Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Il64-6b J EPIsTOL E. 93 liliter conservamus, gravis et Onerosa incumbit necessitas, quam vestra gratia, de qua plurimum confidimus, speramus, et petimus Sublevari. Nam quod

fortasse mirabimini, addicti sumus exilio, et in eo jugi sollicitamur et torquemur angustia. Si quidem

clericus quidam nobis longe semper amicissimus, cujus omnia tam prospera, quam adver8a a multis retro temporibus nostra sunt, litterarum eruditione et morum honestate, tanto cuncti Probatior, quanto

notior, ab Anglia exulat apud nos, et nos domi nostras exulamus cum illo. Sustinet enim indignationem regis Angliae, non suo quidem merito, ut de nostra et ipsius loquamur conscientia, sed quia Domino suo Cantuariensi archiepiscopo, ut oportuit, Servivit. Is est magister Ioannes de Saresberia, bonum testimonium habens in partibus cismarinis et transmarinis. Ut ergo a nobis ipsis tam proprii, quam futuri exilii amoveatis angustias, dilectioni vestrae attentius supplicamus, ut eum interventu comitis Flandrensis et vestro, reconcilietis regi Anglorum, et sicut videritis expedire, ei litteras regis patentes perquiratis, quibus secure redeat, et suis in pace fruatur bonis. Sciatisque pro cerio quia nos in nulla re magis poteritis promereri, nec est quod dissimuletis, quia constat pluribus, potestatem vobis esse collatam, si voluntas

Domino Morinensi. TENTATI fidem probat, et affectio mentis ex operibus fidelissime innotescit, et quidem quum tota Cantuariensis, immo Anglorum ecclesia fidem vestram experta sit, et probatam jure requissimo praedicet

212쪽

caritatem, eo quod patris nostri et domini prininsomnium naufragium excepistis, et patem recepistia exules suos, et eis non modo exposuistis, sed et communicastis bona vestra ad libitum suum supra vires

vestras; sed tamen infra animum libertate nobili generosum. Ego tamen ad gratiarum actionem spiritualius teneor, quem in magistro Ricardo cognato meo spiritualiter recepistis, et amplae miserationis impendistis solatium, et quia tantae humanitati ut decere. re ondere non possum, desidero ut quod ei secistis et facitis, vobis retribuatur a Domino, qui potens est, et mensuram bonam, et eoagulatam et superessiuentem reddat, et supersundat in benefacientium sinua. Ego autem totum id quod possum, obsequio vestro libens devoveo, acturus Deo gratias, si misericorditer dederit, ut possim vobis ossiciosus sae in aliquo. EPIST. CXXXVIII. D THo-Μ CANTUARIENSEΜ. A. D. I 165. JQuu dominum papam nuper millieitarem, et antimarem, et viam, quam mihi videbar intelleximo, ad pacem sibi et nobis resormandam, studiosius intimarem, respondit se Spem concepisse pacis ex verbis imperatoris, quae per abbatem sanctae aris de Voto tunc transmiserat, promittens regem Anglis facile posse induci ad quaecumque vellet dominus papa, si ipse reges, ut diu petitum est, vellet confoederare. Ad quod quia dominus papu pronus est, et rex Franeorum facilis inclinari, de colloquio suo et regum

certus esse videbatur. Et jam regem Francorum evocaverat, ut Ρurificationis sestum ageret secum. Inde

vero digrediens, regem obvium habui prope Parisios, et cum eo diu loquutus sum; et licet vobis et exulibus vestris compateretur, et hanc domini regis durutiam improbaret, miniori tamen servore loqui videbatur

213쪽

de causa Vestra, quam consueverit. Quum autem

ipsum instantius animare satagerem, respondit se quidem satis tenere diligere Personam Vestram, et aPProbare causam, sed vereri, ne si ipso suadente aliquid Meret dominus Alexander papa, unde regem Anglorum amitteret, ei de caetero imputaret ecclesia Romana, quod priPter eum tantum amicum amisisset. Et hanc causam saepius inculcavit. Quod versans apud me attentius revolvebam, et metiebar in animo, quid eram possimus, quum rex Angliae praesens fuerit proponens multa pro se multa contra Os et more suo

nunc minis, nunc promissis, nunc variis pactionibus laciles et fluctuantes animos sit moturus, Praesertim

