Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

R. Cancellario. GRATIA quantas possum, quia quantas debeo, reddere non sufficio, reser paternitati vestrae, pro honore et beneficiis mihi et meis a vobis seniper exhibitis, et maxime eo quod solus inter multos, quibus devotio mea quandoque innotuit, me litteris vestris in manu nuntiolum meorum, adhibita consolatione curastis instruere vestro itaque consilio adquiescens, convocatis iis, quos Portuit, in verbo, sicut me docuistis, processi, a mandatis apostolicis, nec pro temporali vita et in minimo recessurus. Videat ecclesia Romana quid praecipue velit, aut quid expediat, pro ipsa, si neceSSe est, Parntu Sum, et ea cerem, et in mortem ire quisquis in ecclesiae auribus

Romanae de me aliud dicit, de suo loquitur, quia mendacium loquitur. Exhibitio praeteritorum, pr batio futurorum est. eciam tertio pro mandatis apostolicis periculis, immo et morti exposui. umquid in fine via et vitae senex aeternum longi laboris et jugis obedientiae praemium pro quacumque temporis fallaci promissione immutabo 8 Ante mihi pereat totus

mundus, quam ego pro ipso Peream Deo meo. Haec ideo quia quosdam dominorum meorum Cardinalium aliter quam mihi et ecclesiae meae expediat, aut quam ego de conscientia mea meruerim, in me audio animadversos quibus si deliqui, quod tamen non recolo,

tanquam dominis et patribus debita humilitate libentissime satisfaciam. Si non deliqui, obsecro permisericordiam Domini et justum judicium ejus, ut

amoveant conceptae indignationis aculeos, et antequam mihi bene promerenti amodo restituant gratiam. Et quia nuncii mei a quibusdam minus bene recipiuntur,

172쪽

154 OANNIS ARESBERIENSI A. D. petitionem hanc, si hoc tamen auderem postulare, dominis meis cardinalibus per manum vestram desidero praesenturi et responsa eorum per litteras vestras recipere.

Celebris fama est dominum papam ad Galliarum fines accedere. Ut ergo promptius illi et vobis occurramus, me per latorem praesentium, si placet, adhibita celeritate praemonete. Vivat et valeat pater nitas vestra, memor mei in orationibus suis.

EPISTOLA CIV. D CARDIΝALES.Ioanni cor et Ioan Paul Card. AB ineunte elate amplexus obedientiam, nihil exinde ei praetuli, pro qua ab initio universa omnia reliqui. Quum vero placuit ei qui me vocavit, ut puerum suum Cantuariensi ecclesiae praeficeret, licet indignum, nihil postea potius credidi, quam ut me sanctae ecclesiae Romanae tota devotione submitterem, si ei famulatum pro viribus semper promptissimum exhiberem. ihi voluptas erit et gloria, meam singulis

annis, aut saepius devotionem sed apostolicae praesentare. iror autem et admodum doleo, quod quorumdam dominorum meorum cardinalium citra meritum meum in me incanduit indignatio. ihi siquidem in nullo conscius sum verum si deliqui, humiliter satisfacientem admittant ad gratiam si non deliqui, misericordia et justo Domini interveniente judicio,

bene semper de caeter Promerentem fraterna caritate recipiant, et a persecutione cessantes, nostri non declinent amulatus obsequia. ostra haec petitio vestris manibus promoveatur, quia nuntiorum nostrorum praesentia minus bene recepta est a quibusdam. Sinceri amoris secura est Petitio.

173쪽

1 Id 64. EPISTOLAE. λοθEΡISTOLA CV. AD BOAONEM CARDINALEM. Bomni Cancellario. ΡRo honore et beneficiis a vobis mihi et meis saepe

collatis bonitati vestrae gratias ago, orans, ut in me non tepescat Vestrae caritatis affectus, quia mei obsequi devotio non quiescit. Verum quia amicorum sibi invicem reseranda sunt pectora, quid animam meam maxime torqueat, paucis aperiam. EX quo Promotus sum in episcopum, sanctae Romanae ecclesiae studui totis viribus inservire, credens, amore et cultu justitiae,

et jugi devotionis exhibitione me posse ipsius gratiam

comparare. Caeterum secus accidit. ullo si quidem mali merito de conscientia mea Procedente, me quidam dominorum meorum cardinalium, ut a quibusdam audio, admodum Persequuntur. Quod ex eo verum esse maxime perpendo, quod detractoribus meis favent, et adversarios fovent. Sit ergo sollicitudinis vestrae, ut si hoc culpa mea promerui, cum debitae satisfactionis fructu non respuant poenitentem. Sinon, ut credo, Promerui, contemplatione misericordiae,

