장음표시 사용
201쪽
EPISTOLA CXXXIL AD ALEXANDRUM PAPAM. lino Pupin Maeandro.
EccLEstaide Nacheringerii Ricardus de Ambi
nomine monachorum quorumdam, de quorum jure esse dignoscitur, asserit, Possidere eam quidam Rad apud Londoniensem episcopum a Praefati m nachis petivit, Ricardo de Ambi nec praesente, neque citato. Veruntamen episcopus, sicut sui postmodum nobis nuntii monstraverunt, consessione adversariorum, et quibusdam motus instruimentis, jamdictam ecclesiam, Olentibus ita forsan monachis, Rad adjudicavit, quamvis duo clerici Ricardi de Ambi ad-ESSent, quorum ulter se gestorem negotiorum Ricardiasseverabat. Ambo vero publice protestabantur Ricardum absentem et non citatum minime debere
condemnari a sententia igitur domini Londoniensis ad nostram audientiam appellarunt. Die praefinito comparuerunt Ricardus et ad cum monachis sibi faventibus Quum ergo causa diu ventilaretur, protulit memoratus Rad duo instrumenta quae apud nos fecimus detineri, quoniam alterum vitio manifestae turpitudinis praeditum est, alterum salsitatis arguitur. Nihilominus memoratus Rad repetebat ecclesiam sibi adjudicatam. Porro quia prior monachorum uberat, qui de causa nos diligentius instruere Poterat, quia etiam de instrumentorum veritate lenius cognoscere volebamus, causa in alium diem differenda videbatur. Igitur saepedietus R. causam appellationis suspendi non debere allegans, ad apostolicae sedis audientiam appellavit, diem praefigens Dominicam, qua cunt bitur, Laetare Ierusalem.
202쪽
Thomae Praeposito Celle i. SUACEPIΜUs olim mandatum felicis recordationis papae Eugenii, ut inter monachos de Croilanda, et I aldenum quendam super ecclesia de uteriona, et decimis quibusdam causam decideremus. Igitur idem
mandatum exequentes super praefato negotio, et diligenter cognoscentes, praelatam ecclesiam monachis adjudicavimus cum ablatorum plena restitutione qum ad aestimationem xv marcarum fuit idoneorum testium sacramento probata. onachis ergo frequenter restitutionem exigentibus, et easdem decimas in praesentia domini Lincolniensis, tandem Haldenus ad nostram audientiam appellavit, quumque ambae partes ante no consisterent, coepit Haldenus causam diu definitam super ecclesia Sutertona instaurare. Porro quum monachi in petitione sua Perseverarent, Vmarcas sibi adjudicatas cum quibusdam decimis exigentes, Haldenus, asserens se non debere super his mspondere, ad audientiam sedis apostolicae appellavit, diem praefigens Dominicam qua cantabitur Quasi modo geniti
203쪽
QUA IOANNE SCRIPSIT, DUΜ ADHUC IN ANGLIA ESSET, NEC CUM DOΜΙΝΟ ΑΝΤ RIENAI ARCHIEPISCOPO EXULARET.
QUAS SCRIPSIT POST AΝΝUM DOMINII 164, QUUM IN FRANCIA UNA CUM SANCTO THOMA EXULABAT.
205쪽
Venerabili patri et domino arissimo Thomori Dei
gratia Cayituarians are episcopo, uua Oann Sarraberiensis, Salutem et felices ad vota gucc Suε. Ex quo partes attigi Cismarinas, visus sum mihi sensisse lenioris aurae temperiem, et de tumescentibus Procellis tempestatum cum gaudio miratus sum rerum ubique colitatu, quietemque et laetitiam DPulorum. Egredientem vero de navi servientes comitis Gisnensis ex audato ejus, procurante Ernulpho nepote ipsius, honorifice susceperunt, et mihi et meis domum et
tenam comiti pro vestra reverentia exponenteS, liberum ab omni consuetudinis nere perduxerunt sereusque ad sanctiam Audomarum. Quo quum veniSSem,
procurante quodam Marsilio monacho, qui apud Chilleliam, et Trulegam morari consuevit, in domo S. Burtini honestissime receptus sum. Et patenter intellexi, quod ecclesia illa ad honorem Cantuariensis ecclesiae et vestrum exposita est. Et si placet, tam comiti quam monachis, oblata vobis opportunitate, gratias reseratis. Exinde quum venisSem Atrebatum, comitem Philippum apud Exclusam Castrum, a quo lyrannus prensis tam longa obsidione excluSus St, esse audivi. Illuc itaque divertens Domino misericorditer iter meum in omnibus prOSPerante, non longe a strata publica obvium habui quem quaerebam. Ut enim more divitum, quos oblectat hoc nugandi genus, in avibus coeli luderet, fluvios, Stagna, Paludes, et Scaturigines sontium peragrans circuibat. Gavisus est se iuvenisso hominem, a quo fideliter audiret Angli Statum. Et ego magis, quia eum mihi Deus obtulerat. Ita ut sine multo vis dispendio mandatum
