Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

159-64.J PIATOLIR. 143 tendum in absentia domini Cantuariensis et eo mediante mihi posse gratiam reformari. Praeterea domini regis reditus nobis in dies singulos promittebatur. Quid ergo sacerem Insulam egredi imaginem videbatur habere diffugiici calumniatorum declinare CongreSSum esset eam conscientiam prosteri: principis non expectare OnSPectum, caput meum laesae majestatis obnoxium legibus saceret ad summam, testimonium innocentis conscientiae, auctoritas

Romani pontificis, prudentum consilia, familiarium

Preces tandem PerSuaserunt, Ut Xamen causae, si

fieri potest, domi expectem, ba finis poterit esse, et sumptu facilior, et copia amicorum fertilior. Sed haec, ut scribitis, renuntiasse debueram has equidem partes fidelibus vestris amicis meis, venerabilibus viris, Joanni thesaurario Eboracensi, et agistro

Willelmo commiseram Procurandas. Proprium nuntium idcirco destinare distuli, quia naufragii brevis,

ut videbatur, licet magni, adhuc dubius erat eventus, et quia mallem laeta quam tristia nuntiare. Unde et cursorem Vestrum mecum retinui per dies aliquot in adventum illustris reginae Anglorum, et clarissimi viri Cancellarii regis, qui, per misericordiam Domini, pr collam mihi detumuisse dixerunt. Potens est autem

Dominus vestris, et ecclesiae suae, Pro qua Patior, precibus, eam, quantacumque sit, in auram commutare, et innocentiam meam perducere ad portum

quietis optatae Haec hactenus. Ex quo fidelem nuntium inveneritis, mihi, si placet, epistolas beati Bernardi transmittite. Precor etiam, ut flores aliquos verborum ejus, et Vestrorum, et Cantoris recensis, et si qui sunt similes, colligi faciatis: ita tamen ut florum laetitia ni: perimat aut minuat fructus utilitatem. Ego proculdubio, auctore Domino, vos in mea, aut proprii iuntii persona, antequam

162쪽

IOANNIS ARESBERIENSISI A. D.

Aut ii innus exeat visitabo De liberalitate, quam in

fratrem meum XercuiStis, qua POSSum, vobi gratius refero. Carissin aum aliten nostrum T , praepositum vestrum, nomine meo Persalutate his quoque Salutatis qui vos diligunt, et me noverunt, quo etsi non cartae brevitas, mentis tamen complectitur latitudo.

Ad eundem. Imadventu nuntii vestri ad nos serenissimi domini nostri regis Anglorum, qui ad Alpinos et sub-Alpinos Britones Prosectus est expugnandos, expediti nos tenobat occupatos quidem totius regni negotiis, sed praecipuo sollicitos in custodia illustris reginae Anglorum et liberorum domini regis, qui commissi sunt fidoi domini Cantuariensis, u cuius ego latere non

recedo inde utique ut eminentiam VeStram De Pornuti tum meum tam cito Potuerim visitare. Caeterum quid doloris et moeroris animae meae nuntius vester attulerit, prhidens et Sciens taceo, ne, si Super dolorem vulnerum Ostrorum meum quoque addidero, ampliori tristitia absorbeamini quum saucia mens recordatione,

nedum inundatione tristium exulcerari soleat potius, quam foveri. Malorum quidem meminisse juvat, sed quum praeterierant, tunc demum Placet fuisse prostratum, quum sortior Praevalueris. Miserum quoque fuisse

jucundum est, sed jam de elicitate gaudenti. Sic sic insortunii grata Ost recordatio, sed quum de fortunae injuria triumpharis. Quis aedium suarum ruinam talis oeulis aspicit Z quis domus suae agrantis aut fumantis incendia libens intuetur Proinde, mi carissime, a tanti

moeroris memoria animum Pariter paululum avertamus,

163쪽

1159 4. EPISTOLAE. 45 conversi ad eum qui fideles suos tentari non patitur supra id quod possunt, lactens quidem de tentatione

Proventum, ut omnia cooperentur in bonum. In fori namque justorum peccatorum virga non permanet, et

quicquid ab iniquitate recedit, seu Prosperi, Seu d- versi faciem induat, nihilominus proficit ad salutem, et conatur ad gloriam. Ex rerum namque dissicultate crescit meritum fidei, et gloriosior est triumphus, quem assiduitas laborum, et periculorum susceptio, et jugis patientia praecesserunt. Si de se praesumit aliquis in quo deficit, si de Domino, in quo non proficit, Sinam' inquit, nihil potestis facere et in eo cujus spiritu agitur apostolus, omnia potest. Quis Virorum sortium et sublimium illud non libenter amplectitur Θ

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. Quam tua te fortuna sinat.

