Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

l 159 1. EPIηTOLAE. 8a sede Petri virum apostolicum statuit, electum et consecratum canonice, ab omnibus qui recte sapiunt et catholice approbatum. Is est dominus Alexander,

quem in patrem et pastorem, assensu principum noε-trorum, Anglicana et Gallicana receperunt ecclesia, et sanctae Romanae ecclesiae plena devotione obediens, Octavianum, cum omnibus sauioribus suis, velut manifeste schismaticum et haereticum condemnavit. Inde

est quod universitati vestrae praecipiendo mandamus, et exhortamur in Domino, quatenus domino Alexandro tanquam patri obediatis, et ei reverentiam Romano pontifici debitam, per omnia exhibeatis. EPISTOLA LXVΙ.-AD REGEM HEύRICUM. Ex litteris, quas mihi vestra serenitas destinavit,

planum est prudentiam Vestram suggestione malignantium adversus innocentiam meam fuisse circumventam. Siquidem illi, quos Vestros parochianos esse asseritis, a domino archiepiscopo per decanos, et alios ossiciales suos saepe citati sunt, et quum in sua contu- .macia pertinaces semper invenirentur, tandem denunciatum est eis sub interminatione anathematis, ut copiam sui in synodo facerent. Illis itaque absenti . bus, immo potius se contumaciter absentantibus, praesentes fuerunt ossiciales archidiaconi per quos illi saepissime citati fuerant. Quum autem per eos, et de citationibus, et de contumaci responsione absentantium constitisset, rem ad consultationem domini archiepiscopi, licet synodus aliud suaderet, credidi referendam. Μihi namque fere tota synodus reluctabatur, et nonnulli detrahebant, dicentes me dissimulare justitiam

Cantuariensis occlesiae, et domini archiepiscopi, ob favorem vestrum, qui accepto tempore languoris ejus, ex insperato in ipsum insurgere decrevistis, et Cantuariensis ecclesiae terminos ingredi, et eam his quae 2

102쪽

centum annis possedit mutilare Stupebant autem omnes super tanti ausus pertinacia impunita. Quum autem quinque aut semem interjacentes parochise, ut aiunt, oculatae fidei, manifestent fundum, de quo agitur, nullo modo ad Cistrensem ecclesiam pertinere: erant quoque praesentes clerici, qui sibi vim et atroces injurias illatas querebantur, et vicinis constabat omnibus, quod eisdem parochianis sacerdotes nostri per totum annum omnia divina ministrant. Haec et multo plura ad dominum archiepiscopum, et Pro Parte me invito, prolata sunt, adeoque undique conclamatum, ut et ego de dilatione nonnullam suspicionem contraherem. Praecepi ergo ut contumaces parochianos suos Vestros, sicio decanus et synodus suadebat, anathemati

subjugaret. Ego vero die sequenti hoc illi decano, caeteris audientibus, sicut injunctum fuerat denuntiavi. Et haec est illa mea sententia, quam ex ignorantia juris processisse vestra discretio deprehendit et reprehendit. e si quidem sermone et scientia lateor imperitum, et qui nunc sufficio intueri quicquid volueritis impugnare. am ad hoc quis idoneust Sed nescio an ex Vestra rudentia istud processerit, quod illi, qui semper nostrae fuerunt urisdictioni subjecti, concipientes spiritum sapientiae grandioris, Dad vocationes illius, cui, etsi non episcopali jure tamen metropolitico subjecti fuerunt, dedignati sunt sacere copiam sui, vel ad haec ut fori praescriptione uterentur. Scio enim haec

ex alto processisse consilio. Non tamen haec allego ad excusationem mei, si me esse in culpa pronuntiaveritis, quia malo a Votas Veniam postulare, quam uti rationibus uris, et allegare mandatum Domini, et necessitatem obsequendi. Ad reliqua seorsim respondebitur: consulo tamen ut Dominum meum ante concili uinvideatis.

103쪽

Ex testimonio vestro accepimus, quia latrix praesentium, a clerico, cui matrimonio juncta erat, derelicta alteri nupsit, et ex eo suscepit liberos Clericus

