장음표시 사용
91쪽
l1θ9 1. EPISTOLAE. 73 cum humilem qualiquali chartula visitare dedignor: unde peccatum hoc in me jacis, aut quis eorum, cum quibus vixi, criminationis hujus auctor est, aut d latori Thronum mihi potestatis et usum improperas: at quantulacumque temporis experienti didicisti,
nam de sola dierum, quibus commorati sumus, conqueror brevitate, didicisti inquam quod in domo
domini mei primos recubitus non usurpo, quod sponte mea et ultronea voluntate pluribus cedo. Justum siquidem est ut in tanta patris domo, sicut meritis et dignitatibus, ita me honoribus, et usu potestatis plurimi antecedant. Amicum inquis humilem Quid quaeso aliud est haec humilitatis prosessio, quam caulida quaedam ostentatio dignitatis et gradus, subassectata dissimulatio celsitudinis et honoris p Qualiquali chartula adjecisti Quam enim aliam, nisi qualemqualem, videlicet cineptam, mittet indoctus et
rudis, et qui praevisus ab aliquo Lexoviensi, tanquam Μoeris alius obmutescet Hic utique apertos oculos habuisti, et de viribus meis recte judicas, dum a me nonnisi chartulam qualemqualem expectas Deinde ut supercilii me convincas, aut negligentiae, numerum nostrorum qui Tolosam aggrediuntur mihi objicis, ac si omnes Tolosipetas per urbem Lexoviensium aut Baiocensium transitum noverim habituros Situm
namque urbium vestrarum ignoro, et nescio qua tran
ituri erant, quos in urbe Pictavorum ex edicto regis oportuit convenire quidem minime ibi inveniendum credidi, nec audieram quod tu selicem expeditionem alio modo quam orationibus prOSequaris.
Νoveram tamen ex relatione multorum quia res sine
Lexoviensibus duci non poterat, quia linguae eorum incendia belli factae sunt, ipsique in manibus ignem ferentes et gladium Domino exercituum famulantur. Unde liquet, et quavis luce clarius est, quod legem
92쪽
74 1ΟΑΝΝI AAREABERIENSIS A. D. requiri oportet ex ore eorum custodes enim scientiae sunt, et auctoritate qua praeeminent, Possunt, et mbent, ut in se concurrant populi, imperare. Te interim domui tuae composita pace quiescere arbitrabar, Ignorans an te visurus esset aliquis eorum, qui
egrediebantur a finibus nostris. am quum de vestris plurimi revertantur, nemo praeter Willelmum medicum mihi tuae salutationis alloquium reportavit. Vidisti tamen de domo et mensa domini mei plurimos redeuntes. Tu quidem haec secisti, et tacui immotu tacuisti, et ego conticui. egare non Possum, quin pluribus transeuntibus operam dederim, quorum nonnullos, ut tibi in aure loquar, cum litteris ad te perserendis libentius dimisissem, quam cum variis portionibus supellectilis meae, qua me militantium nudavit improbitas. Postremo genius mihI, ut ais, fuerat defraudandus, et somniorum dulcedine, et solemnitatibus epularum. Osti siquidem quia voluptatis amatorem nihil aliud impedivit. a domini
mei amicorumque negotia, sed nec curam rei familiaris attendis Quum itaque innocentiam meam, superbiae, negligentiae, et voluptatis nota inusseris, haec in epi
tota, quasi conterens velut varium pulverem pigmentarium miscuisti, et quia poterant amarescere singula,
aures mihi ante dulciloquio perfricuisti; ne intelligam quid loquaris. Et caritatis hoc igne concoquis,
ut universa propinata dulcescant. Fiat ergo quod vis, cedo majori, et omnia bene et amice interpretor. EPISTOLA IXI.-ΑD REGEM HENRICUΜ. Domino Regi Anglorum. ΜΑJESTATEM regiam excogitatis circumvenire sallaciis, sacrilegii instar est, praesertim ubi indignationem Potestatis adversus innocentiam procurat dolus, et in
93쪽
dispendia salutis laborans impietas odii seminatrix
fraternam molitur extinguere caritatem. Quum alia crimina Deus oderit, hoc est quod ob insignem sui malitiam detestatur anima ejus Vestram Verosanctitatem, sicut accepimus et dolemus, iniqui circumvenire conati sunt, litteras vobis nostro concepta nomine porrigentes, quibus significabatur, me in extremae dissicultatis articulo positum Poenitere SuPer PromΟ-tione venerabilis fratris nostri Rogerii Eboracensis archiepiscopi, et majestati Vestrae preces Porrigere, ut
quia mihi quod in hac parte deliqui negatum est emendare, vos illud per collatam vobis a Domino Potestatem, accepto tempore justitias judicandi, et exercendi vindictas, in nationibus emendetis. Ecce Domino inspectore et judice loquar in auribus vestris