Quid ergo illeJ quem Verbum Patris invitat ad fortia,

et animat in tribulatione malorum, et dolore Θ dicens, Udite in me, ego viri mundum. Dilatare voluit Dominus nomen suum, et martyris sui gloriam transferre ad externas nationes, ut qui quasi sub modio Senonensis ecclesiae latebat, respondeat in medio nationum, et multitudine populorum. In sedes suas tantum sorte permisit incendium, ut quasi beneficio ignis examinatae, auctore Domino, quum resedificatae fuerint, sicut mundiores, ita appareant pulchriores Quum vero ecclesiam Anglorum sollicitare placuerit, diligenti sollicitudine prudentes et honestos viros in hoc opus eliger studeatis, quorum peccata minime ruborem incutiant innocentis vestrae: veniant quidem muniti commendatitiis precibus principum Vestrorum, non quo res aliter expediri non possit, sed quia facilius et felicius Promovetur negotium, quod magnorum virorum est auctoritate subnixum. Assectum spondet dominus Cantuariensis,

164쪽

effectus autem Dominus procurabit Quid do medicam, qui totus vester sum, et illorum pDe caeter liberalitati vestrae pro epistolis beati Bernardi gratias ago, antiquis insistens precibus, ut flores verborum ejus quos conquirere poteritis mihi transcribi faciatis, et si quid hujusmodi apud vos

Paratum est, per nostros nuntios afferatur. Praeterea

beati Aiguis mihi pignora promisistis, cui satis gratulari non possum; sed licet mihi sufficiat gratia vestra, precor, si fieri potest, ut de reliquiis beatae Savinae, Μemorii, Frodoberti, et aliorum, qUorum Pane nutritus sum, Per eosdem mihi mittatis. Quod autem hujusmodi mitti placuerit, manu vestra signatum tradatur nuntiis, et litterarum Vestrarum ProSequutione fiat authenticum. EPISTOLA XCVIII. AD HEΝRICUΜ EPISC. WINTO- ΝΙΕΝSEM A. D. I 157.JΗenrico episcopo intoniensi Quo et quanta mala ecclesiis Christi procuret pastoris absentia, etsi antea nobis fuisset incognitum, ex solo Peregrinationis vestrae dispendio potuimus didicisse. Biennium enim est ex quo fames coepit in terra vestra, non equidem ames victualium, quorum satietate a cultu Domini avertitur, et plerumque recalcitrat populus incrassatus, impinguatus, dilatatus, sed fames audiendi verbum Domini. Parvuli siquidem petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Si ergo ad aliquem vicinorum solos evangelii tres panes, domui

vestras mutuatur accedimus, creditorum continuo sustinemus dissicultates, ea se copia excusationum

opponit, ut filiis quiescentibus in cubili, ad impor tunitatem nostram Vix surgat aliquis, et aperiat vel

165쪽

nobis pro reverentia nostra. Si autem ad extraneum vel peregrinum urgente necessitate confugimus, tim

mus, ne Pro Pisce serPentem, aut ne Pro ovo porrigat scorpionem. Praeterea oves Vestrae aut non audiunt,

aut minus audiunt vocem alienorum. Quid multa pjacturam Domini, quae quotidie fit in rebus et moribus, non sussiciunt enarrare. Audite ergo, dilectissimo frater in Domino, planctum esurientium, audite voces vagientium parvulorum, audite Ocem sponsae quae amore languet, et Vestro desiderio in tabescit. Audite denique vocem sponsi, qui Vos constituit super familiam suam, ut ei cibum detis in tempore. Redite itaque ad ecclesiam vestram, et totam insulam sapientiae et virtutis vestrae radiis illustrate. ec vos moveant damna rerum, quem respiciunt pericula animarum. Proculdubio satius est et sequius, ut sollicitudinis vestrae vigilantiam commissis vobis ecclesiis impendatis, quam alienis. Dominus rex de securitate vestra nos secit ecuros, et duobus, quos nominatim excludit, exceptis, quos Volueritis, ad gratiam ejus poteritis introducere. os autem reditui vestro conia

gratulabimur, et quicquid auxilii vel consilii poterimus, libenti animo conseremus. Vale.

Idem ei m. AMICI nostris, urgente tentationis articulo, illam eonsilii viam credidimus ostendendam, quae honestatis specie, aut utilitatis fructu, videtur prae caeteris eligenda. Et licet ambigentis animus recte consulenti obtemperare detrectet, caritatis tamen instantia non quiescit, donec reluctantem amicum ad bona pertrahat, vel invitum Sic nos, reverende et amantissime frater L 2

166쪽

14 aoANΝIA AREABERIENSIS A. D. in Domino, fraternitatem vestram ad propria redire monuimus, mutno non credentes honestati vestrae,

aut ecclesiae utilitati magis aliquid expedire. Ut enim

caetera taceamus, quae longum est enarre, prosectomorum ruina longe miserabilior est, quam nummorum.

