniendi vero artem, quae Topice dicitur, quaeque ad usum potior

erat, et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt. Nos autem, quoniam in utraque Summa utilitas est,

et utramque si erit Otium, persequi cogitamus, ab

ea, quae prior St, ordiemur.

Ut igitur earum rerum, quae absconditae simi, de-

87쪽

TOPICA, CAP. 3. 73

monstrato et notato loco, facilis inventio est sic, cum perVeStigare argumentum aliquod volumus, loco nosse debemusa sic enim appellatae ab Aristotele sunt hae quasi sedes, e quibu argumenta promuntur. Itaque licet definire locum esSe argumenti sedem argumentum autem, rationem, quae rei dubia faciat

fidem.

Sed ex his locis, in quibus argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso, de quo agitur, haerent alii assumuntur Xtrinsecus. In pSO, Ima e toto, tum X partibus ejus, rima e nota, tum echi rebuS, quae

quodammodo affectae sunt ad id, de quo quaeritur. Extrinsecus autem ea dicuntur, quae abrimi, longeque disjuncta sunt.

Sed ad id totum, de quo disseritur, tum definitio

adhibetur, quae quasi involutum evolant id de quo quaeritur. Ejus argumenti talis est D uix Jus civile est aequitas constituta iis, qui ejusdem civitatis

Sunt ad res suas obtinendas ejus autem equitatis utilis est cognitio : utilis est ergo uris civilis scientia. Tum partium enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu, neque Vindicta, nec teStamento liber laetus est, non est liber neque S tala earum renun non est igitur liber. Tum notatio, cum e vi verbi argumentum aliquod elicitur, hoc modo: Cum lex AElia Sentia lassiduo indicem assiduum esse jubeat, locupletem jubet locupleti locuples enim est 33idlliis, ut ait Elius appellatus ab assc dando. III. Ducuntur etiam argimaenia ectis rebus, quae quodammodo affectae sunt ad id, de quo quaeritur. Sed hoc genus in plures partes distributum eSt. Nam alia conjugata appelliamuS, alia e genere, alia ex

formula, da ex similitudine, alia e antecedentibus, alia e consequentibus, alia e repugnantibus, aliae cauSis, alia, effectis, alia e comparatione majorum, aut parium, aut minorum. Conjugata dicuntur, quae sunt e verbi generis Rhetor. VOL. ΙΙ. Ι

88쪽

ejusdem Ejusdem autem generis Verba Sunt, quae, Orta ab uno varie commutantur, Ut Sapiem, Sapienter, Sapientia. Haec verborum conjugatio υ υγια dicitur, ex qua hujusmodi est argumentum : Si compaScuu ager St, jus est compaScere. genere sic ducitur : Quoniam argentum me mulieri legatum est, non poteSt ea pecunia, quae numerata dona relicta est, non esse legata forma enim a genere, quoad suum nomen retinet, nunquam Sejungitur numerata autem pecunia nomen argenti retinet legata igitur videtur. A forma gens ri . quam interdum qu planius aecipiatur, partem licet nominare, hoc modo: Si ita Fabiae pecunia legata est a riro si a XO materi milias esset; si ea in manum viri non convenerat, nihil debetur Genus enim est uxor ejus duae formae;

una matrumfamilias earum, quae in manum OnVenerunt altera earum, quae tantummodo Xore habentur qua in parte cum fuerit Fabia, legatum ei

non videtur.

similitudine, hoc modo : Si aedes eae corruerunt, citiumve fecerunt, quarum suffructus legatus St, haeres restituere non debet, nec reficere, non magiS, quam Servum reStituere, Si is, cujus Susfructus te. gatus est, deperiSSet. A differentia : Non, si uxori vir legarit Omne argentum, quod suum Sset, idcirco quae in nominibus fuerunt, legata sunt multum enim differt, in arcane positum Sit argentum, an in tabulis debeatur. EX contrario autem, sic : Non debet ea mulier, cui Vir bono a suorum usumfructum legavit cellis vinariis et Oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere USUS enim, non abusus, legatus est. Ea Sunt inter se contraria.

