장음표시 사용
111쪽
l 159-6 I. EPIATOL E. 98 ecclesiae, quamdiu alii in inflicta sibi suspensionis sententia perstiterint. Quod si hanc nostram contempserint auctoritatem, praecipimus ut cum litteris nostris adeatis venerabilem fratrem nostrum Her sordensem episcopum, et contemptores sanctae Cantuariensis ecclosiae faciatis publice excommunicari. EPISTOLA LXX. D REGEM. Reyi Anglorum. AUDiTA undique collisione regnorum, et emergentibus novis rerum figuris, et increbescentibus a nostra iniquitate malis, Praecipuam de salute vestra, unde tot populorum salus est, concepimus sollicitudinem, quae super flagellum Domini, quo Per gratiam ejus flagellantur in eorpore, die noctuque affligit in mente. Unde cogimur statum vestrum Per nuntium eXPlorare, qui eum si seri posset, mallemus praesentialiter intueri. Μeminimus autem Os vobis suPplicasse, ut salutem, quum Praesentiam vestram malitia temporis invideat, archidiaconum nostrum, qui nobis unicus est, et consilii nostri primus redire permitteretis. Debuerat enim Venisse non vocatus, fueratque inobedientis ante Dominum et homines arguendus, nisi eum Vestra necessitas excusaret. Sed quia voluntatem vestram nOStrae semper praetulimus, et quatenus licuerit proferre decrevimus, ipsi quod deliquit pro voluntate vestra indulgemus volentes, ut quam diu necessitas exegerit, insistat obsequio vestro, et ut totam fidem suam et industriam necessitati vestrae accommodet, Praecipimus ita tamen ut quam cito potueritis carore eo ipsum, si placet redire permittatis. am et ego ipse, quem misericordia Domini affixit lecto, etiam cum temporalis vitae dispendio, negotia vestra liben-
112쪽
tissime portarem in humeris meis, dum pax reser-maretur terris et populis, quos vestro regimini commisit Dominus Spero autem quod quanto libentius acquiesco, et semper adquievi voluntati vestrae, tanto si placet benignius condescendetis necessitati meae, et Preces meas de remittendo cancellario et Promovendo negotio Exoniensis ecclesiae facilius audietis, noveritisque pro certo quod id nullo modo Peteremus, nisi illud crederemus esse Domino gratum, et Vobis utile et honestum. Audite si placet quod in isto tam affectuose postulamus articulo fortasse nihil amplius
EPISTOLA LXXI.-Α R. ARCHIDIACONUM. Arehidiacono. SAEPE am revocatus es, qui ad unius Patris senis et languentis vocationem rediisse debueras. Et quidem verendum est ne tarditatem tuam puniat Dominus, si ab inobedientia obsurdescis, beneficiorum immemor, Patrisque, quem languentem in humeris portare debueras, contemptor Eras omnino inexcusabilis et maledictioni nostrae proximus, nisi tuam absentiam sub praetextu necessitatis suae dominus rex excusaret. Caeterum, quia publicam utilitatem, quae in negotiis domini regis vertitur, privatae utilitati praeserimus, Voluntatem ipsius, quam semper, quatenus licuit, et expediebat, nostrae praetulimus, adhuc sustinemus nostro praejudicasse mandato, sub ea tamen conditione ut quam cito gratiam ejus potueris obtinere, ad nos redire non disseras. Et hoc tam necessitati tuae, quam voluntati ejus ad praesens indulgemus, veriti periculum
tuum, offenso redieris. Timemus enim ne si periculum amissae gratis pro nobis incurras, eam per nos recuperare non Possis Breves enim sunt dies
113쪽
I 159-61. RPIATO E. 95 nostri, et quam sumus nos ipsi, aut nostri pro nobis exinde gratiam habituri, non satis exploratum est. Languet enim plerumque gratia defunctorum, et cum
ipsis meritorum memoria leviter evanescit. Speramus tamen, et utinam spes nostra nullum confundat, invalescente caritate in cordibus amicorum nostrorum
per Spiritum Sanctum. Tu vero ne quid in fraudem hujus indulgentis lacias, modis omnibus praecoe, certus, quia justitia Domini nullius hominis errore deluditur. Ad haec in promovendis precibus nostris apud dominum regem super negotio Exoniensis ecclesiae, dilectionem et diligentiam tuam experiendam esse
decrevimus, rogantes attentius ut ea sic Procures, ut
hoc absentis et domini regis, et tuae habeamus solatium, et promissi invicem amoris et obsequii certissimum argumentum. In eo autem sumus articulo, ut consilium nostrum suspectum esse non debeat, et quo