Nec est de temporalium amissione dolendum, ubi dispendium incurritur aeternorum. Duorum namque dolorum circa eundem animum major denigrat alterum. Absit autem ut aliquis de vestra prudentia audeat suspicari, quod vilissima rerum, opes scilicet, animum vestrum moveant ubi periculum imminet animarum. Absit ut invidia antiquo suo vobis possit insultare proverbio dicens,

quod defles, illud amasti.

Unum e duobus eligite, aut litis discrimen vultis, aut pacem. Si litis incertum praesertis, advertite quia nihil turpius est quam suis armis expugnari, et quasi mucrone proprio jugulari. Si pacem, redite, et pax est sed timetis, et quidem ubi non est timendum. Numquam enim venit in mentem serenissimi domini nostri regis ut innocentiam vitae, integritatem famae,

gloriam regni, tanto deturparet opprobrio, ut manum suam et quacumque causa extenderet in Christum Domini, vel aliquam contumeliam a quocumque Pateretur inferri. In eo siquidem plurimum motus est, quod conductum petere necessarium credidisti, quum neminem eorum unquam laeSerit, quantaecumque Processerint inimicitiae, qui ad se veniebat. Quid ergo

timebatis, quum os sua, et omnium nostrum voce et

litteris revocaret 8 Sed vos mandatum domini papae, et Cluniacensium vestrorum necessitas detinet. Porro et ipse dominus papa reditui vestro congratulabituri nolens mandatum illud utilitati vestrae praejudicium facere, et Personam Vestram intoniensi et Glastoniensi ecclesiis, plus quam Cluniacensi non ambigitis obli-

167쪽

1159-64. EPISΤOL E. 149gatam. Illarum quippe regimen suscepistis a Cluniacensibus absoluti. Qua ergo ratione ab istis ad illos divertistis p umquid sequum est, istis esurientibus, eorum pane illos satiar, Haec non modo domini regis,

sed fere omnium querela est. Certe a justa sit, vos videritis. Praeterea ex absentia vostra se in necessitatibus regni a consilio vestro et auxilio queritur destitutum, quum, Domino praecipiente, Caesari reddi debeant quae sunt Caesaris. Unde plurimi suaserunt, ut in

omnes vestros durius ageret, et in bona ecclesiae, usque ad thesauros intimos, manum extenderet. Ipse tamen, incitante se turba, continet manus suas, et adventum vestrum utcumque expectat. Quod si ecclesiam, et omnes vestros hac provocatione regis indignationi exposueritis, timendum est ne veniant majora metu, et vos, quos declinare non vultis praevisos, sentiatis aculeos postmodum duriores. Precamur ergo, et in virtute caritatis consulimus ut redeatis, et ex quo vos

audierimus esse Boloniae, vobis in ipso littore nostro occurremus, Procuraturi quomodo ad dominum regem cum honore perveniatis, et finis jucundus tantis boribus imponatur. EPISTOLA C. AD PAPAM ALEXANDRUM. Domino Papiae alexandro.

Ex mandato sanctitatis vestrae in praesentiam no tram citavimus venerabilem virum G Abbatem West- monasteriensem monachis de alvernia responsurum super his quae in audientia Vestra adVersus eum proposuerant. In ipsa autem Ventilatione causae nobis ex testimonio venerabilium virorum Gilebertimere-sord episcopi, Hamelini abbatis Gloucestr. Raginaldi

Persor abb evidenter apparuit, quod monachi al- vernis graviora quam passi sunt promeruerant, victo

168쪽

contumaciae suae, et inobedientas culpa, quam beatus Benedictus in monasteriis docet caeteris acrius puniendam ; et quam tota fides Catholica, et omnis ecclesiastica disciplina, quasi scelus idololatriae detestatur. Tandem conversi ad cor ab abbate suo, quom multis injuriis et vexationibus graviter laeserant, saniori consilio usi, prostrati ad pedes eius, veniam petierunt, et satisfactionem promittentes, restituto privilegio, quod majestate viciosa suggestione obtinuerant, intervenientibus nobis, et venerabilibus viris qui aderant, G.

Roffensi episcopo, Silvestro abbate . Augustini, in

ipsius gratiam recepti sunt, et sic concordia resormata. Et quia cellulam alvernis ecclesiae estmonast. pleno jure ab initio constat esse subjectam, excellentiae

Vestrae preces Porrigimus, rogantes ne contra consuetudinem omnium monasteriorum, eam patiamini

jure suo privari, et justas petitiones abbatis, de quo meliora speramus, misericorditer audiatis. EPISTOLA CI.-AD HEΝRICUM EPISCOP. INTONIENSEM. A. D. II 57. J

Theobaldi Episcopo intonien8i.