et justi judicii Dei, molestias hujus acerbitatis am

Veant, et a se non rejiciant nostrae devotionis obsequium. Praeterea, quod mentem meam dolore graviori

exulcerat, dominus Papa, qui praeterita hyeme petitiones meas non admisit, adversariis meis, et praesertim monachis Sancti Augustini, fasciculos, quibus senectutem meam obruerent, contulit litterarum ad abbatem Sancti Augustini de iacienda prosessione litteras mihi indulsit, quae, ut pace ejus loquar, ei non essent honori et mihi suissent dedecori, et abbati essent suturae contemptui. Scripsit enim tenuiter, ut pro- sessio fieret. At diu cardinales e contra litteris instruxerunt abbatem, ut appellaret. Quis non videt litteras hinc indo missas, nisi ad ancipitis pugnae di

174쪽

erimen invitasse Praecepit item ut pro beneplacito monachorum ad tribunal Londonias litigaturus accederem. Quid multa ego nec in minimo, qui tot et tantos amicos in ecclesia Romana habeo monachi illi sunt in omnibus exauditi. Haec in auribus vestris

corde et ore moesto depono, ut quandoque similibus obviare studeatis. De caeter creditoribus vostris satisfecimus, nihil accipientes de pecunia sancti Bertini. EPISTOLA CVI. AD ALEXAΝDRUM PAPAM. Domino Papae Maeandro. ΝOATRUM et ecclesiae, quae apud nos est, statum, vobis per Herebertum vestrum missis litteris significavimus, at ille aut per malitiam prodidit, aut perdidit per negligentiam, aut eas amissas esse haud ulenter simulavit. Quum enim dimissus a vobis apud cancellarium regis Anglorum per mensem et amplius contra prohibitionem vestram expectasset, remisso in Angliam nuntio nos per litteras memorati cancellarii sollicitavit, ut ei litteras prioribus similes, quas sibi sublatas querebatur, remitteremus ad vos fidelius deserendas.

Quia igitur parum fidelis in primis extitit, malumus

proprium nuntium destinare, quam secundo decipi per alienum. Vos nuntium vestrum Pro beneplacito vestro convenietis, et, si placet, eum, ut cautius et fidelius negotia Vestra exequatur, instruite. De caetero monachi sancti Augustini ecclesias insundis eorum sitas nobis subtrahere machinantur, et quia in oculis ecclesiae Romanae gratiam invenerunt, si quid salutis nobis, aut ecclesiae nostrae decernitis relinquendum, preces eorum ulterius in dispondia nostra non admittatis. Praeterea noveritis liberum esse omnibus appellare Quod ex eo vobis constare

175쪽

1159 4. EPIATOLAE. 157 poterit, quod aliqui ad vos confugientes hoc solo

remedio evaserunt. Vos, qualiter agatis cum eis, Pr

videte, et si quid in causis eorum nobis debetur honoris, prout placuerit, reservate. EPISTOLD VII.-AD EUNDEM. Domino Papo aleaeandro. ΝoRWICEΝsIs archidiaconus, vir malitia, dolositate,

et arte mentiendi conspicuus regnum nostrum Praeterita aestate rumoribus suis concussit, et optimates

regni adversus fideles vestros, imo ecclesiam Dei gravia ter concitavit, vulgo dicens, in episcopatu orWicensi se a vobis in Angliam destinatum, ut a Willelmo comite arennae filio regis Stephani CC arcas reciperet, quas pro audiendis petitionibus suis contra regem vobis praefatus comes debebat appendere sub hac excusationis imagine, ne in jus traheretur juxta mandatum vestrum a domino orWicensi saepius impetravit, et causam quae inter ipsum et magistrum Willelmum clericum domini Cantuariensis vertebatur super ecclesia de Alvestona, diutius distulit. Boneficio tamen litterarum vestrarum, dictante justitia, in acie ecclesiae orWic per praesentiam episcopi, cui causam commiseratis, absque remedio appellationis infra praescriptum terminum finiendam, in ea pr stratus est, et a jamdicta ecclesia dejectus. Si ergo causam iniquam reparare tentaverit, non decet bonitatem vestram, ut ipsius preces, ne dicam allacias admittatis, sed potius puniatis, quod se procuratorem

VeStrum, et gestorem negotiorum mentitus est, aut

inepte gloriatus. ale enim sonuit in auribus omnium gloriatio ejus.

