Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

1159-64. EPIATOLAE. 83 et eos, qui dispositioni ejus reluctantur, potenter conteret sub pedibus suis. Utiique quod statuit de te, sine te deliberat ipse, et in actibus Apostolorum ex sententia Gamalielis, arbitrio Dei commissa est

nascens Ecclesia, nutu cujus omnia infirmantur aut convalescunt. Et itaque committas causam tuam,

quoniam eo Patrocinante periclitari non potest. Noli pusillanimis esse in illo, quoniam corpori parvulorum dictum est, acta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Si quidem adulti jam non nutricis alimento, sed conservationis egent praesidio Ergo sit desiderium sit oratio tua, ut non modo de te, sed etiam a te voluntas Domini impleatur. Quod si ipse Pro nobis, quis contra nos Non erit irritum verbum ejus, etsi plerumque ad gloriam disponentis, malis repugnantibus, impleatur. Steterunt contra eum ab initio viri sortes, potentes, habentes prudentiam hujus saeculi, et gratiae collocatione samosi, cientes bellum, sed praecipitavit eos Dominus, et divisit linguas eorum, quoniam Vidit ab iniquitate manare contradictionem in civitate, quae praefigurabat Ecclesiam. Non itaque verearis, si sit in parte adversa Dei, cui te militare confido, os lampadis, quoniam in parte

orientis et loquentis ex alto aeternitatis consilio, Sermo lucidior, copiosior, et emcacior est. Nec movearis, si gratiam Dei aliquando umbratilis impugnet

gratia, quoniam illa, quae quaerit quae Sua Sunt, eVR-nescet. Licet enim exultet ad horam in lumine alieno,

deficiet plane, et obscurabitur, quum justitia in judicium convertetur. Quod si quis de solo nititur Ulpiano imo de opinione Ulpian Domino propitio

erudietur, nec de spiritu proprio nequam sit adversus eum, qui superbos humiliat, et exaltat humiles. Singuli pro suo loquuntur arbitrio, sed penes unum est generalis et necessaria interpretatio legum et cano-

152쪽

I34 IOΑΝΝ1 SARESBERIENSIS A. D. num totius divini et humani juris, et omnium quae statuta sunt ab initio. Ipsum invoco testem, quem velim nolim habiturus sum judicem, quia ex animi mei conscientia, tu nec actor hujus verbi fuisti, nec Procurator, immo nec conscius, et ut vocationi divinae securius adquiescas, sine archiepiscopus pro verbo hoc domino regi scripserit, sine non Scripserit, scio

quia ille litteras hujus non suscepit. Sollicitabatur quidem pro filiomardingi, qui utinam vir episcopalis

esset, sed nec Sinai ne impellente, nec inducentibus Glegitis patuit inclinari, ut in alieno compendio dispendium faceret animae suae. Sic repul8am Passus est filius Hardingi modo quidem dicendo potius quam scribendo ita tamen ut alterius ei beneficii spes

relinqueretur ineolumis, sed, sive tu epuleris sive non moriaris aut vivas, ille numquam rege nostro auctore erit episcopus. Prosecto, ut creditur, sed nec Domino, quia semper nisus est contra Dominum, et pro Viribus suis, aut suorum, Omnes turbavit e lesias. Consuluit me magister, archid per Bosonem Socium suum, et dispositioni divinae adhibitis sociis, quo Poterit, sedulus adquiescet. Sic et R. de Lime- Sheia, sane si electionem tuam, quod tamen auctore Domino non poterunt, aliquo modo possent aemuli impedire, nihil eorum quae volent, sacerent, sed jam Provisus est qui cervicosis imponeretur, et quae ferre non Possent. Verbum autem quod de te motum est, ecclesiae Romanae, domino regi, metropolitano, CO- episcopis, sed et omnibus qui illud audierunt, placet, exceptis his quos aut ambitio, aut avaritia, aut immundicia, aut invidia, excaecavit. Quod si forte apparuerint in conspectu bonorum, in sua maliti Persi tentes, confundet eos Deus, ne ipse dispositione frustrata confundatur ab eis. Silueram quidem, et dis- Simulavcrum gaudium meum, quia to, Si fieri Posset,

153쪽

l 159-64. EPIATOLAE. 185 vellem ignarum vocari a Domino. Nunc autem, quia ei aliter visum est, et iterum suum Bartholomaeum consilii sui per multa indicia conscium fecerunt, consul quod consulueram ante, scilicet ne praevenias invitaturum, ne despicias invitantem. Si dixerit, ascende superius, obtemper jubenti sin autem, dum ei placuerit, permane in ea vocatione in qua vocatus es. Nam jubenti descendere obtemperabis. Unum est quod ad redimendum avorem, si deest, consulo scilicet te facias, non ut simules, meliorem.