SUPER incolumitate Vestra, quam a nuntiis Vestris accepimus, laetamur Plurimum, sed de ea mentis integritate, quae rerum damna non sentit, congratulamur

Altissimo bonorum omnium largitori. Gravis quidem fuerat de rerum actura tentatio, si non in sortem animum incidisset; verum sortitudo clarius elucescet, si tribulationis igne probata redierit ad ovile, quod ex pastoris absentia insidiantium morsibus patet. ecest, dilecte frater, quod vos amodo vereri oporteat, quum ipse rex adventum vestrum desideret, et pacem, et securitatem omnimodam repromittat, et ne de ea

possitis aliqua ratione dubitare, eam in manu nostra cepimus, ducatum vobis davtes, a mari usque ad

169쪽

Il59-64. EPISTOLAE. 15l regem, moram vobis, et reditum, si expedierit, praeparaturi. Si ergo diligitis ecclesiam vestram, si animam vestram, immo quia utramque diligitis, accepta opportunitate redire non differatis, ne, quod absit, quod saepe diximus, fiant conditionis vestrae novissima semper deteriora prioribus. Potestatis enim a Domino constitutae geminabitur indignatio, si porrectam gratiam contemni praesenserit. EPISTOLA ΙΙ. Α Α- ΝDRUM PAPAΜ.

SAΝCTITATIS Vestrae mandatum debita veneratione suscipientes, creditoribus vestris satisfecimus, parati semper apostolicis obedire mandatis, sed apostolatus vestri tempore paratissimi. os etenim per misericordiam Domini a fide Romanae ecclesiae, ab obedientiae famulatu, non carcer, non gladius, non, si qua gravior est Persecutio, separabit: praesertim quum illum videamus in throno Petri regnantem, a quo doloribus nostris solatium expectamus. ulla siquidem sunt,

et sere importabilia, quae pro domo Domini libenter,

quum ita oporteat fieri, sustinemus, et certe majora quam quae scripto committi expediat. Speramus autem quod ea in brevi auctore Domino in auribus

vestris commodius Praesentes exponemus, e quod

vos ad Galliarum partes descendere, sama fere omnium consona voce concelebrat. Supplicamus ergo majestati vestrae, ut nos de adventu vestro, si Placet, dignemini praemunire, quo paternitati vestrae, ut decet, Promptius Occurramus, et desideratissimo beatitudinis vestrae visu et alloquio citius gaudeamus. Interim, pater dulcissime, nos scriptorum vestrorum solatio,

et Apostolicae salutationis beneficio petimus saepius visitari, ne pii desiderii nostri dilatio, aut servitutis

nostrae contemptum, aut desectum gratiae vestrae, aut

170쪽

152 IOANNI SAREABERIENSIS A. D. veteris amicitiae oblivionem, si non nobis, aliis tamen significare videatur. Et quia indefessa sollicitudine super amictione matris nostrae sanctae Romanae ecclesiae jugiter concitantur viscera nostra, et ora filiorum infidelium dilatantur, qui laborem capitis pro languore nobis improperant, expedit ut vestrum, et Sanctae Romanae eccissis Statum, et si tempestas adhuc cessatu seculo et serenum futurae pacis alicunde resplendeat, litteris quas in gente nostra ad confirmationem fidelium possimus ostendere, mobis significari praecipiatis gravis languor exigentibus culpis meis aestate praeterita adduxit ad portas mortis, cui me ad modicum iacto jam testamento, rebusque Omnibus usque ad victum tenuem erogatis, clemens omniP tentis manus, ut hac urbe morula liceat commissa deflere, subduxit. De reliquo namqus breves sunt dies mei. Verum ut anima de carnis ergastulo laetior exeat, ad conspectum Altissimi gratias pro benefactoribus actura, ad pedes clementis vestrae tota mentis intentione jaceo provolutus, ut professionem abbatis sancti Augustini, quam omnes Praedecessores mei habuerunt, et mihi novissimo, et omnium minimo nunc pro bene placito vestro subtrahitur, ecclesiae meae restituatis Hic est enim dolor ille unicus, qui corpus meum depascitur, lacerat animum imum et invalescit tantum hoc sub pectore vulnus, ut me patienter audiat clementia vestra moeror et doleo, quod praeterita hyeme, nec in una petitiuncula potui exaudiri, quum monachi S. Augustini contra me multitudinem obtinuerint litterarum. litteras illas, quas solas pro nobis, de negotio illi nostri vobis nuntii attulerunt, Domino teste, pro reverentia et honore vestro, quem conservari desidero semper illaesum, nulli adhuc credidi ostendendas Ego, quum illis placet, ex mandato vestro, ad suffraganeorum meorum tribunal protrahor et invitus

SEARCH

MENU NAVIGATION