Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

l Ibs 4. EPIATOL E. 1is desiderat emendari. Ad illustrem virum regis Anglorum cancellarium properabat, sed eum, nisi Processus expedierit, cohibete Garrulus enim est, et qui vix amicum habebit in curia. Nollem tamen quod me curialibus faceret inimicum. recor ut eum incunctanter erudiatis, eumque expectanti amico remittite castigatum ΝΟ equidem ut fur ille Cantuar Brito, de cujus manu avelli non Potuit, antequam totus depingeretur, sorte ut facilius possit argui hostium oculis ingerendus. Hanc itaque Graecorum consuetudinem esse audieram, sed esse Britonum ignorabam.

QΠUM haec scriberem, notario risum movit praemissa salutationis inscriptio, cujus causam inquisitus, ridiculum me salutatorem monuit loqui consultius, et ne amara et insipida dulcibus misceam, temperare ait enim te sicut salutem acceptare oblatam, sic aspernari quod subjungitur et seipsum. Forte quia amarum,

quia insipidum, praesertim domi suae dulcioribus abundanti. Ego autem quid ad ista mutare inscriptionem turpe quidem, sed eam sine discussione trans mittere temerarium videbatur. Praeterea cui haec mandanda discussio, ineertum: Si enim ipse discutiam clemens, tibi potero esse suspectus, si calumnianti recolo, quia calumniantis os non loquitur veritatem. Si tibi semulus non adquiescit, dicens, te sinceram non posse serre sententiam, qui aut de novo hostis es, aut de antiqua semiliaritate amicus. Privata namque assectio sententiam non parit incorruptam. Post muti tam itaque deliberationem tandem sedit, ut judicem eligam domus tuae, ubi, te absente, praesente Waltero de Caina, qui tamen et ipse doli argui potest, causa familiarius agitetur: partis adversae, non timeo adju-

VOL. I. I

132쪽

Ild OANNIA AREABERIEΝSIS A. D. tores, et licet androgerus grunniat, Trimalchio intabescat, rideat Bromius, et Mercurialium clientum coetus mihi patronum subtrahat, vel Corydone patrocinante adjutus, non subterfugio venerabilis tribunalis examen. Tuum quandoque judicium non declinarem, qui me quandoque amabilem credidisti, et revera,

Eram, ut dicebatur tunc dignus amari.

Quod autem nunc declino, tibi imputandum, qui

faciem personae attendens, morem novum amicitiae

veteri praetulisti. Nam quod ad me, idem sum qui fueram, possideo plus quam nos duo Pruvini habuerimus Canto quidem non deterius solito, et dissimiliter Saresberiensibus multis, etsi optimi cantores sint,

Nec sum adeo insormis, pridem me in littore vidi Pisano.Quum placidum ventis staret mare.

Caetera familiarius in aure et ore judicis, cui cadam aut stabo, revolvam plenius et evolvam, et ut ipsius dictante sententia amice licenter scripserim, et seipsum qualemcumque sententiam sentiam, appellationem meam audiet nullus, sed modis omnibus operam dabo, ut Partem gravem oppoSitam, antequam ab eis gravemini appellem. Quantacumque Sit concussio, nequaquam ex proposito meo ad aures extranei perseretur. Quod si Walterus adesse nequiverit, ego eum tecum facile abesse consentiam, nisi partes sumagatoris implere maluerit. Salutem ergo habeas, et me ipsum, et quod volueris rescribas ita tamen ut aut minus acceptes oblatum, aut electum, dum tu absis, subeat devotio mea judicium.

133쪽

EPISCOPUM.

Lineolniensi episco O Aleaeanseo. TOTIUs ecclesiae periclitatur salus, si remigium, cui Petrus praesidet, manibus committitur impudicis. Νavem piscatoris egregii ecclesiam esse scimus Romanum pontificem principis apostolorum non ambigimus esse vicarium, qui, sicut rector clavo navem, ita sigilli sui moderamine ecclesiam regit, corrigit, et dirigit universam. Hujus ergo sigilli corruptio unuversalis ecclesiae periculum est, quum ad unius signaculi notam solvi et claudi possint quorumlibet ora pontificum, et culpa quaelibet impunita pertranseat, et innocentia condemnetur. Unde in eos qui oeattemptare Praesumunt, animadVertendum est, sicut in hostes publicos et totius ecclesiae, quantum in ipsis est, subversores. Horum unus apud vos latitat,

A. s. do Grimelinche qui crimen salsi, quod in apost licis commisit apicibus, periurio cumulans, anathematis vinculo meruit innodari. Praecipimus itaque ut ipsum publice excommunicatum denuncietis, et si comprehendi potest, sicuti manifeste periurum et satisarium ad nos faciatis adduci. e vero crimen salsi ipsum commisisse dubitetis, exscriptum litterarum domini papae vobis transmitti Praecepimus, qua Penesse bullatas esse, ipse et Iordanus presbyter jur

Verunt.