Quod si virtutis odio displices, non multi facias placere, quibus ipsa displicet, nisi facias ut ipsa complaceat opportune tamen omnia, memor ejus, qui ut omnes lucri faceret, omnibus omnia tactus est. Non est enim a praecipiti et abrupto initianda correctio: dehortari autem, ne aliqua ex causa promotionis tuae Pactionem ineas, superfluum scio, quoniam mihi notus

es, nec de archidiaconatu in filium Hardingi cons

rendo, OVearis, quoniam rumor anus est, qui uulos plerumque sollicitat. Si quidem antequam epi copus sis, nullius auctoritate alii dabitur quum episcopus fueris, tuum erit ipsum dare cui volueris. Preces sorte interim, aut postea audies, sed ut exaudias, ex tuo, non ex alieno pendebit arbitrio. Quod si trepidaveris ubi non est timor, increpabit te is, cujus, auctore Domino, minister futurus es, quibus increpatus est verbis, Modi midei, quare dubitastilΙn summa consilium tuum ex magna parte in domino archiepiscopo est, cui Deus dedit jam aliquantulum convalescero, ut tibi Possit consulere. Sine eo super

hoc nihil acies, quicquid faciant filii Belial, tu et

filii pacis ad diem vocationis, sicut vobis praescriptum

est, venietis. Veniant autem cum caeteris, aut Praecaeteris magister . filius Reinhedi peccator, rate cuius meus, et quicumque nostrorum sunt, immo

154쪽

l86 OΑΝΝI RAREABERIENSIS A. D. Dei. Prior qlioque Plinion et abbas avistocli, siri me sapiunt pacem. Et tu si potes sine turpitudine conscientiae et famae declinare indignationem aemu lorum, id facias. Nam quae cura de mobilibus ' Ego te non curo, nisi praecipue mores curaveris. Valete eum fratribus meis, et aliis, de quibus optare debemus ut valeant. Hoc tibi impertiuntur domestici nostri, quos valere desideras.

GRLTIA quantas possum reser sublimitati et fidei Vestrae, quae me per tot terrarum et maris spatia dignata est scripti sui solatio recreare Fortunae quidem saevitiam, dum in utrumque nostrum saeviebat vehenienter exhorrui, sed ex quo spiritus ejus, Vobis reddita quiete detumuit, auram mihi, et si non sentire, Vel certe, auctore Domino, et vestra iaciente industria,

Prospicere videor mitiorem. Quod si exigentibus Peccatis meis, spem meam, quod absit, falli contigerit, sorti ot laeto animo per misericordiam Domini corpus meum flagello dispensationis divinae subjiciam, certus quod nulla nocebit adversitas, si iniquitatis jugo colla

subtraxero. Porro mentis meas angustias Serenat

testimonium conscientiae innocentis quae illius solius Veretur judicium, ante cujus tribunal convenient in brevi dives et pauper, et cogentur omnes filii hominum Pro se reddere rationem. Caeterum innocentiam meam quid attinet excusare, quum eam sanctitas estra plenius et planius noveriti Sicut fuerit voluntas in coelo, sic sat Bis exulat, qui domi exulat, et peregrinantes interdum, gratiam praeordinatae elicitatis non deserit.

155쪽

lI59 4. EPisToL E. 137 EPISTOLA XCII.-AD ΜΟΝΑCHOS DE . Monachia de N. ΟΜΝΕΜ animam potestatibus superioribus subjicit Spiritus sancti per apostolum suum emissa Praeceptio, cui quisquis resistit, divinae dispositioni convincitur contraire Virtus si quidem obedientiae est, qua

divinis humana, terrena coelestibus sociantur. Cujus contemPtores, quantum in se est, scindunt ecclesiae unitatem, et dirumpunt compagem Spiritus, quae consistit in vinculo pacis. Unde de vestra fraternitate, quae per misericordiam Dei, arctioris vitae professa est regulam, et eminentissimae religionis assecuta est gradum satis admirari non possumus, quod mandatum domini papae et nostrum hactenus contempsistis Quum enim vos ex mandato postolico saepius, ut oportuit, et sorte saepius quam oportuerit paterna diligentia commonuissemus, quatenus decimas Rossensis ecclesiae

Paridi archidiacono ut justitia exigit restitueretis,

iteratis praeceptis non modo non prosecimus, sed nec

subjectionis, aut alicujus humilitatis verbi aut operis

testimonio, nobis apparuere vestigia. Quia ergo, licet nostram aequanimiter Interdum portare possimus injuriam, contemptum domini papae dissimulare non Possumus, nec debemus, Vobis praecipiendo mand mus, ut omni occasione et dilatione remota, praefatas decimas memorato archidiacono juxta mandatum apostolicum restituatis, a divinis, secundum statuta patrum, abstinentes, donec domini papae mandatum, et nostrum impleveritis: ecclesiam quoque nullus Vestrum praesumat ingredi, dum crimine inobedientiae, scelus ariolandi et idololatriae perpetretis.