quod verum est Litteras istas nec scripsi, nec scribere volui, nec ab aliquo meorum scriptas novi. Falsae sunt, et eis ad delusionem vestram, et sui damnationem solus salsarius scienter usus est, quisquis sit ille, plane suum portabit judicium, et ex auctoritate sacrorum canonum in laqueum anathematis incidet, quoniam qui talia agunt, tanquam discordiarum, scissurarumque satores et incentores detestatur anima Domini. Supplicamus itaque serenitati vestrae, ut tantas malitiae auctores, si placet, comprehendi jubeatis ad poenam, et eos tam acerba administratione puniri saciatis, ut qui vindictam audierint doceantur, et doceant vero et justo principi fallacias, et malitiam non Placere. EPISΤΟΙ Α LXII.-AD REGEM HENRICUM. Reyi Anglorum. VIRTV principum nullo clarius elucet indicio, quam si majestate ejus pacem populus, ecclesia quietem, et religio gratum Domino recipiat incrementum. Regum
94쪽
enim thronus in eum vigore solido roboratur, qui tantarum virtutum nititur undamentis. Haec in auribus vestris crebro repetimus, eo quod constat ipsam gratam esse auditui vestro et sicut in opere clariora, ita ex usu frequenti majestati Vestrae gratiora sunt. Dum in his vestra versatur intentio, prosperabuntur in Domino, et in totius mundi gloria gressus Vestri. Νam et hoc Sanctorum, quorum quieti prospicitis, suffragia impetrabunt. Incumbit orationibus pro vobis ad Dominum monasterium sanctae aris Eboracensis, quod tanto vobis fiducialius commendamus, quanto ex omnium provincialium testimonio illud, et verse religionis cultu, et pia devotione in vos et liberos vestros commendatione dignius esse confidimus. umbavit pacem ejus diutius, sicut pro certo accepimus, frater quidam, qui tandem urgente se malitia et levitate morum, velut palea inutilis ab area Domini avolavit. Deinde vestram adiit majestatem ut exo so odibilem Domino convinceret, quod monasterio detrahere non erubuit, et contra regulam B. Benedicti privilegium delinquendi conatus est impetrare: Pro
reverentia Vestra voluerunt eum recipere fratres secundum statuta ordinis sui. At ipse non adquievit intrare, nisi ingressu ejus ordo monasticus solveretur. Vestrae Itaque excellentiae supplicamus ut ejusdem religiosos
loci fratres benigne audiatis, et illi negetis auditum, qui fratres pro vobis jugiter orantes nititur impedire.
Ad haec causam universalis ecclesiae ante pedes misericordis vestrae provoluti vobis attentius commendamus rogantes Dominum pro nobis, et vos pro vobis et ecclesia vestra, ne ad preces imperatoris aliquid statuatur a vobis, unde furor schismatis amplius
95쪽
QUI non spernat pauperum preces, misericors et miserator Dominus ecclesiae suae gemitus exaudivit, et per gratiam suam vobis restituit pacem, quam Possitis, ut oportet, restituere subditis vestris. Iustum enim est, ut sint consolationum participes qui contriti sunt in laboribus vestris, et qui facultates, corpora, animas, Vestrum exposuerunt ad libitum, vobiscum, vel ad modicum valeant respirare, ut vestris postmodum Obsequiis sint, quum opus fuerit, aptiores Caeterum, quia in absentia vestra, nec spes quietis est coaetaneis nostris, vultum vestrum desiderat universa terra, rogat Dominum, in cujus manu corda sunt regum, ut vobis Veram pacem, et sibi vestram gratiam largiatur, et ut in regno Vestro ad consolationem et utilitatem cleri si populi placeat amplius commanereri eos qui pro vobis Orant, audire consuevit Altissimus, et hanc ipsam
petitionem humilium acceptam esse confidimus apud eum. Supplicamus itaque majestati vestrae, ut vobis placeat, quod placere Domino arbitramur et ut redeatis ad peculiarem populum Vestrum, pro cujus necessitate et precibus pacem vobis a Domino credimus undique resormatum. moveat vos devotio populi,
moveat affectus liberorum, a quorum aspectu vix rigidissimus parens posset tamdiu oculos continere: fides moveat conjugalis, moVeat amoenitas locorum, et assiuentia deliciarum, quas non sumcimus enarrare: et ne propriam praetereamus au Sam, OVeat animum vestrum desolatio mea, qui prae aetate et aegritudine desideratum adventum vestrum diu non Potero eXPe lare Pelli meae tonsumptis carnibus adhaesit os
meum, recessum minatur spiritus, haeret tamen mem-
96쪽
78 IOANNIA AREABERIENSIS A. D. bris in desiderio et spe adventus vestri, expectat quidem et sperat, et interim aurem surdam praestat vocantinaturae, et recusat oculos claudere nisi praevisa acie Vestra. Summa itaque precum et desiderii mei est, ut, quam cito opportune redire poteritis, edeatis. Praeterea iam est quod imperator per cancellarium suum, vos in apostolicum suum, qualiscumque sit causa ejus, nititur inclinare, sed Domino protegente animum vestrum, Deum cuilibet homini praeseretis. Scitis quia Maledictus eat om=ιis qui co die in homine, et ponit carnem brachium mum. Et quidem in rebus tam arduis et tam periculosis tutius est disserro in tempus, quam ante tempus praecipitare consensum. Super hoc autem, et quibusdam aliis, vestro vel saltem
