Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ΜAMGΝANTIUM excessus ii potissimum sufficiunt mercere, quibus merita partium familiarius innotescunt, et qui corrigendi Potestatem a Domino acceperunt. Unde et Vos controversiam, quae inter mginaldum et Pag. vertitur, commodius decidetis, quum apud vos veritas latere non Possit, et inter eos ex

necessitate ossici juris dicendi debitum discretioni et fidei vestrae immineat. Quod enim ori vestri comtroversiae ad nos manant, nota desectus aut dissimulationis est, nec tam auctoritatis aut prudentiae quisquam credat esse desectum quum utrumque contulerit tibi Dominus. Date ergo operam, ne justitiae implendae voluntas merito deesse videatur. Quod si dissimulatis, seque vestro insistitis nostroque dispendio, quum et nobis labor accrescat, et vobis, quod non expedit, concepti virtutis opini minuatur. Vobis enim debemus, ut cum amico liberius loquamur, quod nos Edwardus et Helias diutius vexaverunt, et ut verbis vestris vobis respondeam, quod mihi de praelatis praescripsistis, de R. et P. rescribo, respondeat scilicet utrique justitia sua. Quod si aliter in

manifesto crimine inobedientiae vel alterius sceleris deprehendatur, poena manifesta puniatur, ut caeteri metum habeant, et recolant, quare vigor judiciariussit in medio constitutus. ovit etiam prudentia Vestra quaedam tanta rerum luce clarescere, ut ventilatione non egeant, sed poena dumtaxat aut praemio. EPISTOLA LXXXIX.-AD ALEXANDRUM PAPAΜ. ASSERTIONE partium fideli debemus prosequi testimonio, quum causae recedentes a nobis ad apost

142쪽

licam evolant majestatem. Inde est quod seriem controversiae quae inter Ricardum de Anesti et abiliam do Franchevilla diutius in auditorio nostro ventilata est, ad notitiam Vestram transferre curamus, prout emergentes articuli colligi potuerunt. Quum itaque jam dictus Ricardus, cognatus Willelmi de Saccavilla et nepos, sicut sororis filium vulgus nepotem dicere consuevit, petitionem haereditatis ad bona avunculi obtinenda institueret, memorata abilia

filia Willelmi se illi in soro seculatium judicum, ubi

res actitabatur, opposuit, asserens filiam nepoti in paterna haereditate praeserendam. Ricardus vero ei nihil juris haereditari competere respondit, e quod non esset ex legitimo suscepta matrimonio, sed adui terino procreata complexu Quum itaque matrimonii quaestio Verteretur, quod de regulis ecclesiasticis infirmatur aut convalescit, decrevit curia catholici principis serenissimi regis Anglorum Henrici secundi, ut ad examen ecclesiasticum causa rediret, ubi de ure canonum, quos clerus novit, Vulgus ignorat, quaestio matrimonii finem debitum sortiretur. Pa tibus ergo diem ex regio mandato praefiximus, et tandem post dilationes quasiabilia ex variis causis obtinuit, petitionem suam Ricardus instauravit. Ut

autem liquidius causam suam astrueret, et adversariam spuriam esse doceret, avunculum Suum Willelmum cum quadam Albreda de TreMoro matriamonium contraxisse asseruit, et exinde illa contrasdem conjugii derelicta, duxisse delitiam filiam

Amfridi vicecomitis, et ex ea abiliam et alios liberos non legitimos suscepisse Asserebat etiam quod quum Willelmus Adeletiam superduxisset, Al-breda, quam praeduxerat, in ipsis nuptiis pro secius foederis conjugalis Protestata et auctoritate Ecclesiastica inhibens ne superdicta in mariti sui illicitos

143쪽

115-64. EPISTOLAE. 125 transiret amplexus. Praeterea quum ibi prae turba, et mariti sui perversitate non posset audiri, ad dominum intoniensem tum apostolicae sedis legatum accessit, et sicut idem suis litteris testabatur, tandem per sententiam ejus obtinuit, ut ei relicta adultera maritus suus restitueretur. Ipsum quoque judicium episcopi intoniensis auctoritate sedis apostolicae dicebat roboratum, quoniam eam jamdictus Piscopus,

dum eum controversaretur, consultaverat, Scriptum

consilii a domino Innocentio sanctae memoriae praedecessore vestro, ut aiebant, receperat, in haec verba.