156쪽

D1LEcτ1 filii nostri R icardusJ de Draetona, et A.

frater ejus, sua nobis conquestione flebiliter suggesserunt, quod in injuriam sacrorum Canonum et nostram a filio nostro R. archidiacono orwicensi injuste tractati sunt, nec eis potuerit apud eundem

archidiaconum interposita appellatio suffragari. Adjiciunt etiam, quod, postquam fuerat ad nos appellatum, fraternitas vestra sub regiae jussionis obtentu quadam imagine judicii jamdictum A. advocatione ecclesiae S. Andreae de Ringet conata sit spoliare, ut inrufad.Jextraneum transferretur, unde et idem Rfad. ausu sacrilego, assentiente sibi, sed et patrocinante R. archidiacono praedictam ecclesiam memorato Ricardo

qui eam judicio nostro, et fratrum qui aderant, legitime possidebat, praesumpsit auferre. Super his autem quia testibus et instrumentis nobis fidem sacere

parati erant non potuimus non moVeri veruntamen, ut merita totius causae partium assertione plenius Unoscamus, terminum quem vestra dilectio postulavit, partibus duximus indulgendum, omnibus tamen in irritum devocatis, quae post appellationem Praesumpta sunt. Licet enim interdum propriae personae sequanimite injurias supportemus injuriam tamen

sanctae Cantuar ecclesiae, et contemptum sedis Ap

stolicae, cujus vice ungimur, dissimulare non possumus, nec debemus. Hujusmodi ergo auctoritate saepe satum archidiaconum Dominica, qua cantabitur, Cantate Domino, nostro conspectui apparere jubeatis, praenominatis fratribus Rficardo et A. super damnis et injuriis responsurum, et inobedientia, et contemptu domini papae et nostro, et participatione sacrilegii,

157쪽

1159-64. EPISTOLAE. 39 R. quoque de Passu generum archidiaconi ad sedem apostolicam excommunicatum transmittatis, eo quod instinctu diaboli presbyterum interfecit. Noverit autem archidiaconus quid eum consequatur, si Praedicto sacrilego communicare ausus est, dum a Participatione ejus ecclesiam abstinet. Praecipimus ut e clesiam de Ringet cum ablatorum integritate Praenominato ficardo restitui aciatis. Quod si Rad.

extraneus nostris et vestris mandatis obedire contempserit, in eum severitatem ecclesiasticae disciplinae exercere non differatis. Si autem adversus Ricardum

aliquid juris sibi competere crediderit, illud media sequitate, ubi justum fuerit, postmodum poterit obtu

nere.

EPISTOLA XCIII.-AD MAGISTRUWGAUFRIDUM.Amico et cognato suo magistri s. suus Ioannes Sar salutem, et atquid ea jucunditia. Quum saepe, rarius tamen quam Vellem, litteras vestras receperim, nullarum gratior sui adventus, quam illarum quae mihi sub domesticae eruditionis auctoritate necessitatem veritatis indixerunt. Gaudeo namque quod de thesauro scientiae Vestrae nunc tandem probitatis exemplum, quod vobis reservabatis, et mihi communicatum est. Potero quidem his et similibus animari ad sortia, et Domino Provehente, ad altiora conscendere, si mihi propitiationis suae manum porrexerit, qui illorum dumtaxat operum finem illustrat, quorum se meminit esse Principium. Et licet illius nostri, quisquis fuerit, sit jucunda memoria, et sententia probabilis videatur, est tamen, ut arbitror, unde moerori suo poterit quis exhiberos alatium. magnum quidem si honorum suscibus

158쪽

140 IOANNI AARESBERIEΝSlS A. D. illustrari, sed proculdubio majus est eosdem virtutum titulis promereri. Unde qui virtutis assequutus est meritum, etsi rerum opulentia Vel fastus non accedat honoris, collat tamen bono debet esse contentus ne

si impatientis conscientiae stimulo, quasi injuria, murmuraverit, vicio ingratitudinis, hoc ipso quod habere visus est seriecisse videatur indignum. Et utinam,