archidiaconi mei consilio et praesenti colloquio plurimum indigerem. EPISTOLA LXIV. D UΝDEM.Anglorum Regi. ΙΝ eo maxime viget et proficit gloria principis Christiani, si pium Domino, a quo omnis principatu est, impendit famulatum, eique Pacis, exultationis et gloriae perpetuatur haereditas, qui procellas componit Ecclesiae laborantis, et fideli, et elici procurat obsequio, ut exultans sponsa cupitis sponsi queat amplexibus inhaerere. In se vero Provocat omnipotentem manum
Altissimi, qui naufragium Christi pleno miserationis
assectu non excipit, qui ecclesiae collisiones aut operatur, aut negligit, et abutens potestate conceSSa, OnSenSufovet malitiam quana non reprimit aut extinguit. Collisio siquidem populorum, et indubitata regnorum subversio, et somes schismatis est praedamnati a Domino,
et jam jam labentis indicium principatus. Speramus
autem in patre misericordiarum auctore consolationum,
97쪽
1169-6l. EPIATOL E. 79 quod thronus vester benedictione perpetua solidabitur, et quod filii vestri, et filii filiorum solium regni, quod ab eo accepistis, et salubri administratione disponitis, seliciter haereditabunt, quum in subditis vestris tantam ipso propitio, invenerimus concordiae unitatem, ut fidem eorum in petra ecclesiae solidatam esse, fidelissimis et manifestissmis constet indiciis. Quum
enim ex mandato vestro Anglorum convenisset ecclesia,
proposita est in auribus sapientum quaestio, super qua fidei vestrae sinceritas, ut oportuit, optimates regni vestri dignata est consultare Lecta sunt hinc inde plurima quibus pars alterutra sententiam suam tueri poterat, Vel errorem Deinde in medium prolata est norma dei, regula gerendorum quae in patrum sanctionibus invenitur, ut sic innotesceret universis,
utrius causae lacies ei commodius posset aptari, ade que propitiante patre misericordiarum, Processum est, ut ex assertionibus partium veritas eluceret, quum et testes ab insperato procedentes, apud nos causam Veritatis instruxerint, et nefanda schismatici opera praec nante fama publicarentur. Itaque, secundum ea quae
proposita sunt, non quidem judicatum est, quia nec licuit, non statutum aliquid in praejudicium regiae majestatis, quia nec debuit sed, quod licuit, quod debuit, quod jussio triestatis vestrae Xegit, consilium, Domino teste et judice, formatum est, quod fidelis prudentia subditorum vero principi dictare
debuerat non rogata illud quoque ut prima, sicut justum est, vobis gratia debeatur, et operis gloria consummati, prout Praecepistis, sine omni publicatione in libris conscientiae signari fecimus, quos vobis alatoribus praesentium magistro Bartholomaeo archidiacono, et Willelmo de Ver capellano nostro jussimus aperiri. Nam praedictus archidiaconus scrutiniis et deliberationibus interfuit universis, et vota singui
98쪽
80 mΑΝΝIs AREsBERIEΝSIS A. D. rum et omnium exploravit nobiscum. Et quae accipietis ab eo de nostro pectore processisse non dubi telis. Eos vobis commendamus, rogantes attentius, ut Personas eorum, si placet, commendatas habeatis, et nostras, quae In manibus sunt eorum, petitiones, benigne admittatis. EPISTOLA LXIV. - AD EUNDEM.AMo fiduciam parit, et apud eum quem ardenter
amat, fiducialius agere consuevit. Quo autem affectu Vos semper amaverim, Peribus quam Verbis ostendere,
semper honestius et utilius reputaVi, quum tamen pro voto numquam assectum implere potuerim. Qui omnia novit mihi conscius est, quod devotio, quam in vos habui, vires meas semper excessit. Spero itaque quod et majestas vestra in affectu dulcedinis condescendet mihi, et parvulis meis. Et quidem omnes alumnos
meos me pridem Obis memini commendasse. Nunc autem eum vobis commendo prae caeteris, qui in obsequio meo prae caeteris laboravit, et minimum accepit de manu mea, quum sinceritate fidei et exhibitione operis meruerit plurimum. Ad pedes ergo clementiae vestrae prOVOlVor, quanta Possum devotione supplicans, ut eum commendatum habeatis, ipsique meum desectum suppleat benignitatis Vestra, et quum me amiserit, ei pro me serenitas Vestra, a Placet, reSPOndeat in affectu dulcedinis, et consolatione patris amissi. Is est Ioannes de Sar quem utique alii commendarem, si alium inter amicos et dominos haberem potiorem. ΕΡΙSTOLA LXIV. EUΝDEΜ. ΝΠΜQΠΑΜ satisfiet in carne desiderio meo, nisi desideratissimam laciem vestram mihi in carne videre contigerit. Dimittet tum in pace servulum suum Chris-
99쪽
filium pacis mihi videre dederit Christum Domini.