non auderemus, Praesertim in ecclesiasticis aliquid postulare, quod non credamus Domino placiturum, et ecclesiae et regno conducere, et modis omnibus expedire. Utique si rem grandem peteremus, confidimus esse nos audiendos. De monacho, qui se abbatem Boxel gerit, rescribe voluntatem domini regis et consilium tuum. EPIST. LXXII.-AD ABBATISSAM ME AMBRE BURI. QUOTIE Personae ecclesiasticae omni jure contempto ecclesiasticas impugnant Sanctiones, eo quidem gravius Puniendae sunt, quo ad sacrilegii crimen et scelus apostasiae quodammodo videntur accedere. In eos siquidem
merito exercetur acerbitas uris qui sub habitu religionis, et quodam impio velamine pietatis impune
justitiam subvertere moliuntur. Hoc tui esse propositi saepe audivimus, et si vera sunt quae dicuntur,
114쪽
jam palam erumpit impietas, et ut audaciam tuam exerceas in innocentum laesione, Romano schismati, et nostrae infirmitati aeque congratularis. Sed potens
est Dominus, suam serenare Ecclesiam, et nostrum
pro beneplacito suo relevare laborem, et tibi promeritis respondere. Distuleramus poenam suspensionis ad tempus, sed, ut dicitur tu diutius Poenam suspensionis non pateris suspendi. iteris enim sedis Apostolicae statuta convellere. Et ad succidendam radicem fundaminis tui, securim provocas festinantem. Constat onim dilectum filium nostrum Jordanum Saresberiensis ecclesiae thesaurarium a Domino papa Adriano in possessionem ecclesiae de Froila confirmatum et tu eum, sicut ejus indicat querimonia, in injuriam
sedis apostolicae et nostram, Violenter et manu armata,
quod nec foeminam, nec Μonialem, nec religiosum quempiam decet, destituere praesumpsisti. Quia ergo ei in justitia deesse non possumus, tibi praecipiendo
mandamus, quatenus ei aut Praelatam ecclesiam cum ablatorum integritate sine dilatione restituas, aut in octavis Assumptionis beatae aris nostro conspectui super objectis appareas responsurus. Licet enim de jure tuam possemus punire inobedientiam : malumus tamen per patientiam expectare dum cito errata corrigas, et sic imminens flagellum evadere merearis. Μunitus est ordanus apostolico privilegio, munitus est litteris tuis, munitus est testium sussicientia, sicut nosti, et meminisse debueras, quam fideliter, quam utiliter ipse et sui persaepe sudaverint.
OPTATos mihi successus fortuna invidet, et pio assectui saepissime impia reluctatur. In partibus vestris cordis mei thesaurus pridem locatus est et
115쪽
quod in mundo pretiosissimum duco, apud vos mihi est fidelium copia amicorum. Sin autem deceptiis Sum, gratus tamen est admodum labefactae et credulae Opinionis error. De moribus enim amicorum sanctu in semper esse debet, venerandumque judicium, perversi ingenii est de eis facile perperam judicare, recte quoque copiam dixerim, eo quod multis amicus me viceversa multis amari cons do. Confido, inquam, a spe indubitata non ambigens, et seio quod spes ista non confundit, eo quod caritas nescit finem confusionis. Licet enim interdum errorem habeat ex simplicitate conscientiae, omnem ita confusionem ex merito subvenientis gratiae, virtutisque persectae. Quid ergo dulcius quam talem thesaurum frequenter invisere, unde anima jucundatur, et alios jucunditatis suae facit esse participes p Ubi est amor, inquit, ibi est oculus, et ubi est thesaurus, ibi est cor tuum. Quid ergo amariusquam ab ejus contemplatione suspendi, quod aut solvit, aut Prie caeteris cor e Ppetit, et in quod radius oeuli semper tendit ΙHaec quiden amaritudo mea jampridem, et amaritudo amarissima, ut neminem apud vos videre licuerit amicorum, Unde teste conscientia, ut huic mederer angustiae, me nuper impelli permisi, ut descenderem ad gentem amicam, sed causam invisam Aecessi quidem ad vos, sed ibidem gravatus,
cumulatus, et exulceratus est dolor meus. Quia monim desideratam aciem Vestram n turn temPore, et ad modicum, et vix vidissem, eadem mihi solito infortunio cito nimis subtracta est, ut eam nec ad
salutandum mihi discedenti, et eo magis cupienti mane licuerit videro. Quaesivi diu diu expectavi, rogavi, sollicitavi multos, sed non fuit qui adjuvaret, hoc in
me tune fortuna potuit, sed licet temeraria sit amare et Salutare absentem, nec audebit, nec quidem P iterit