176쪽

PossEM temeritatis et arrogantis argui, qui aures vestras totiens pulsare praesumo, si timiditatem meam patris benignitas non excitaret, et ausum non excu--ret fraternae caritatis ossicium. Suadente ergo pietatis vestrae dulcedine, et urgente pauperis honesti et litterati necessitate majestatis vestrae pedibus toto animo provolutus, quas licet clementio Vestrae preces ero, quatinus latoris praesentium personam benigne recipiatis et causam, et ei solatium vitae Senonensis

archiepiscopi violentia non permittatis auserri. Quid justitiam ejus impediat, ipso referente, si placet

audietis. Praeterea praecentor Senonensis, et honestate morum, et litterarum eruditione, et speciali, qua vester est devotione, in quantum sequitas permiserit, dignus est exaudiri. unc ad me redeo Episcopo

Lexoviensi, quum excellentiae Vestrae Visum fuerit, gratiam rependetis, pro eo quod in me servum Vestrum,

serenissimi domini regis tantam conflavit indignationem, ut morari in Anglia mihi tutum non sit, et exire aut impossibile sit, aut dissicillimum Senes nostri incolumes sunt ab abbate adingensi, licet vos cum Thoma suo circumvenerit. Ad opus R. nostri vix aliquid extorquebimus. Osbertus Eboracensis archidiaconus in purgatione defecit. Quisquis vobis suggesserit aliter non credatis. EPISTOLA cIX. D EUNDEM. Domino Papae Maeandro. ANDREA clericus de Lentiam, ecclesiam suam de

Lenham quibusdam decimationibus injuste spoliatam

177쪽

I169-64. EPISTOLAE. 169esse, in Praesentia nostra conquestus est, postulans sibi

de G. presbytero de Wichelemera, qui eas occupavit, et quodam milite, Ricardo, qui landi dominus est, et occupanti patrocinatur, justitiam exhiberi. artibus

vero tandem peremptoria die praefixa, quum praefatusAn adesset, Pars adversa tergiversando ad frustratorias dilationes confugit, qua quum eis uris ratio denegasset, jamdictus miles sibi a nobili viro Willelmo

fratre regis, domino suo, dixit esse prohibitum, ne eo absente, super decimis, de quibus agebatur, causam ingrederetur. Ρraememoratus quoque Presbyter, quum cedera videret militem, cujus Patrocinio nitebatur, senon litigaturum respondit. Quum ergo actor productis idoneis tostibus, quibus abundabat, summa instantia, ut ipsius probatio reciperetur, a nobis impetrasset, et ea recepta consilio sJnodi quum pro eo laturi essemus sententiam, saepedictus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem praefigens uari modo geniti Vos itaque prout Deus vobis inspiraverit, causae debitum finem imponetis. EPISTOLA CX. D EUNDEM. Domino Papae Maeandro. ΜΑGNAM, dulcissime pater, conceperamus laetitiam,

sperantes, ut fama erat, nos citra Alpes Posse praesentiae vestrae solatio recreari. Versa est tamen in luctum cythara nostra, et gaudium transiit in moer

rem, e quo pro certo nobis innotuit, quod urbs beatitudinem vestram invidens Cisalpinis, nominis vestri gloria maluit illustrari. Quum ergo apostolatus vestri culmen nequeamus Pro voto Visitare, quod POSSumus, iterum per nuntios, celeritate adhibita consuetae visitationis supplebimus obsequium Placeat

178쪽

itaque dignationi vestrae, usque ad illorum adventum causam monachorum sancti Bertini, et Osberti Eborac archid et si qua nos, et regnum Angliae negotia contingunt, suspendere quoniam illi super his omnibus discretionem vestram iacient certiorem, et auditis eis ad singula, Domino propitio, tutius et utilius procedetis. EPISTOLA CXL D EUΝDEM. Domino Papae Maeandro.