quum allexerit sibi pincernam regis, et, quod magis

est, comitem Robertum, cujus uxor abbatis mei cognata, cum aliis munuseulis tr entas ulnas telarum

mensium regi nuper transmisit in Angliam ad camisias faetendas. Est enita prudens mulier, et Praeter munera, quae frequenter accipiunt maritus et ipsa, sperat, quod liberis eorum, quos multos habent, provideat rex in matrimoniis nobilium personarum. Archiepiscopus vero emensis Robertum comitem

tenerrime diligit, et liberos ejus. Unde timeo, ne amicos hujusmodi, quum ad id ventum fuerit, facile

sortuna excutiat. Proinde consilium meum, et desiderium, et summa Precum est, ut vos tota mente convertatis ad Dominum,

et orationum suffragia. Quia ut in roverbiis scrimium est Turris in flamma nomen Domini, a quem siquim fugerit, de omni angustia liberatur. Differte interim omnes alias occupationes, quantum poteritis, quia licet necessariae plurimum videantur, quod suadeo praeeligendum est, eo quod magis est necessarium. Prosunt quidem leges et canones, sed mihi credite, quia nunc non erit his opus: O 2

214쪽

Non lioe ista sibi tempus spectacula poscit.

Siquidem non tam devotionem excitant, quam curiositatem. Nonne recolitis, quia in angustia populi, ut scriptum est, Inter vestibulum et altare pisabunt sacerdotes et ministri, dicentes Parce, Domine, parce populo tuo. Foeercitabar, inquit propheta, et smpebam spiritum meum, in die tribulationis Deum e uirens manibus. Ut doceat quia spirituale exercitium et mundatrix discussio conscientiae avertit flagellum, et impetrat misericordiam Dei. Quis alectione legum, aut etiam canonum compunctus surgit λPlus dico: scholaris exercitatio interdum scientiam auget ad tumorem, sed devotionem aut rar aut nunquam inflammat. allem vos Psalmos ruminare, et beati Gregorii morales libros revolvere, quam Scholastico more philosophari. Expedit conserre de moribus cum aliquo spirituali, cujus exemplo accendamini, quam inspicere et discutere litigiosos articulos saecularium literarum. Novit Deus, qua mente, qua devotIone ista proponam. Vos accipietis ut placet. Si autem ista seceritis, vobis crit adjutor Deus, ut timeri non oporteat quid machinetur homo. Ipse novit quod in nullo mortali nobis, ut opinor, sperandum est in praesenti angustia. Audivi tamen quod rex Francise pro vobis sollicitaverit dominum papam, et Pontiniacensibus gratia egerit. Audivi quod scripseritis archiepiscopo Remensi, ut res vestras per Flandriam conduci saceret nomine suo, quasi suae futurae erant. Quod si verum est, miror plurimum. Praeterea dicitur, quod frater Hugo de sancto Ber,edicto redierit ab Anglia, et quidam alii legatione regis nostri fungentes ad dominum papam et regem Francorum, sed quid attulerint, scire desidero. Dicitur etiam quod terrae motus nuper fuerit in Anglia circa Cantuariam, et Londoniam, et

215쪽

ll M. EPIATOL E. 197Wintoniam, sed mihi de veritate non constat. Item dicitur, quod episcopi, in quorum episcopalibus ecclesiae vestrae sunt, in eis modo jurisdictionem exercent, eo quod clerici vestri attoniti nunc mutire non audent. Sed miror si verum est, nisi quia facile crediderim eos libenter velle irrepere quocumque modo, ut quandoque dicere possint se Possedisse. Nam, ut audio, Sesridus Cicestrensis vacante Cantuariensi ecclesia sic occupavit ecclesias illas, de quibus nunc contendit

successor ejus Et licet incredibile sit quod hoc faciant, milia tamen bonum videtur, ut vobis prospiciatis apud dominum papam, impetratis literis ejus patentibus, ne Cantuariensi ecclesiae in posterum noceat, quidquid

tempestate hac adversus eam fuerit usurpatum. Sed quae geruntur in Anglia, saepius auditis et certius. Ideo precor, ut de statu Vestro et curiae, et an abbas,

quem dominus papa in Angliam transmisit, redierit

adhuc, me per latorem praesentium certioretis. Praeterea nolite oblivisci verbum Lugdunense, unde sollicitastis dominum Henricum isanum. Valete, et reducite ad memoriam, quam impiger ad obsequium Dei fuerit decessor vester ea ipsa die, qua obiit. Valeant omnes Vestri. Salutat vos abbas meus, et episcopus Catalaunensis, cum quo loquutus sum, ut unum de clericis vestris recipiat, qui libens acquiescit, id dumtaxat petens, ut aliquem probum hominem mittatis. Recipiet tamen quemcumque miseritis. Vos autem sicubi transmiseritis aliquem, instruite eum, ut modeste se habeat quia homines hujus regni modesti sunt.