EPISTOLA LXXXIV.

ECCLEAI sanctae Trinitatis Londoniensig, adversus Μartinum de Waltham agens, decima quasdam e tinentes ad ecclesiam de elcumeston et quas in I 2

134쪽

die consecrationis jam dictae ecclesiae Radulfus Rotundus obtulerat, episcopo Londoniensi praesente et approbante, sibi restitui postulavit, dicens se eisdem absque judicio spoliatam, tantoque jus suum dicebat esse liquidius, quanto pluribus in vicinia constabat quod has decimationes ab antecessore artini et ecclesia de Waltham Canonici sanctae Trinitatis evicerant. Quum vero causa haec diutius in soro Londoniensis ecclesiae pertractata esset, ad audientiam Vestram per appellationem translata est tandemque Martinus, qui delationes plures ex variIs causis obtinuerat, post juramentum de calumnia hinc inde praestitum, et hoc de consensu et petitione partium,

dies peremptorius, licet hoc artinus inficiaretur, Praefixus est, quo quum suam canonici vellent sun- dare intentionem, jam dictus . oratorias Xceptiones eis opposuit, dicens sibi aliquid per canonicos abesse, eo quod datis id ussoribus obligatus erat ad conservandas praefata decimas, usque ad litis decisionem, et quia eas distrahere non licebat, sibi praejudicium actum asseruit. Ad haec canonici se nullam obligationem martino extorsisse, vel aliquem

nomine eorum constanter asserebant. Ille quoque qui fideiussores amartino suscePerat, Se neque Omine, neque mandato canonicorum eos sicut jurare

Paratus erat, aceepisse dicebat: sed quia decimationes litigiosas esse videbat, sibiquo nolebat in hac parte Prospicere, ne forte ab eo repeti possent, si eas im-Prudente injusto exactori solvisset. Idem etiam fidojussionis obligationem artino remisit, et fide-jussoribus suis unde quum interloquendo pronuntiaretur, hanc exceΡtionem nequaquam sufficere ad causae dilationem, et ut artinus in causa procederet

exigeretur, ad Vestram audientiam appellavit ad Quasi modo geniti.

135쪽

ABBATEM.

Domino ollens Abbati. ΝΟ est novum quod mihi vestra benignitas alimentorum subsidia procuravit, quae sic meam in terra aliena paupertatem excepit, ut nec Patris munus, nec maternus mihi deesse Videretur affectus. Μagnum quidem erat sic exuli providere, ut apud extera nationes civium commoditatibus fruerer, sed

multo majus est quod mihi diligentia vestra prospexit, ne a natalis soli dulcedine, qua totius humani

generis universitas capitur, Perpetuo exularem Vestrum namque munus est, quod reVersus sum in temram nativitatis meae vestrum munus est quod pri ciPum virorum assecutus sum notitiam, familiaritatem, gratiamque multorum vestrum munus est quod

florere in patria videor, et auctore Domino multis Praeserri concivibus, et coaetaneis meis. Sed quid est quod liberalitatis et munificentiae vestrae titulos membratim exequor, quum illorum numerus et immensitas sic totum animum impleant, ut effuant, et totius mentis capacitatem exsuperendis adeo quidem, ut vel illa sola, quae non suffcio recordari debeant meruisse quicquid sum et possum. Obligatus itaque Sum, ut nulla gratiarum actione valeam liberari,

quum merita Vestra omnes conatus meos absorbeant,

Praesertim quum devotio vestra me sibi continuis obliget boneficiis. Nam et mihi panem quotidianum procurat vestra dignatio, et quae Pauperem Pascere consueverat temporalibus alimentis, nunc alias abundantem, aeternae vitae quodammodo deliciis reficis. Prosecto cuicumque cibus hic non dulcescit, insa-tuatus est insipienti languore palati, et nescio quq Pane eget

136쪽

Jam mellitis potiore placentis, Utque sacerdotis fugitivus liba recusat.