Νos enim originales nunquam, sed domini intoni- ensis litteras super hoc duntaxat accepimus. Super eo quod interrogastis de sacramento conjugii breviter respondeo, illum quam dixisti a patre conjugem traditam, et ab eo cur tradita fuerat rursum patri commendatam, donec statuta die in suam ille domum traduceret, dico quia legitimo consensu interveniente

ex eo statim conjux suit, quo Pontanea pactione sese conjugem esse consensit. on enim futurum promittebatur, sed praesens firmabatur. Quapropter quicquid postea cum alia factum est, sive in coitu, sive in generatione prolis, tanto reprehensibilius est secundum, quanto verius Primum. Constante enim primo, quanto amplius in secundo committitur, tanto magis culpa augetur.' Inde quum ex apostolico scripto fuerit divortium celebratum, nec elapso decennio, aut amplius sit aliquo juris remedio sententia attemptata, illud esse matrimonium habendum quod legatus conciliavit, et adulterinum esse amplexum, quem sedes apostolica condemnavit. Ad haec, jam non est in quaestione utrum illorum matrimonium fuerit, quum hoc liqueat ex re judicata, ex divortio celebrato ex eo quod usquo ad dies vitae novissimos relicta adultera priori cohaesit uxori. In omnibus

144쪽

autem articulis sibi copiam testium esse diccbat, ut nec de matrimonio prius contracto, nec de interpellatione sequentis contubernii, nec de divortio canonice celebrato quisquam possit ambigers. Et quidem quum Pro se plurima allegaret, maxime rei judicatae insistebat articulo, et sententiae, quam in synodo Londoniensi ubi divortium celebratum, et adversus matrem,abilis a domino intoniensi tunc legato, et Londoniensis ecclesiae vicario latam esse dicebat. Produxit etiam testes quos eidem synodo et divortio interfuisse asseruit. Quia ergo liberi qui ex damnato et illicito coitu, seu ex effusa concupiscentia geniti sunt ab omnis prorsus haereditatis beneficio excluduntur, eosque nec jura civilia, nec leges agnoscunt, canonumque adeo imProbat vigor, ut nec alimenta

decernat, sed quodammodo uri quod illa subtrahit,

adquiescat, ipsam tanquam paterni criminis argumentum, a totius haereditatis spo contendebat esse

arcendam. Ad haec abilia ad cognati sui calumniam depellendam parentes suos Willelmum et Adoliciam legitime conjunctos asserebat, et nuptias non clandestinas, sed solemnes in facie ecclesiae contraxisse. Νon multum tamen inficiabatur, quin pater suus

Willelmus, pactum sponsalitiorum de Albroda ducenda, quum Pater ipsius antequam duceret Adeliciam Μabilis matrem, inierit, sed illud usque ad matrimonium pervenisse negabat, sed quia matrimonium in contrahendo et distrahendo liberum esse debet de

consensu partium pactum sponsalitiorum, utrumque dixit esse remissum, quod ex eo probare nitebatur,

quod testes apparebant parati probare, patri Albrodae pecuniam, quam Willelmus ab eo receperat esse refusana adjiciebant etiam Albredam, et patrem ejus omnem obligationem, quae intercesserat, e causa matrimonii, ut sperabatur, copulandi, remisisse Wi