216쪽

I98 3 ANNI fARESBERIENAI D. ΕΡISI OLA CXXXIX. D HENRICUM BAIOCENAEM EPISCOPUM ELECTUM. IA.D. II6I.J Domino Henrico electo Balac mi e immo. Νo parvae temeritatis est, si quis evacuam nititur consilium Domini, cujus, etsi mutetur sententia, dispositio tamen semper impletur; minde ne fortunae saevientis acerbitas, nec adulantis blandities compositum animum sui reddit immemorem, ut statum speret, nisi de gratia, vel casum timeat, nisi de malorum conscientia meritorum. Itaque qui in existimat stare, videat ne cadat, et quem mundus persequitur, clamet ad Dominum Per clus at

misericordiam liberandus, convissus elamaverit confidenter quia, In quantum quis desperat de gratia, eo ipso gratiam demeretur. Νam quis p ravit in Domino, et derelictus est: Ut vobis haec constent, non magis potestis legere in atrum libris, quam oculata fide conspicere in viis V tria. am et

ego hoc video recolens annos adolescentiae vestrae, et processus, licet se adversitatum turbines frequenter ingererent, jugiter prosperatos esse in Domino. Hoc fortasse sanctus, et tanta Prole dignus Pater vester,

velut alter acob, praesagiebat in Spiritu Sancto, qui vos sicut suum, et sibi notum Joseph, in

germine virtutum succrescentium, quas Videbat, amplectebatur prae caeteris, et sere usque ad invidiam fratrum se totum indulgebat ei, quem a Domino

noverat praeelectum, et pro aliorum salute Per Pro

pera et adversa, per infamiam et bonam famam, in principum gratiam praemittendum. Si quidem vos pro Domino et ecclesia, pro patre et fratribus gustatis de calice isto, et etiam citra sitim vobis absynthium propinatum est et acetum ab his, qui nobis miscent

217쪽

II65. Eris L E. Isset porrigunt calicem, et utinam calicem Salutaris lGustastis inquam, et utinam amodo subtrahatur, ut pro voto vestro Domino possitis familiarius et quietius inhaerere: si tamen sic vobis expedit, et ecclesiae Domini. Haec autem, utpote conscius viarum vestrarum, quia coaluimus ab antiquo reteXui, pr motioni vestrae congaudens, et gratias agens quantas possum Deo promotionis auctori, licet meo, immo

totius ecclesiae Vestrae insortunio et irreparabilicia turae compatiar. Didici enim apud Ethicum, quia suis incommodis graviter angi, non amici, sed soamantis est. Sed quid faciet illa quondam nobilis et gloriosa prae caeteris, nunc autem, quod sine lachrimis nequeo dicere, vilis et abjecta inter filias Jerusalem, ecclesia Sares riensis tanto patre orbati quis episcopo naufraganti porrigat dexteram 8 quis clerum consolabitur λ am hinc mihi audire videor voces uiantis cleri et populi una voce clamantium, tirno pater Meris, aut cui nos demisso relinquis 'Utique inter eos quos rumigeruli substituerunt vobis, vix quisquam occurrit vobis dignus sedere in scabello pedum vestrorum et profecto nullus, etiamsi libertas adesset, nunc mihi apparet idoneus magis quam si sole sublato de mundo quaeratur inter nunc existentes, quis impleat vices ejus Dominus tamen Potens est

de lapidibus suscitare filios Abrahae.