116쪽
Prolithere Valet et praesentiam veStram unam meo subtrahi non posse noveritis. EPIST. IXXIV. D ABBATIESA DE AMBREBURI. REGIA nos impellit auctoritas, ut salictae Romanae ecclesia vindicemus injuriam, et, Ut de noStroi taceamus, Contemptum regia ma estatis. Os autem ne istud facere cogeremur, vos Paterna mansuetudine
commonuimus, quatenus dilecto filio ordano tho-Saurario re8titueretis possessionem ecclesiae de mila, quam ei constat praesidente beato Adriano suisse a Romana ecclesia confrmatam. Unde et ipsum post odictum Domini regis, in contenaptaim ecclesiae Romanae
Violenter et absque ordine judiciario ejecistis, sicut ejus iterata indicat querimonia. Sed quia adhuc in
Vestra contumacia Perseveratis, vobis praeeipiendo mandamus, quatinus juxta mandatum dominae reginae, quod suscepisti, memorato ordano praefatam occi fiam tenere permittatis, sicut in transitu domini regis auctoritate apostolica possidebat. Alioqui quum in octavis beatae Maria nobis appariteritis, contemptum sanctae Romanae ecclesiae praeterire non poterimus inala unitum. Et si domina regina, quod in edictum regis Commisistis, condigna correctione emendaverit, nos illud ratu ui habebimus, quoniam ex auctoritate an num, nisi jura taliter contemnuntur, ad reprimendum malitiam manus adhibenda est militaris. Prohibemus tiam auctoritate, Clesiae Romanae et nostra, ne decimas et bona ecclesiae ante judicii examen distrahere
117쪽
ME PISTOLA LXXV.-AD ABBATE CELLENSEM.
QUANTA operam dederim Promovendo negotio, Pro quo in Angliam miseratis, veritas novit, et discretioni vestrae non sit incognitum. Et licet numquam bene speraverim de Profectu, quia noveram mores hominis, qui semper adversus ecclesiam dimicat, et Ioca venorabilia potius deprimit quam exaltet, et quatenus permittitur, destriactioni quam aedificationi magis insistit eum tamen primo per nimiium et litteras sollicitavi absentem, itemque PraeSentem in lacie domini Cantuariensis, et tandem quum ex aliis causis ad partes illius descenderem, accitis amicis et familiaribus ejus satis institi, ut si non Poterat induci ut daret quod promisisse dictus est, dispendium
ecclesiae vestrae, et confusionem vestram, transmisso
alicujus solatii beneficio compensaret Caeterum, quod ab initio mesagiebam, quanto magi pulsabatur, eo magis et magis innotuit. Dimisso ergo comite, illum qui vos deceperat, persecutus sum, obtinuique ut eum anathematis vinculo Cantuariensis archiepiscopus inmodaret, et transmissis ad epiwopos litteris juberet comprehendi. Profugus itaque factus osta facio Domini, ut a fidelibus ejus omnino nequeat inveniri Latitans autem sorte Cellas et monasteria
circuit, et se nunc Cluniacensem, nunc Remensem,
aut cujus libuerit professionis monachum gerit, et, sicut uccepimus ab his, qui eum viderunt, jam abjecit nomen infamiae, et se Barathri filium radendum omnino de libro justorum et omni fidelium congregatione, adullana aratri diffitetur. Puto etiam
118쪽
I00 IOANNI RAREABERIENSIS A. D. Domino spero, licet hoc moram habeat, quia comprehendetur in operibus manuum suarum. Fratri autem qui cum eo venerat, eventus negotii imputari non
debet, quoniam ex contingentibus nihil omisit, sed satis vigilanter institit, donec ei accepta corporaliter
comitis responsione, constaret se frustra laborasse.
Hoc enim a sesto beati Remigii responsum accepit. Exinde, sicut vobis scripsisse me memini, aliquantulam moram fecit, ut amicos, quos nondum viderat, visitaret: rediit tandem. Si patrocinio indiget alieno, et meum quid potest, quaeso ut eum paterno recipiatis affectu, et ea tractetis mansuetudine, quam moribus ejus novistis expedire. An plus orare liceat, aut expediat, plenius nostis. Scio utique quia qui vos familiarius novit, rem improbam aut petere non audet, aut impudenter
petit. Hoc itaque vobis ascribere fidelius ausim, quam ortio Catoni familiari suo Cicero pridem ascripserit. itto vobis munus exiguum eo fiducialius, quod ab antiquo didici vos in talibus non tam pensare
pretium muneris quam mittentis affectum. inustamen est acceptione dignum, si tamen cum mittentis affectu significatio muneris attendatur. Hoc utique
Vas salarium est argenteum aureus habens notas.