145쪽

1159-64. EPIsΤOL E. 127lelmo, et Patri eius, eo quod nuptiarum Willelmi et Adelicis pater Albredae conviva fuerit, et matrimonii

hujus promptissimus approbator. PonSam ver non esse conjugem, tam leges principum, quam decretapontificum ostendunt, quum desponsata puella possit monastorium praeeligere, viro dissentiente, sicut Eusebius auctor est et leges teste Gregorio nullam infligunt poenam sponsae, si ad collegium evolaverit pueulare. Praeterea conjugium non esse perfectum, quod

non confirmat et perficit commixtio corporalis, licet a prima desponsationis fide initium sortiatur. Si ergo initiatis persecta praejudicant, omnino iniquum est ut sponsalitiorum pactio vero dicatur praejudicasse conjugio. am varistus papa, quum sormam matrimonii contrahendi, et sacrum ritum, qui in ecclesia est, permiserit nuptiarum, ita subjecit Ita peracta

legitima scitote esse connubia, aliter vero PraeSumPta, non conjugia, sed adulteria, stupra, vel contubernia,

aut fornicationes potius quam legitima conjugia esse, non dubitatur, nisi voluntas propria suffragata fuerit, o vota succurrunt legitima. At Willelmus dissoluto pacto priore, sicut licet, licitas contraxit nuptias, nec umquam consensum adhibuit ut ab illa diverteret cui fuerat legitime copulatus. Divortium Vero quod pars adversa objicit aut omnino non fuisse, aut non recte fuisse celebratum. Siquidem quum justitia,

defuncto rege Pacis amatore, a regni finibus exularet, et invalescente furor novis gaudentium omnes Pro vocarentur ad omnia, matrem suam Adelitiam nullo jurea conjuge separatam asseruit, sed violenter a domo

mariti exclusam pariter et jectam, et hoc machinatione Gauhidi Londoniensis archidiaconi, qui a cepto Pretio eam indefensam, inauditam, sed nec inde citatam studuit condemnare, fretus auctoritate domini Wintoniensis, qui et ipse, ut asserit, per sordeS

146쪽

IOANNI SARESBERIENSIA A. mcorruptus erat, nondum tamen legationis osscio fungebatur HO autem ea ratione nitebatur Stendere,

quod Adelicia sanctum virum Albericum Apostolicae sedis in Anglia legatum, quum a marito excluderetur, adiit, petens sibi super injuria a marit et archidiacono illata justitiam exhiberi quum ex ratione tem Porum constet, quod dominus intoniensis primum clog tionis ossicium nactus sat post exitum a nobis jam dicti episeopi Ostiensas. Exinde vero quum jam dictas Wintoniensis in synodo Londoniensi, ut sedis vacantis impleret Osscium, praesideret, saepedicta Adelicia palam prolato legati uiandato, quod obtinuerat, Petiit super his quibus ab archidiacono et in marito injuriata fuerat, justitiae supplementum, licet iniquitatis et acceptarum sordium Pondus si judicantis animum depressisset, ut nec domino, nec legato mandante posset erigi ad justitiam exhibendam. matrimonium vero prius inter Willelmum et Albredam vel ex cona contractum esse constabat, quod tune Primum inter Eos, etiam sponsalitiorum solemnitas in ecclesia et nuptiarum ritus in populi audientia solemniter celebratus est, quando per fraudem jamdicti archidiaconi et episcopi intoniensis, uxor a marito Pro jecta est, et hujus quidem rei testes praesentialiter apparebant. Fuit ergo, ut dicebat, aut de facto, aut

de jure nulla sententia, qua abSens condemnat eSt, non contumax, Sed indecitata, quum constet Sententiam nihil habere fortitudinis, quae contra solemnem ordinem judiciorum data est Replicabat et multa de privilegio personarum et ignorantia juris quum Parentibus aut propter militiae cingulum, aut Sexus infirmitato liceret ignorare, illud habere vim conjugii quod conjugii praeco sit initium, quod ex auctoritate legum et canonum, non ad matrimonii nexum convaluit, quod prisca consuetudo apud nos hactenus