206쪽
188 Ο ΑΝΝIS ARESBERIENSIS A. D. vestrum exequerer. De rege et Proceribus multa percunctatus est, sed ego temperavi responsum, ut me nec de mendacio conscientia reprehendat, nec
temeritatem meam in his, quae ad regem Pectant, quisquam possit arguere. Vestra vero angustias audiens vobis compassus est, auxiliumque promittit. Νaves etenim procurabit, si hoc necessitas vestra exegerit, et ipse ante, ut oportet, praemoneatur. Si vero ad hoc vos tempestas impulerit, praemittit anto aut Philippum emptorem vestrum, qui et comitis auctoritate utatur, et cum nautis et vectoribus, prout expedierit, contrahat. Sic a comite recedens, die sequenti oviomum veni. Et nescio quo praepetis et inquietae famae praeconio calamitas Anglorum, ecclesiarumque vexatio, quocumque veniebam, fuerat divulgata ut ibi multa audirem gesta in conventu Londoniensi et Wintoniensi, quae in Anglia nunquam audieram. Et quidem pleraque, ut fit, majora et priora veris reserebantur. Ego autem haec omnia, quae per ora populi Volitabant, studiosissime dissimulabam sed nec simulanti prospera plene credebatur, nec adversa dissimulanti. Quodque miremini, comes Suessionensis ea die, qua Noviomi eram, omnes articulo Londoniensis, nescio
conciliabuli aut disciliabuli dicam, decano ita seria-
uni exposuit, ac si interfuisset omnibus praesens, non modo his quae in palatio gesta sunt, Sed quae secretissime ab his vel ab illis dicta sunt in conclavi. Nec facile crediderim, quin ibi sive de suis sive de nostratibus cautos exploratores habuerint Galli. Decanus autem oviomensis, vir integerrimae fidei, concussionem vestram non sine multo dolore audierat et se ad vos recipiendum praeparat, non modo Sua omnia expositurus pro vobis, sed pro Cantuariensi ecclesia, si oportuerit, seipsum positurus. Decreverat autem
207쪽
ll64. EPISTOLAE. 189traiasire ad curiam, sed quia de statu vestro incertus est et sollicitus, donec certioretur, Omi exspectat. Ibi a quibusdam pro certo accepi regem Francorum esse Lauduni, et sope eum dominum Remensem ejus exspectare colloquium. Eo ergo adire proposui. Sed propter guerras, quas comes de Rocceio et alii quidam proceres adverAu dominum Remen8em exercebant, a proposito revocatus iter Parisios deflexi. Ubi quum viderem victualium copiam, laetitiam populi, reverentiam cleri, et totius ecclesiae maje tatem et gloriam, et varias occupationes philosophantium admirans velut illam scalam Jacob, cujus summitas coelum tangebat, eratque via adscendentium et descendentium angelorum, laetae peregrinationis urgente stimulo coactus sum profiteri, quod vere Dom nus eat in loco isto, et ego nesciebam. Illud quoque Poeticum ad mentem rediit:
Felix exilium, cui locus iste datur.
Evolutis autem paucis diebus in conducendo hospitio, et sarcinolis componendis, regem Francorum adii, eique ex ordine exposui causam vestram. Quid multa λCompatitur, promittit auxilium, et pro vobis domino
papae se scripsisse Sseruit, et iterum, si oportuerit, scripturum, et acturum quod poterit viva voce Quum vero eum ex parte filiae Suae, quam nuper sanam videram, quando a domina regina licentiam accepi, salutassem, respondit sibi gratissimum esse, si illa jam ab angelis recepta esset in Paradiso. Cui quum ego subjungerem, quia istud per misericordiam Dei quandoque veniet, sed ante multis gentibus laetitiam dabit, respondit rex: Hoc quidem Deo posεibile est, ad longe erisimilius, quod multorum futura it causa malorum. Sed absit, ab illa q- patemus prvi agit animus. Quia vis inquit spero, ut ab eas sit aliquid
208쪽
boni esse. Regem nostrum Franci timent pariter et oderunt, sed tamen quod ad illos, quieto et alto somnodo ire potest. Et quia umensem adire non potui, literas meas
ad abbatem S. Remigii amicissimum mihi direxi, ut
in hac parte suppleat vice meas. Caeterum mihi videtur esse consilium, ut per aliquem monachum Box iso, aliumve uncium fidelem literas vestras cum aliquo munusciit transmittatis ad dominum Remen- Sem, contrahatisque cum eo familiaritatem: Quia ille, quisquis sit in Persona, magnus est in regno Franciae, et in ecclesia Romana multum PoteSt, tum Pro rege, tum pro eminentia ecclesiae suae. Ad ecclesiam Romanam nondum adscendi, declinans, quantum Possum,