Vero peregre moratus in sacerdotem promotus est, VersuSque uxore, quam duXerat, contempta, coepit in sacerdotii ordine ministrare. Quum vero tam ex eorum consessione, quam ex legitima testium assertione constet, ipsam cum clerico matrimonium contraxisse, planum est quia secundo marito deinceps adhaerere non potest. Quod enim clericus se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse asserit, quum hoc probari nequeat, eatenus proficit, ut indignus censeatur ordine quem contempsit, nec permittatur in eo ministrare, quem conjugatus illicita usurpatione praesumpsit. Siquidem constat quum ex multis, tum ex secundo concilio oletano, quod eos qui ad

subdiaconatum accedunt, oportet continentiam Pr

fiteri. Itemque ex concilio Arelatens liquet, quia assumi aliquom conjugatorum ad sacerdotium non oportet, nisi fuerit praemissa conversio unde nisi uxor continentiam quam vovere vult praeeligeret, proculdubio priori viro restituenda esset, ipseque sacerdotii administratione privatus, corporis sui Potestatem juxta sanctum apostolum indulgeret uxori. Hoc enim et beatus Eugenius in causa simili dissi- nivit, ut qui relicta uxore ad presbyteratum acce serat, avulsus ab altari rediret ad ossicium conjugale, quoad uxor vellet continentiam profiteri. uncautem, quia clericus in ordinatione continentiam vovit, et uxor votum mariti ob amorem castitatis, et spem poenitentis fructuosae, ratum habet et gratum, imminet utrique necessitas continendi, et sacerdoti ad Praesen praeclusa est licentia ministrandi Qui enim

104쪽

86 ΟΑΝΝI SARASBERIENSIS A. D. ad presbyteratum accessit, votum continentis dissimulare non potest, quum illud aut expressum, aut tacitum, etiam diaconorum ordinationi ex decreto Μartini papae doceatur insertum. Ait enim, Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et se dixerit in castitate manere non posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit, et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, sit alienus a ministerio, et vacet a clero. Consonat huic et Leo tuba coelestis, qui su diaconibus carnale interdicit connubium, et omnibus sacris ordinibus sincerissimam castimoniae indicit

puritatem. Erunt igitur hi perpetuo conjuge

etiam separati, et in conjugio positi, tanquam conjugium non habentes, manebuntque arcente se Oto

continentiae, cui obligati sunt, Perpetuo Singulares. Quod si ad opus carnalis commercii sorte redierint, si quidem secum, voti fracti si cum aliis, adulterii reatum incurrent. ec in eo juvatur praesumptio sacerdotis, quod ab ipso jusjurandum, ut se tempore

contracti matrimonii subdiaconum fuisse doceret, Xabundanti accepistis, quum hoc solus asseruerit, et postmodum in praesentia domini Cicestrensis, ut scribitis, aerarierasse consessus sit ut nec dicenti fides habenda sit, nec neganti, nisi ut consessio ipsius contra se eundem sussiciat condemnare. Si enim suta diaconus erat, puniendus est contemptor ordinis, si non erat, seque lectendus est conjugalis fidei violator, eo quidem magis quo secundis nuptiis, si tamen nuptiae sunt dicendae causam visus est praestitisse.

Ut enim ait B. Augustinus in libro de Adulterinis Conjugiis, Si tu abstines sine uxoris voluntate, tribuiso fornicandi licentiam, et peccatum illius tuae imputabitur abstinentiae. Quid ergo, si deseris quid si decennio aut amplius peregrinarisy quid si revertens,

105쪽

I 159 I. EPIsTOL E. 87 caelibem vitam ignara conjuge simulas, vel in alterius transis amplexus proinde tota sere culpa videtur esse presbyteri, mulieris aeqv levis, nisi quatenus

Consensu Secundo, ex quo Primum virum superesae

cognovit, secundi viri quidem aut omnino nulla, aut certe minima, nisi et ipse sorte prioris matrimonii

conscius fuerit. Quia ergo Secundae quae visae sunt non fuerunt nuptiae, maritus posterior si continere non Potest, aut non vult, quod sorte magis expediret

Propter liberos, quam voluerit ducat, tantum in D mino. resbyter vero, qui causam dedit dissidio, ad restitutionem dotis tenetur uxori, praesertim quum in Praesenti vestra, in Verbo veritatis, quod omni stipulationi praevalet, in ore sacerdotis se aestimationem illius promiserit redditurum. Si quid autem sin--rius et uultus a Domino caritati vestrae illuxerit,

ex ossicio vestro illud explete. Os enim ista consulendo praescripsimus, sine praejudicio sententiae a Dioris, episcopo incolniensi. resbyter, quem cumlatrice praesentium constat matrimonium contraxisse, quia adulterii causam dedit, et uxore relicta sacerdotium usurpavit, arcendus est a ministerio quod Praesumpsit, quum uxor ejus continentiam elegerit. Illicitum est presbytero redire ad nuptias quas comtempsit. Continentiae siquidem votum acris ordinibus aut expressum, aut tacite insertum est, eo Prodest presbytero, quod se tem re continentiae suta diaconum fuisse juravit solus praesente et Petente domino igornensi, quum idem disquirente episcopo Cicestrensi se dejerasse consessus sit Prosecto si suta diaconus contraxit matrimonium, ordine contempto et temerato sacerdotio indignus est: si acolythus, aeque contempto sacerdotio indignus est, et praesumpto caeterum qui dissidio causam dedit ad restitutionem dotis tenetur uxori, praesertim quum in

106쪽

praesentia Wigorniensis episcopi se juramento obligaverit. raecipimus itaque, ut ipsum compellatis restituere, quod in aestimatione dotis promisit in praesentia domini Wigorniensis aut amplius, quantum ratio exegerit, si ad hoc ejus suppetunt facultates.