147쪽

Hθ9 4. RPIsTOL E. Ius in consummatione matrimonii non agnovit Patrem quoque, dum ageret in extremis, sicut illebertus venerabilis abbas Cole striae litteris suis, non signatis tamen, sed testibus munitis, et alii religiosi qui adsuerant, testabantur, Palam poenituisse dicebatur, quod fraudulentia jamdicti archidiaconi in ejicienda uxore adquieverat. Sed quicquid inter parentes actum fuerit, sibi aut liberis non debere obesse asserebat, eo quod archidiaconus aut episcopus intoniensis nihil contra liberos pronuntiassent, sed hoc quoties

conveniebantur exPresserint, sicut plures testabantur, se nihil pronuntiasse adversus liberos illius matrimonii, quod tamen infirmare moliebantur. Unde, ut asserebat, et illustris Blesensium comes Theobaldus, princeps quidem justitiae amator, et juris Cismontani peritissimus, ad quem ipse intoniensis liberorum

causam transmiserat, eo quod ad ipsum res ipsa ure feodi pertinebat, accitis potioribus episcopis Galliae, ex consilio eorum aliorumque sapientum, causa cognita, patre desuncto, eos legitimos agnovit haeredes, eisque obesse non debere censuit, quicquid in fraudem eorum dolus artisex procuravit. In his autem omnibus se

dicebat copia testium abundare, eosque in plurimis producebat articulis, sed Ricardus, insistens rei judicatae, ab articulo illo avelli non poterat, quin

oporteat tenere sententiam, quae non modo elapsis

decem legum diebus, sed toto vicennio juris nullo

remedio attemptata est. Producebat et testes quibus nitebatur ostendere, se ab avunculo suo Willelmo institutum haeredem, et alios tanquam spurios abdi. catos. Sed nec privilegium obesse personarum dic

bat, quum actum proprium nulli liceat ignorare. Licet enim illelmus pater abiliae miles fuerit, tamen ignorare non debuit quid egerit quum Albredam

receperit in uxorem, non spe quidem futuri, sed

148쪽

I80 IOANNI SARESBERI EXSIS A. D. praesentis contractu conjugii, et quum matrimonium

consensus essiciat, quicquid in injuriam legitimo

Praecedentis consensus praesumptum est, nexum inseparabilem prioris matrimonii non dissolvit. Quod

si carnale commercium, et ex eo concepta soboles exindo contra fidem conjugii processerunt, non ex eo

inficiatur primum, sed sequentis contubernii reatus arguitur. Patet ergo, quicquid egerit, aut civit, aut

scire debuit, sed nec liberis ejus prodesse debet, si ex privilogio militari sibi licitum esse crediderit, ut recte agentium fidei impuno illuderet sorte si materna peteretur haereditas, liberis prospici poterat in hac

Parte, eo quod mater potuerat in contrahendo conjugio sinistram conscientiam non habere. At quia de paterna successione agitur, patris fallacia nequaquam liberis suffragatur, parcit interdum mansuetudo legum his, ab ignorantia convinctis, qui ratione cognationis ab invicem separantur, liberosque eorum ab infamia, o haereditatis damno liberat, quas ecclesiae per ignorantiam detemptae conjungit auctoritas. Sed in eos rigor legum et Canonum Xercetur, qui incestuoso, aut illicit coeunt, scienter jure divino et humano pariter prohibente. Contra haec pars abiliae multa proposuit in suffragium rationum et legum, multis utebatur Oxemplis dicens, impossibile aut difficillimum, ut liberi regis Francorum, aliorumque, quos nominabant, exhaereditarentur, ob hoc quod inter parenis eorum sit divortium legitimo celebratum noctamen inter parentes suos divortium legitimo celebratum pars abilis latebatur, jura quoque dicebat

proniora ad absolutionem, praesertim innocentium, quos iniquum est alieno delicto condemnari separationem vero in synodo Londoniensi a domino Wintoniensi non factum eo nitebatur ostendere, quod antequam synodus illa, quam solam jam dictus epis