Det mihi Christus videre Christum suum, et exinde morti properanti gratulabundus occurram. Expecto in spe ista, et crebris apud me dico suspiriis: Numquid non dabit mihi Christus meus, ut videam, quem d
sideranti dedit inungere Christum umquid non
vidobo filium dexterae a laboribus temperantem, tem-Peruntem a periculis, antequam moriar' Est mihi domi adhuc thesaurus incomparabilis, thesaurus Paternae benedictionis, quem vobis reservo, si ad patrem agentem in extremis majestas vestra dignetur accedere. Constitui vos in caput gentium, matris vestrae, pedibus
vestris subjecti filios, et adhuc quidem de promptuario gratiam plenioris, dum audiatis vocationem Patris, adjicietur vobis de rore coeli desuper, et de pinguedine terrae benedictio cumulata. Quod si redire non licet,
vel non placet, thesaurum hunc vobis restituendum ab ecclesia, fidei ipsius commendo, et vos commendavi, et ipsam vobis esse desidero commendatam. mater vestra est, sponsa Christi est, et quovis gloriosior, et potentior principatu, nec adVersus eam portae inseri
praevalebunt. Accepit a Christo suo, ut illuc, quos decreverit, nullo prohibente intrudat, et inde quos voluerit potenter ejiciat. 4 vultis, immo quia vultis Christum habere propitium, Ponsam ejus quae est ecclesia, cujus et ipse caput est, illa enim capitis corpus, studeatis habere propitiam. mam cui deest gratia ecclesiae, tota creatrix Trinitas adversatur. Suggerunt vobis filii saeculi hujus, ut ecclesiae minuatis auctoritatem, ut vobis regia dignitas augeatur. Certe vestram impugnant majestatem, et indignationem Domini procurant, quicumque sunt illi. Ipse est qui dilatavit terminos vestros, ipse qui vestram provexit gloriam. omnino iniquum est si vos bene-
100쪽
factoris vestri et Domini gloriam contrahatis, poena dignum est, et proculdubio poena acerbissima punietur, immo Domino propitio non punietur, quia ipso propitiante non fiet. Convenit vos sponsus ecclesiae peros meum, convenit Pastor omnium, princeps apostolorum, Petrus, rogantes attentius, ut si eos principatus vestri habere vultis patronos, et adjutores, Pastorem
in ecclesia Exoniensi secundum Dominum velitis ordinari, et eandem de tanto naufragio eripere studeatis. Prima omnium est, cui prospexistis in regno Attendat, si placet, dignatio Vestra quid sit exinde consequuta. Matis quos exclusit ab ecclesia, qui et columbarum venditores ejecit, et absit ut quisquam introeat, quem Christus exclusit. Sponsorem me pro Petro constituo, quia honor quem ei exhibebitis, vobis etiam in praesenti centuplata mercede rependet. Ad haec si moram seceritis longiorem, vel archidiaconum meum, si cum indemnitate vestra fieri potest, mihi remitti quaeso. EΡISTOLA LXV. AD EPISCOPOS AΝGLIAE. ne buctus fratribus episcopis, et universis Christi ita bras, pin Angliam constitutis salutem. EXPETIΙΤ, ut audistis, hostis antiquus integritatem ecclesiae, et omnibus sallacis et nequitiae suae innitens viribus, insolubilem findere molitus est unitatem. Caeterum soris est indeficiens pietas, sicut ad probationem fidelium procellas praevidet eminentes, ita
easdem emergentes et invalescentes in usum electorum
salubri dispensatione contemperat ut qui erudiuntur in poena, probati per Poenitentiam coronentur. Qui ergo a malitia inhabitantium suam turbari permisit ecclesiam, eam praecisis membris putridis, jam imminente spe pacis incipit serenare, et in capite ecclesiae,