III. Ab adjunctis : Si ea mulier testamentum fecit, quae e capite nunquam diminuit, non ridetur eX edicto praetoris secundum eas tabula possessi dari. Adjungitur enim, ut secundum servorum, Secundum

89쪽

TOPICA, CAP. 4. 75

eXulum, Secundum Ueridorum tabulas, OsSessio rideatur ex edicto dari. Ab antecedentibus autem, et conSequentibuS, et repugnantibus hoc modo ab antecedentibus. Si viri culpa factum est divortium etsi mulier nuntihmi remisit tamen pro liberis manere nihil oportet. A consequentibus, Si millier, cum fuisset nupta

cum O, quicum connubium non SSet, nuntium re-

Dabit quoniam qui nati sunt, patrem non Sequuntur, pro liberis manere nihil Oportet. A repugnantibus, Si paterfamIlias mori ancillarum usumfructum legavit a filio, neque a Secundo haerede legavit mortuo filio, mulier Summictum non amittet quod enim semel testamento licvi datum est, id ab eo invito, cui datum est, auferri non O-test repugnat enim recte accipere, et 1 filum red

dere

Ab effcientibus causis hoc modo: Omnibus est jus parietem directum ad parietem commmem adjungere vel Solidum, vel fornicatum at si quis in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix vitii fecerit: non enim ejus vitio, qui demolitus est, damnum factum St, Sed ejus operis vitio, quod ita aedificatum

eSt, ut Suspendi non OSSet.

Ab effectis rebus, hoc modo C a mulier viro inmunmn OnVenit Omnia, quae mulieri fuerunt, viri fiunt dotis nomine. E comparatione autem Omnia valent, quae Mint ejusmodi: Quod in re majore valet, valeat in minore et ut, si in urbe fines non reguntur, nec aqua in urbe arceatur. Item contra : Quod in minore valeti valeat in major licet idem Xemplum conVertere.

Item : Quod in re pari valet, valeat in hac quae parest ut Quoniam usus auctoritas fundi biennium egi, sit etiam aedium. At in lege aedes non appellantur, et tint caeterarum rerum omnium, quarum Π-

90쪽

70 TOPICA, CAP. 5.

ΠUUS ES usus. Valeat aequitas, quae paribus in ausis paria ura desiderat.

Quae autem extrinsecus assumuntur, ea minime e auctoritate ducuntur. Itaque Graeci tale argumentatione α τε Mυς vocant, id St, artis XPertes;

Ut, Si ita respondeas : Quoniam P. Scaevola id solum Se ambitus aedium diserit, quod parietis communis tegendi causa, tectum projiceretur, exquo in tectum

ejus, aede qui protexisset, aqua deflueret, id tibi jusvideri. His igitur locis, qui sunt expositi, ad Omne argu

mentum reperiendum, tamquam elementis quibuS-dam, Significatio et demonstratio datur. Utrum igitur hactenus satis est 3 Tibi quidem, tam acuto, et tam occupato, puto. V. Sed, quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum Sit potius aliquid, quam te hinc patiar non satiatum discedere. Quando ergo unusquiesque Orima locorum, quo eXPOSui, Sua quaedam membra habet, ea quam subtilissime persequamur et prunum de ipsa definitione dicatur.

Definitio est oratio, quae id quod definitur, explicat, quid sit. Definitionum autem duo sunt genera prima unum earum rerum, quae Sunt ulterum carum, quae intelliguntur. Esse ea dico, quae cerni tangive possunt, ut fundum, aedes, parietem, Stillicidium, mancipium, pecudem Supellectilem, penus, caeterari quo e genere quaedam interdum nobis definienda sunt. Non esse rursus ea dico, quae tangi demonstrarive non possunt cerni tamen animo, atque intelligi possunt ut, si usucapionem, Si intelam, si gentem, si agnationem, definias quarum rerum nullum subest quasi corpus est tamen quaedam

confornaatio insignita et impressa intelligentia quam notionem Voco. Ea Saepe in argumentando definitisne explicanda simi.

SEARCH

MENU NAVIGATION