CARIτΑΤIs gelus accenditur in praelatis, quoties deprehendunt in moribus subjectorum, unde eis possit salutis dispendium imminere. os autem ex tuarum conceptione litterarum te decorem domus Domini desiderare confidimus, eique operi diligentiam praestiturum, ut in tua custodia mundi sint, qui serunt vasa Domini, et ut Domino puritat actuum, et morum innocentia consecrentur, qui ei debent ex injuncto sibi ossicio sibi subditos consecrare. Caeterum quod a nobis in rebus non ambiguis consilium exigere voluisti, humilitatis nota est, non ignorantiae argumentum. Siquidem tua discretio non ignorat quid

sacri canones statuant de continentia clericorum. Nam et Siricius papa alias in domo clericorum esse non patitur nisi eas tantum quas Propter sola necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicaena Permisit. Ea autem tam ex decretis Symmachi, quam ex concilio Carthaginensi, variisque sanctionibus Romanorum pontificum facile est colligere, ut hae solae videantur admitti, a quibus aut

natura, aut reverentia morum, aut honesta cauSa,

qualis est miseratio, in amictis et corpore debilitatis omnem sinistrae opinionis maculam demit et licet

Plerique canones matrem, Sororem, Viam, mitum,

materteram, neptes domesticamque familiam et e sonas quas conciliant primi gradus assinitatis, ex cohabitatione noluit esse suspectas Beatus tamen

107쪽

1159-6l. J PIATOLAE. 89 Augustinu nec uni sorore clericum habitare con- Sensit, eo quod cum sororibus interdum cohabitent non Sorores, ubi, sicut ait ethnicus.

Comato poterit nomine culpa tegi.

Ex his ergo qualiter tibi agendum sit, cum Reniero, quem cum quadam quondam fornicaria sua subpaterni famulitii imagine habitare scripsisti, tua discretio poterit, habita ratione personarum facilius moderari, quam nos quibus Personae ignotae sunt, et OPinio personarum. eque enim quia Ohabitant, eosdem fornicari consequens est, quum Possint Domino Propitiante non esse quod fuerunt, et erratus Praecedentes delere poenitentia subsequenti. Verum Si personae suspectae sunt, ad legitimum purgationem urgeri possunt demumque Poena et absoluti consequetur, quum innocentia eorum in judicio apparuerit, aut reatus. Quod autem de juramento, quod secundum consuetudinem incolniensis ecclesiae praestatur ab his qui ordinantur, adjecisti, non damnamus, quod a patribus u in ea praecesserunt ecclesia meliores nobis, admissum est, nec approbamus quidem, quum ex eo liqueat maxime causam periculi natam esse, et facilem materiam gravius delinquendi. o itaque quod peccatum sit overe sublimia, sed quia humana infirmitas nititur in vetitum semper,' et quod non licet, etiam quum acerbissime urit, acceptat sic et lege data subintravit et culpa, actumque, ut ait apostolus, Supra modum Peccans Peccatum, quum illicitorum prohibitioni datae legis accessit praevarucatio. Viderint auctores et fautores juramenti, quid fecerint. Utinam esset Praevaricatio, castitasque SerVetur, ut non ex delinquentium, praesidentiumque consenSu, suscipiat vires peccatum, et negligentiuvel malitia incrementum De illo autem sacerdote,

108쪽

qui in ornicaris abusum ecclesiae bona dilapidans, sanctuarii contemnit curam, caliceque inhabili otinepto redemptionis nostrae, indigne et periculose

tractavit pretium hoc praecipimus, ut eum severitate canonica corripias, ut in poena unius multorum corrigantur errores. Sit itaque sollicitudinis tuae attentius providere, ut in omnibus ecclesiis tibi commissis, Pro facultatibus earum non modo argentei calices instaurentur, sed vestimenta, et omnia tensilia sacri ministerii sic reparentur, ut modo Possit honeste Domino ministrari. In hac autem arte, non monachis, non canonicis, non alicui omnino Personae Parcas, quin Domino de bonis suis honoris primitiae persolvantur, et plane quisque sicut Dominum diligit, et animam suam, sic commissam sibi hon rabit ecclesiam Lincolniensis vero sacerdos, si in judicio culpae, quae in eum impingitur, obnoxius apparuerit, et quod illa quae ei pepererat, sine consessionis aut communionis participatione decesserit, et deinde, ut Christianam haberet sepulturam, in ecclesia secerit purificari, tam diu secundum statuta patrum ordinis sui administratione privetur donec ipsum condigna Poenitentia, quantum ad humanum