si studiorum praemium non assequimur, saltem non

destituamur et merito. Non tamen haec idcirco propono, quod a senis nostri eruditione recedam, cui, Domino faciente, tota vigilantia mentis et corporis obtemperandum esse decrevi quod pusillanimitatem spiritus veremini, et timorem timetis suspicionum, prudenter quidem facitis et amice. Non enim Pompeio, aut eo qui ipsum Vicit, major, aut Augusto prudentior, Cicerone aut Curione disertior sum, quibus quantum suspicionis aura nocuerit, Os historiarum series trita perdocuit. Taceo quod totiens victorem achabeum ante fregerit pusillanimitas, quam gentium sortitudo. Unde constat, quod illorum impetum a me sustinere non potero, nisi me interim foveat, qui protegit hominem a pusillanimitate spiritus et tempestate in illius autem virtute non timebo, quid exterius ingerat homo, aut interius murmuret

caro. Caeterum equus quamlibet velox cessante

stimulo fit tardior, et ut ait quidam,

comImpunt ocia mentem,

Et inpiunt vitium ni moveantur aquae:

sic et mens mea, quae sui vicio, ne dicam natura, hebes est, innatam ignaviam non deponet, si non crebrius exhortationum aculeis excitetur. Erit ergo industriae et diligentiae vestrae frequentius somnolentiae meae torporem excutere, ut quem ad bene agendum non propria, saltem virtus accendat aliena es in eo

159쪽

I 159-64. EPIATOL E. 141 vero maxime verse amicitiae fidem agnoscam, si me sic mihi reddideritis, ut viciis non parcatur, et ut de

caetero necentur cautius statuatis ea contra aciem

meam, ne in eo deterius semper aliis displiceam, in quo mihi quoque non novem displicere. EΡISTOLA XCV. AD IOAELIΝUM EPISC. SARESB. I aelin episcopo Sar beriensi. FRATRE Hospitalis, novo quodam et inaudito humanitatis titulo, ut privatas faciant eleemosynas, calumnias ingerunt manifestas, rapiunt ut distribuant, de alieno placant Altissimum, et in contumeliam apostolorum ligandi et solvendi usurpant Ossicium, usurpant claves ecclesiae, liberalitate pontificum abutentes, ecclesias, quas Semel occupaverint, episcoporum subtrahunt Potestati, quorum nituntur Pote tale, vel auctoritate, si aliquem Provincialium Onvenire voluerint. Si vero conveniantur ab alio, Pontificalis auctoritas evanescit, quum asserant seriorum

non habere nisi Romanum, vel Hierosolymitanum. Unde sublimitati vestrae consulendum et supplicandum decrevi, ne malitiae eorum, quam exercent, adversus latorem praesentium, clericum et sacerdotem vestrum, indulgeatis quum causa eorum magis estram laedere videatur ecclesiam, quam istius personam. Omnem enim ecclesiam quam eis concesseritis, vobis et successoribus vestris auseretis.

LITTERA beatitudinis vestrae mihi lator praesentium attulit, sed ipsis aschalium solenniis sertaverunt.

160쪽

I42 OΑΝΝIA ARESBERIEΝSIS A. D. Increpationis ergo Vestrae querelas graviter accepi, et eodem animo quo eas noveram Sse conscriptas, nisIquod in anima puriori sinceriorem essu credo caritatis affectum. Si enim super his, vel vitio arrogantis et ingratitudinis vobiscum contendero, praeter eam quae perspicuis et perpetuis virtutum titulis illustratur, domestica probatione convincor. Gratia siquidem Domini et vestra, sum quicquid sum, siquid tamensum, et institutionis vestro beneficio me spero semper futurum meliorem. Scripseram quidem vobis de adventu meo, quod ex subjectis causis ore credideram. Quod vero sententiam mutavi vel distuli, non levita mea, sed consilium amicorum meorum suit. Unde hoc aut nullam arbitror, aut levem culpam, quum et Altissimus sententiam mutet, cujus consilium manet in aeternum. Νon enim ortunae insidias solus potui declinare, quum omnia quae sub sole sunt, lubricae sortis vana versentur in alea. Fluxus etenim temporis, motus rerum, caligo mentium, levitas animorum axem fortunae tanta sui agilitate circumferunt, ut non modo rotam ejus, sed et totius orbis molem sucile constet

esse volubilem. Verum ne non tam me excuSare, quam rerum conditionem frustra videar accusare de

omnibus, sed causa cognita judicare. Status itaque mei faciem parumper inspicite, serenissimi domini nostri regis Anglorum, ab ann praeterito, gravis in me studio aemulorum excitata est indignatio. Si causam quaeritis, professio libertatis, veritatis defensio

crimina mea sunt testis est mihi scrutator cordium, quem inutilis et perniciosa vita mea tota semper et nimis ostendit, quia alterius culpae, quod ad dominum regem, conscientiam nescio. Ipsum, ut audistis, adire disposueram, meam innocetitiam Purgaturus,

sed per samiliares suos didici, me ullomodo admit-

SEARCH

MENU NAVIGATION