PRAETER opinionem, et contra spem litterae vestrae, quarum jucunda solet esse conceptio, nobis moestitiam attulerunt. Quum enim ad Galliam cum summo desiderio praestolaremur adventum Vestrum, accePimus vos ad urbem, utinam salubriter esse reversos, et spei nostrae sic evacuatam esse laetitiam, Praeterea petitiones nostrae caruerunt effectu, quia criniarii vestri, ut scripsistis, nostras sorte litteras amiserunt. Νos autem quomodo Possumus acerbitatem utriusque infortunii relevantes, nuntios qui vos vice nostra visitent, et litterarum damna restaurent, sub omni celeritate ad sedem apostolicam destinamus : rogantes ut causam monachorum sancti Bertini, et Osberti

Eboracensis archidiaconi et si qua ad nos, Vel regnum Anglis negotia spectant, usque ad illorum adventum protrahi saciatis. Illis enim auditis, auctore Domino, singula salubrius statuetis. EPISTOL CXIL-AD ARΝULFUM. Amico su carissimo magistro Emum suus Ioannes salutem, et vino dilectionis obaequium. DOMINU cancellarium scio emergentium tumultu

179쪽

II 59 4. EPIATOLAE. 161 negotiorum, variis curiae occupationibus, et rei familiaris necessitatibus impeditum, amicorum petitionibus promovendis, nisi alio incitante, vacare non Posse. De vestra itaque familiaritate praesumenS, Precor, ut inspectis litteris quas ei mitto, ipsum ad resormandam mihi domini regis gratiam animetis, et recurrente Scri'to vestrum mihi consilium significetis. Quomodo vero dominus rex, domini papae, Cantuariensis episcopi, et cancellarii sui petitiones accipiat, diligenter litteris Vestris, si placet, rescribite. Amicum siquidem longe honestius est veraciter praemuniri, quam allaciter decipi. Iacula quoque minus laedunt, quae PraeVidentur.

EPISTOLA CXIII.-AD REGIA CANCELLARIUM. A. D. II 59.J Cancellario rivis. INTER multiplices, et graves in me saevientis fortunae injurias, nihil eo molestius sero, quod amicorum solatio

destitutus neminem curarum socium, aut participem moeroris invenio. In quo calculo Sors mea Versetur,

citra meae conquestionis judicium, ex his quae videtis et auditis, et quae longo didicistis experimento facile poteritis intelligere. Ut tamen quae sit, paucis aperiam.

Ex quo socii nostri a vobis redierunt, communem Dominum, me sere excluso, nisi quum onera fuerint subeunda, suum promissis et rumoribus essecerunt.

Non equidem invideo, miror magis.

Si quid ergo potest apud excellentiam Vestram parvitatis meae devotio, si qua est antiquae familiaritatis memoria, si spectatae amicitiae fidem, fortunae impetus non subvertit, id agite, quo serenissimi domini nostri regis gratis in me concepta indignatio mitigetur, ut

pro arbitro ejus excusem innocentiam meam, aut si

180쪽

162 IOANNIA AREABERIENSIS A. D.

in aliquo gratiam ejus demerui, satisfactione congrua eandem mihi liceat promereri, et exinde honestius et liberius, vel gratia litterarum, vel occupatione alterius studii, tantae sollicitudini laboribus, suspicionibus et periculis me ipsum subtrahere potero. Nunc enim, si

quid recto fiat, alii; si quid male, mihi adscribitur.

Non est malum in civitate quod ego non faciam, me sorte excusabit commodissime absentia mea, ut ejus animum facilius possitis inclinare. Litteras domini papas pro me facientes dilectioni vestrae transmitto, quas si placet, mihi restitui faciatis eas mihi sine rescripto non rogatus attulit nuntius domini Eliensis. Hanc domini papae petitionem dominus Cantuariensis litteris suis prosequitur.

De caeter rerum vestrarum me curam habere Prae-eepistis libens pareo, etiam ubi non proficit curam . Dominus noster propriarum ecclesiarum vobis

subtrahi praecepit auxilium. Resistentibus mihi aliis,

frustra contra torrentem direxi brachii mea. Vos autem super haec ei rescribite. De statu insulse, et curis familiaribus vobis plura scribere vereor, quum per invidiam fortunae, litterarum mearum aliae, incidant in latrones alis naufragium Patiantur, aliae meo dispendio se impudenter principum oculis ingerant. In his tamen, et aliis, quid me oporteat facere, reseribetis. EPISTOLA CXIV.-AD MATTHAEUM PRAECENTOREM SENONEΝSEΜ. Α.D. II 59.JMatthaeo Proecentori Senonensi. ΜΙROR, amice, et doleo, si dominus papa indulgentias suae beneficium revocavit, et te illorum praecepit subire judicium qui tibi merito possunt esse suspecti, et absque suprema et sere invincibili dissi-

SEARCH

MENU NAVIGATION