Quis enim in tanta panum abundantia non reficiatur, quum nemo regum delicatiores in mensa sua Onspexerit quis plures umquam delicatissimi panis

congessit species habet enim satietatem sine fastidio, et dulcem sine defectu et inanitione esuriem: conserunt et miro condimenti gratiae, quos terrena deprimit inhabitatio selici superiorum evectione suspendunt. Unde manum correctionis eis apponeris non praesumo, quia nihil invenio in eis corrigendum, qui eos tanta aviditate vorasse voluerim, ut nec do substantia sensuum aut specie verborum elabatur mihi mica, vel tenuis. icas enim et crustulam mino auctore deglutiam caeterum novit experientia vestra, quia non in solo pane vivit homo, et quod potationis assiduitas apud exteras nationes secerit

Anglos insignes. Und justum arbitror ut egregie cibato propinetis, et cui apposuistis et Panem, o

rigatis et poculum. Iam enim Silio, Potemque Orator panum in siccitate strangulari, nisi clementia vestra mihi vinum provideat. Hoc itaque vobis paratius est quam coelia, quae a nostratibus usu vulgari cervisis nuncupatur. Ego tamen utriusque bibax sum, et non abhorreo quicquid inebriare potest. Sed quoniam vobis est copia, teste illo veteri amico meo, qui numquam issi potus ad artes prosiluit, ' versusque faciebat, qui numero 7llabarum et pedum Virgilianos versus excederent. Prae caeteris inebri--tibus unum peto, ut sit, quod pane confirmatum exhilaret. Porro inter caeteras, vinea domini oreth Vobis notior est, et quas ad usum ejus laciunt instrumenta omnia penes O esse non ambigo. Extrux

istis ibidem et vos torcular, cujus interveniente ossicio vobis vinum frequenter exprimitur, in usum conver-

137쪽

1159-64. EPISTOLAE. 119sionis peccantiiun, aut jucunditatem devotionis, et saluto fratrum, et utilitatem omnium auditorum: et nunc quidem rubet in calice passionis, nunc albet in sanctitate et munditia castitatis nunc servetis ritate, nunc redolet hilaritate conversationis honestae: subtiliatur interdum, ut conserat delicatis, nunc S lidus est, ut rudioribus proficiat et ignaris. Sunt et illae differentiae, quas enumerare longum St, quarum quamlibet Falerno praetulerim aut Panormitano, aut Graeco, quo me Siculus cancellarius ad pernitiem salutisque dispendium potare consueverat Peto itaque,

ut inde mihi iaciatis copiam, aut misericordiam, ita tamen quod Anglico et potori sumcere debeat. Ali quin potero vos nota proditionis inurere, et convenire doli, qui me panibus ingurgitastis, et quo in usum digeri possint subtrahitis potum, utique Gallorum consuetudine, ut quos invitant ad mensam dimittant

Saepe sobrios, nunquam siccos. Haec hactenus qualiter illo vilis apostata Radulfus vobiscum, et cum fratre Thomaigerit, me alia vice Vobis scripsisse mmini, sed postmodum idem Radulsus ob hoc publice eXcommunicatus est, jussusque comprehendi si inveniri posset. Litteras vestras me praesente, et interpretante tradidit frater Thomas comiti Hugoni, sed non prosecit quicquam, eo quod se totius negotii comes ignarum esse dicebat. oratus est huc usque nobiscum frater Thomas, et circa nos, quum Praeceperitis reversurus. Sed quia neminem cognatorum vidit adhuc eos si placet vestra licentia visitabit antequam redeat. Ego autem famulum inveni, et facienda praescribo. Ad haec precor, ut Thomam nostrum, qui diu vobiscum, et pro vobis laboravit, sicut ego conscius sum, commendatum habeatis, ut tam ipse quam alii Anglici, dum honestas permiserit, preces meas sibi sentiant profuisse. Jacobum quo-

138쪽

que aliquo, si fieri potest, relevetis sistio Pro ipso enim spondeo confidenter, quia claustrum servat invitus, et sicut ipse mihi scripsit, sic credit his quiae obedientias butemnere gloriantur, sicut hipus adquiescit.

RATIo humanitatis exigit, ut veritatis amator testimonium perhibeat veritati, praesertim ubi veritas periclitatur Inde est quod causam latoris praesentium, quatenus in auditorio nostro ventilata est, prout series ejus in scriolis nostris diligentius inquisita potuit inveniri, transferre curavimus ad notitiam vestram, qui eam ex mandato apostolico debetis terminare. Constat itaque quod nos urgente mandato felicis in

moriae Eugenii papae, jam dictum H demameledona ab omni obligatione, quae ab eo e torta suerat, et ex qua venerabili fratri vestro Wintoniensi episcopo teneri videbatur, absolvimus. Ut ergo absolutionis hujus ratio discretioni vestrae lucidius innotescat, litteras apostolicas vobis exscribi praecipimus. Sic itaque scriptum est domino intoniensi prora clerico do Hameledova. Juxta inerti clerici tui suggestionem