Uectat examen, constet Veniam meruisse. Sed et

capellanus ejus eidem poenae subjaceat, nisi suam condigne valeat innocentiam declarare. Eoque, si Purgatio praestanda est, magis videtur hic onerandus, quo minus meruit habere fidei, dum confessioni propriae visus est reluctari. Et quidem ejus est mortuum solvere et ligare qui solus potest mortuos suscitare,

et qui potestatis hujus arbitrium discipulis contulit super terram, hanc speciali privilegio divinae majestatis in eoelis retinuit dignitatem. Caeterum, dilecte in Domino fili, ea cautelae diligentia versare in talibus, ut videri non possis sitire pecuniam delinquentium,

109쪽

1159-6l. EPISTOLAE. si sed, quod pastorem decet, quaerere Salutem animarum.

Νosti siquidem quod et seculi leges eos acerbissime puniunt, lege Iulia repetundarum, qui in iaciendis ex ossicio, vel non faciendis, sordidum sectantur lucrum. Sed et canones praelatis onmibus ordinis et ossicii sui periculum infligunt, qui interdictum subjectis ossicium

Pretio accepto aut promisso restituunt. Ergo ut in tua sedulitate glorificetur Deus, et tuum ministerium

honoretur, excute manus tua a sordibus et calumniis,

ne officium judicis, quod tibi a Domino commimum

est, negotiationis species videatur. ΕΡISTOLA LXIX.-ΑD EPIRCOPUM CESTRENSEM. Domino matreriSi. QUAE perniciosius laedunt, et ecclesiam immundi ribus sordibus polluunt, ex osses pastorali debemus acrius persequi, et a domo Domini validius propulsare. Si quidem et nos ex consensu culpa subditorum involvit, et reos convincit ante Dominum, nisi eorum delicta, quum valemus, Studuerimus emendare. Meminimus autem vos Per Alanum de Wilnai, archidi conis et decanis, et ossicialibus Conventrensis ecclesiae scripta nostra misisse ad convellendam pestiferam radicem Simoniacae pravitatis, quae in episcopatu Cicestrensi de novo dicitur germinare. Nam vicarii, ut in ecclesiis admittantur, singuli I denarios coguntur exsolVere, et hanc redempta quodammodo Domino sanctificandi licentia, annuam ministris potius Sathanae quam ecclesiae, OlVere pensionem. Hoc

autem amplius fieri sub anathemate prohibuimus, tradentes Sathanae principi suo eos, qui hanc Sim

niacam pravitatem ulterius exercebunt. Praecepimus archidiaconos et ministros eorum antiquis consuetu-

110쪽

92 IOANNI AARESBERIENSIS A. D. dinibus esse contentos. Sicut autem iterata clericorum

de orbisria lacrimabilis indicat querimonia, jam

dictus Alanus mandatum nostrum diu fraudulentersu ressit, donec ipse et complices sui suam in i positione pauperum potuerint explesse PraVitatem, et quasi eos ad vetitum nostra prohibitio animasset, imminente solemnitate Paschali sacerdotes, quibus ex

necessitate sacramenti sacrum chrisma deesse non

poterat, illud emere compulerunt. Quod quam sit

sacris canonibus adversum fidelis novit ecclesia, nec ipsi poterant ignorare, quum constet Sanctae memoriae Gauterum episcopum vestrum hac venditionem chrismatis apud vos condemnasse, et sub anathemate Pr

hibuisse, ne ulterius distrahatur ad pretium. Unde quidam ad nos venientes detulerunt, se a Joanne Lexoviensi, et complicibus suis gravamina multa perpessos. Quidam etiam queruntur quod eos per appellationem ad nos factam ab officio suo suspendere conatus sit. Inde est quod discretioni vestrae praecipiendo mandamus, quatinus rei veritatem exactissima diligentia iniquitatis, et si A litteras nostra fraudulenter suppressisse constiterit, eum auctoritate noStra ab officio suspendatis, donec vobis et ecclesiae Cantuariens condigne satisfaciat. Joannem quoque Lexoviensem, et ministros archidiacon Dorberiensis compellatis auctoritate vestra restituere clericis quod ex PruVa, quam Praemisimus, conSuetudine, vel sacri chrismatis execrata venditione ab eis extorserint, Postquam nos hanc nequitiam condemnavimus. Si vero vobis in hoc obtemperare neglexerunt; EOS auctoritate vestra ab introitu ecclesiae suspendatis, donec ablata clericis restituant, et satisfaciant nobis.

Si autem aliquos post appellationem ad nos factam

suspendere Praesumpserint, eos relaxetis, et suspensores denuntietis a nobis esse suspensos a liminibus

SEARCH

MENU NAVIGATION