Recte quidem, eo quod illius salis habetis copiam, quod ex praecepto legis sacrificiorum est omnium condimentum. Sed et illud Domino offertis examinato eloquii casti argento, et aureae virtutum imagines in speculo verbi et operis renident intuentibus, eosque
Provocant, ut imitatione Virtutum Possint esse Peculum aliorum. Sed et ipsa rotunditas formae Ongruit persectioni vestrae. ostis autem quIa sacrarum rerum signa venerabilia sunt et in materia viliori. Ego autem arbitror quod et si munus vilesceret ab aestimatione sui convaleScet tamen gratia ejus, eo quod meam caritatem et Vestram cum sapientia significant,
119쪽
sanctitatum. Quia frater Thomas solus erat, e sayientem equitem dedi, item, quum ad vos verior prout magis placuerit retinebitis aut reianitidiis equitem sive peditem, tarde quoque aut cito. Equuta enim domino Thomae dedi, ita tamen ut eum sibi distratiere in Anglia non liceret. Exinde autem, quum a nobis exierit, pro animi sui arbitrio utetur vel
abutetur eo, sicut suo, immo revera suo. Nec ob
aliud legem dixi donationi, nisi ut honestati accipientis consulerem, et necessitati itinerantis providerem. Nam quod ad sumptus necessarios quidem, et si sorte non omnes voluntarios, libenti animo ministravi. Servienti quoque non tenetur in aliquo, nisi sorte excultu religionis ad caritatem et ad familiaritatem, jure convictus et societatis. Ego si quidem ei ex Pacto teneor, et auctore Domino Satisfaciam. Ora ergo ipsius aut reditus a vestro pendet arbitrio, et Per eum quod placuerit rescribetis. Praeterea quia expositio magistri Hugonis apud nos inveniri non potest, illam si placet transmittite. R colo enim quod apud vos est. Boethium quoque de Trinitate, quem apud vos, et libros quos apud dominum Simonem priorem 'ruvini deposui, quoniam eis frater meus indiget, Si placet, per eundem mihi mittaiatiS.
EPISTOLA LXXVI. D EUNDEM. Eidem Collensi. DΕ-ΤIONIS meae fidem vobis pridem arbitror esse notam, ut de ea non debeatis omni spiritui credere. Hoc dico ne, si Date Thomas sinistrum quippiam auribus vestris instillare praesumpserit, dem adhibeatis, quoniam est aliquid inter me et illum, unde vestrum, aut discreti cujuslibet non reformido subtro
120쪽
pida muria. Quod ut ossitis Examinare lacilliis, rem minus Periam Elapsis admodum paucis diebus, Friquam ad nos applicuit, Palam omnibus actum est, quia ei labor Perierat, et vobis Pera et impensa.
Deinde nobiscum, et in circuitu nostro moratus est
per dies aliquot et se levius quam expediret, ii verbo duntaxat et gestu nihil enim criminosum in eo argui potest paulisper habere coepit. Confluunt ad nos
multi sapientes et insipientes, ut error aut prudentia nusquam possit acilius deprehendi. Sicut ergo placebat hominis sobrietas et continentia, sic levitas verbi, et gestus, et consiliorum inconstantia displic hal. Movebatur enim facile et intemperanter, sed iram interdum facile deponebat, et quia convictus eurialium, popularisque tumultus simplicioribus animis numquam aut raro profieit ad religionem, consulto iPSUm Circa monasteria, Et canonicas, quibus familiaris eram, dum apud nos degebat, volui immorari. Interim quoque consuli, ut cognatos suos, quos volebat, inviseret ita tamen ut eis nequaquam daret spem reditus sui. Expertus enim sum in multis negotiis, quod
quum in turba seeulari solum monachum versari Periculosum est, in gente nostra PericulOSIStimum est. Puerum ergo, Per quem vobis gratias egi de Panibus, Potum quoque Petens, UOniam non magis epulo quam bibo sum, sicut nostis, ad vos destinavi, ut e trum super Ora vel reditu ejus consilium reportaret. Quo moram faciente, quum hoc expediro Cernerem, fratrem Thomam monui, ut rediret Molestum quidem fuit, nec Ob hoc destiti, sed eo magis institi, quod de eo retinendo, plures, qui eum ad modicum, et, ut si in transitu viderant, videbam sollicitos. Nam et me quidam Eorum sollicitabant. Magis