fraternitati tuae nos scripsisse meminimus, postmodum vero idem Osbertus in praesentia nostra Super mendacio et salsa suggestione sua confutatus atque convictus e titit, quoniam praedictus Η. neque cum amicis, neque cum rapina inventus vel captus fuit. Quocirca licet sicut homines decipi quandoque possumus, tamen ut occasione litterarum uostrarum Henricus ipse injuste tractetur, vel Oudamnetur, nec VolumuS, eo pati debemus. Ideoque per praesentia tibi scripta mandamus atque Praecipimus, quod omni occasione et dilatione remota eundem Η. restitutis omnibus, quM-

139쪽

EPISTOLAE.

cumque sibi per te sorte ablata Sunt, omnino absolvas, et liberum abire permittas. Quod si effectui mancipare neglexeris, neglectum tuum non Poterimus tolerare impunitum. Ad nos autem Sic idem ponti xscripsit, sicut ex transcripto litterarum Ostrarum cog-n cere Poteritis.

Venerabili fratri nostro Henrico Wintonaensi episcopo Per apostolica Scripta Praecipiendo mandamus, quatinus . de Hameledona omnino absolvat, et liberum abire permutat. Quod si effectui mancipare negleXerit, Praesentium auctoritate tibi mandamus, quod eundem fratrem nostrum ad absolutionem et liberationem ipsius Henrici, districte vice nostra constringas. ΝΟ ergo mandat apostolico, ut oportuit, prompta devotione Parentes, procuravimus ut saepe dictus Henricus, et ab extorta Obligatione absolutus, et custodia qua tentus fuerat, liber esset, et praelato fratri nostro

Wintoniensi secundum formam apoStolicae princeptionis injunximus, ut ei ablata omnia cum integritate restituere non disserret. Haec apud nos gesta sunt. Vos qui mandatum suscepistis, auctore Domino reliqua

salubriter disponetis. EPISTOLA LXXXVII.-AD ALEXANDRUM A M. CAUSAM quae inter Rogerum presbyterum de Guiga, o abbatissam de Berkinges in auditorio praerabilis

fratris nostri Londoniensis episcopi diutius quam conveni bat ventilata est, quum ei dissinitivo sententiae calculus immineret, abbatiSsa quae conveniebatur Super illicita usurpatione quorunadam Parochianorum et decimarum ad Occlesiam de Guiga, ut dicebatur, pertinentium, ad nostram audientiam appellavit. Post multas itaque dilationes quas variis occasionibus abbatissa obtinuerat, peremptoria die praes x partibus,

140쪽

122 OANNIA SAREABERIENSIS A. D. quum pars adversa sufficienter instructa testibus suam vellet fundare intentionem, territa metu vano, et imprudenti seducta consilio, appellatione nostrum declinavit examen. os autem sed apostolicae ut oportuit deserentes, nos ipsos exinde a decitione et cognitione suspendimus, donec a sede Vestra causae hujus judicium prodeat, aut judicandi auctoritas cui placuerit delegetur. Interim de medio sublatus est piae memoriae decessor vester dominus Adrianus, et dum salvator fidelium precibus excitetur, invalescente schismatis turbine, et emergente collisione regnorum suam Deus permisit turbari ecclesiam, et velut interiecto infidelium obice, quem Deus dissipet, chaos quodammodo inter vos et nos firmatum est, ut sine magno periculo non posset quis ab aliis ad alios pertransire Elapsum est ergo tempus, quo appellationem suam ex Promisso prosequi debuerat appellator: Ita quidem, ut tam

actor quam reus ab executione causae videatur omnino destitisse, deinde sere circa sequentis anni initium jamdictus Rogerus ad nos cum litteris domini regis

accedons, appellationi quam secerat, renuntiavit, et pro reverentia regii mandati petiit sibi justitiam exhiberi. Itaque demum Post unam et alteram appellationem tertio edicto peremmorio citata est abbatissa,

quae missis Procuratoribus suam conata est absentiam excusare insuffcientes tamen causas, ut videbatur,

Praetendens, unde quia prohibita, dilationem ulterius obtinere non potuit, ad vestram audientiam appellavit, diem praefigens Dominicam, qua cantabitur, Quasi modo geniti, dicens se ab adversario diutius injuste vexatam, et ei nihil juris competere in iis

quae moliebatur per calumniam extorquere et gladversus eum longissimi temporis praescriptione innixam.

SEARCH

MENU NAVIGATION