ne Suspicio probabilis contra me concipi debeat Et hoc ipsum, sicut ex literis domini Pictaviensis accepi, domino papa et curiae satis innotuit. Receptis autem literis vestris, illico scripsi domino Henrico, et illelmo Papiensi, et Sati explanavi, in quantam perniciem ecclesiae Romanae tendant haec, Si processum habuerint, quae contra vos praegumuntur. Distuli autem ilhic ire, quia de transitu abbatis sancti Augustini, aut episcopi Lexoviensis nihil certum erat et si ad curiam venerint, nobis per Magistrum Henricum, qui ibi moratur, cito poterit innotescere. Verum quid ibi tunc possimus, o Clare video. Contra vos enim faciunt multa, pauca pro vobis. Venient enim magni viri, divites in effusione pecuniae,
quam nunquam Roma contempsit eruntque non
modo Sua, Sed domini regis, quem curia in nullo audebit offendere, auctoritate reti. Ad haec munitiorunt Privilegiis ecclesiae Romanae, quae in hujusmodi
CauSi SNunquam cuicumque episcopo detulit antram. Dominus papa in causa hac nobis semper est adve Salus, ei adhuc non QSSat reprehendere, quod fecit
209쪽
1164 5. EPIATOLAE. Istpro nobis Cantuariensis ecclesiae amator Adrianus, cujus mater apud vos algore torquetur et inedia. os humiles, inopes, immuniti, nunquid poterimus verba dare Romani. At illi pridem auum comicum audierunt, ut non emant vera pretio.
Sed scribitis, ut tandem, si alia via non patuerit, promittamus ducentas marcas. At certe Par adversa, antequam frustretur, trecentas dabit aut quadringentas,
Ne si muneribus certas, oneedet Iolas.
Et ego respondeo pro Romanis, quod pro amore domini regis, et reverentia nunciorum mallent plus recipere, quam perare minus. Facit autem pro vobis, quod pro libertate ecclesiae tribulamini, sed honestatem
causae nostrae extenuantes excusatores regis, et aemuli
vestri, hoc temeritati quam libertati magis adscribere conabuntur. Et ut eis citius credatur, ipsi dominopi se, quia vena huju3 susurrii jam audiat auris mea, dabunt spem veniendi in Angliam, dicentque regii
filii dilatam coronationem, ut manu apostolica consecretur, et sciatis ad hoc promptos esse Romanos. Jam enim quidam nobis insultant, dicentes dominum papam ad Cantuariensem ecclesiam accessurum, ut moveat candelabrum vestrum, ibique aliquamdiu sedeat. me tamen credo, quod dominus papa istud adhuc conceperit. AEam, ut audio, multam ejus pro constantia vestra habetis gratiam. Sed unum procul dubio scio, quia Lexoviensis, si Venerit, nihil asserere verebitur. Motus enim mihi est, et in talibus expertus sum ejus fallacias. De abbate quis dubitat Postmodo scripsit mihi episcopus Pictaviensis, quod adversus abbatem S. Augustini nihil potuerat impetrare, etsi plurimam dedisset operam. Ibimus tamen illuc, auctore Deo, quoniam ita praecipitis, et quid possimus, experiemur. Sed si frustra nobis imputari non debet, quoniam, ut ait ethicus:
210쪽
Non est in edico semper relevetur ut aeger: Interdum docta plus valet arte malum.
Guidoni Catalaunensi episcopo. GRATIA ago paternitati Vestrae, quae me in oblatae consolationis gratia dignata est praevenire et quidem tanto me vestra benignitas ad obsequium suum amplius animavit, quanto liberalitas vestra non modo ex relatione amici vestri abbatis sancti Remigii, verum ipsa operis exhibitione fidelius innotescit Esset autem laudabile apud homines, et magni meriti apud Deum, in ulnis misericordiae venientem excipere peregrinum: sed longe gloriosius et proculdubio remunerabilius est exulem, imo pro Domino, et libertate ecclesiae exulantem ad bonorum participium invitare. Quid ergo ad haec respondebo domino me, Sed prosecto caritati vestrae respondebit Altissimus, qui non modo opera manuum, sed uberi retributione in electis suis bonam remunerat voluntatem. IS, Serenissime pater, is super vos aperiet oculos misericordiae suae, quia vos in me apertos oculos habuistis. Ego vero, quam cito potero expediri, veniam ad vos gaudens, si mihi umquam divinitus collatum fuerit, ut vestrae valeam obsequi voluntati. EPISTOL CXXXVL-PETRI ABBATIS SAΝCTI
ΑΜicoRU fidem articulus necessitatis examinat, et qua quisque moveatur ad alium affectione convincit. Nobis autem, qui jampridem totum animum devovimus obsequio vestro, devotumque Domino auctore invio-