149쪽

II 59-64.3 PIATOLAE. 3Icopus Londoniae convocavit, celebraretur, Adeliciam, sicut multi praesentes testabantur, saepedictus archidiaconus inauditam in indefensam in capitulo Colo- cestrensi, nullo praecedente judicio praeceperat amoveri, et quod gravius est, uxorem totius hujus quaestionis ignaram a domo mariti praesens ejecit. Quum autem in jam dicta synodo Londoniensi momoratum intoniensem Adelicia convenisset, non hoc quidem egit,

nisi ut illatam sibi ad archidiacono deploraret injuriam, et juxta mandatum quod dominus Albericus legatus Wintoniensis secerat justitiam consequeretur Nullum autem aliud verbum, sicut probare nitebatur, ibi habitum est cum ipsa, nisi quod querelam suam apud judicem surdum deposuit. Querebatur etiam quod idem intoniensis ad dispendium ejuS, Onsilium domini Innocenti trahere disponebat, quum in supradictis litteris domini Innocentii nihil doparentibus ejus expressum uerit, sed nescio de quibus male conjunctis parentes enim ejus nequaquam sic convenerant; quod si eos convenisse saepedictus episcopus domino papae suggessit, et salsae suggestionis culpa, et alieni mendacii crimen obesso non debot. In summa sicut Ricardus praecipue insistebat, institutioni avunculi petitionem haereditatis instituens, et ad damnatum, ut dicebat, adulterium convincendum sententia Wintoniensis episcopi. Sic e contra, bilia maxime patris novissimae voluntati innitebatur, o judicio comitis Theobaldi. Nam utrumque docere testibus promittebat ad haec si non usquequaque

pars aberraret auctoris, sibi si diuturnitato temporis et juris ignorantia, numero liberorum, et auctoritato ecclesiae, quae matrimonium illud conjunxerat, sub-Veniendum esse protestabatur. Nam in causa durior Divus arcus et Lucius benignius responderunt, ita Flavia Tertullas per mensorem libertum rescri-Κ2

150쪽

bentes Movemur et temporis diuturnitate quo ignorantia Iuris in matrimonio avunculi tui fuisti, et

quod ab avia tua collocata es, et numero liberorum. Idcircoque quum haec Omnia in unum concurrant, firmamus fatum luberorum egerorum in eo, trimoni quaesitorum, quod ante anno ae contractum Gi, perinde ac si legitime concepti essent. Si ergo tanta est clementia saeculurium Principum, ut favore liberorum, etiam incestui parcant, quaenam erit audacia Christianorum pontificum, ut eos, quos ecclesiae

sinus legitime conceptos edidit, inaudita severitate condemnent Quum itaque haec hinc inde proponerentur, et ad probationes partium producendas,

tandem sere in fine biennii, dies peremptorius eis

praefixus esset, post dilationes, quas Parte emeruerant, ea tamen frequentius, utpote quae. interveniente puerperio aliave infirmitate, aut ex justa, ut ducebatur, mariti absentia se excusabat, et ipsa missis excusatoribus, suam ab infirmitate absentiam excusaret, Ricardus ad vestram audientiam appellavit, praefigens Dominicam qua cantabitur, Laetare Ieru- Salem, in eo se gravatum asserens quod dilationibus jam sero biennio vexatus erat, et tergiversatione mulieris dolusus ne justitiam consequi posset. EPISTOLA AC. D BARTHOLOMAEUm ABCHI

Magistro B archidiacono Emoniensi, Salutem et gratiam Spiritus, qui ad bonum universa digponit.

DOMINU tecum sit, dilectissime amicorum, et te in soliditate virtutum stabiliat, ut nequaquam arundinea infirmitate frangaris, nec omnem ejusdem levitate agiteri ad aurem. Fortis, et potens est Dominus exercituum, idemque suaviter disponit omnia,

SEARCH

MENU NAVIGATION