Sod jam a luctu publio ad causam redeo 'Ο- priam, qui, in quo calculo Versetur conditio mea, postquam ab Anglia recessistis, prorsus ignoro. aminterim spes erat certior, ut ante saepe scripsi. Non dissiteor quin ecclesiae et archiepiscopo Cantuariensidebitam fidem servaverim, sed e conscientia contra honorem regi debitum, aut utilitatem, me in

nullo Versatum esse monstrare Paratus sum, aut si

alicubi deliqui, sicut regi et domino condigne satis-

218쪽

facere, justitia dictante, si placuerit illi. ec Est

quod possem cum integritate amae et conscientiae facere, quod Pro recuperanda pace et gratia ejus, animo libenti non iaciam. laceat itaque vestrae dignationi me in hac parte ad honorem Dei instruere, et mihi per imperatricem et alios, ut commodius visum fuerit, pacem sub aequis conditionibus, scilicet sine turpitudine, Procurare. EPISTOLA CXL. D ΗΟΜΑΜ CANTUARIENSEM.fA. D. II 66.J Thomiae Cuntuariensi archiepiscopo, Ioanne deSar beria. Ex relatione latoris praesentium, et literis quas mihi amici mei ab Anglia transmiserunt, poteritis advertere, quis ecclesiae status sit in regno. itto etiam vobis literas, quas mihi misit episcopus Baiocensis, per nuncium meum, quem ad ipsum destinaveram, ut per

ipsum certiorare de statu fratri mei, et rerum nostrarum. Rex enim ei commiserat reditus nostros, quos

in Saresberiensi episcopatu habebamus. Quo autem habebamus in aliis ecclesiis partim Londoniensi commisit, partim aliis qui tantam diligentiam adhibent,

ut nihil inde possimus habere ego et ater meus, nec aliquis nomine nostro; et sicut reserunt qui de partibus illis redeunt, res nostrae dilapidantur omnino, ut nec ecclesiae, nec domus reficiantur. Ego super hoc et ipsi Londoniensi scripsi, et Heresordensi, et Wigornensi, et Cicestrensi episcopis, et archidiacono ictaviensi Cicestrensis autem se a domini regis gratia excidisse conqueritur, et haec Verba subjungit: Quia solus Londoniensis censetur nomine suo. ullus aliorum mihi respondit. Exspecto tamen ut saltem verba dent mihi veteri amico suo in reditu niuicii mei.

219쪽

II 65. EPISTOLAE. 201 De Cantia autem nihil audivi. Veruntamen posse

quam Puer meus a vobis reversus est, audivi quod rex colorum scripserat vobis, et quod obtinuerat a rege Pacem vestram. Sed non potui fidem habere verbis tum quia audio cotorum regem non accessisse ad nostrum, tum quia negotium tam acriter inceptum video, ut non possit sine miraculo facile perliteras expediri. Praeterea dicitur quod comes Flandrensis rogatu imperatricis et reginae magnos viros misit ad regem, agens de pace vestra, et quod redierunt. Sed quid retulerint, incertum habeo. Ad haec quidam de domesticis vestris, ut audio, ab expeditione Walliae ad vos reversi sunt. Ea propter mihi rescribi Precor, et de nuncio, quem ad vos transmisit rex Scotiae, et de nunciis comitis Flandrensis destinatis ad regem, et quod audistis de domino rege, et Wallensibus, et si quid de domino papa vobis innotuit, postquam venit ad montem Pessulanum. Desidero autem de eo audire Prospera, eo magis quo illi ex magna parte, inter quos moror, ei vaticinantur adversa. Dicunt enim quod Pisani et Genuenses, ac etiam Arelatenses mare ingressi sunt ex mandat Teutonici tyranni, ut ei tendant insidias, et

piraticam exerceant ut sine mauuductione eorum

nulli omnino liceat navigare in illo mari. Adjiciunt

etiam quod in ecclesiam Oguntinam velit intrudere illum non Christianum, sed Autl-Christum apostatam suum, qui Reginaldo successit in ossicio cancellariae,

et persecutione ecclesiae, et collisione ac strage gentium, et eversione civitatiun Dicitur enim hoc promeruisse in eo, quod usciam totam Teutonicis subdidit, et Campaniam, ut Romanis nihil relictum sit, nec in agris, nec in olivetis, aut ineis, extra moenia urbis. Unde, ut aiunt, inclusus populus, et quasi affectus inedia obtinuit multis recibus, et pecunia

220쪽

data inducias usque ad tum S. Michaelis tunc,

nisi dominus papa interim venerit et Subvenerit, recepturi Guidonem Cremensem, et in verba Teutonicoriam juraturi. Et ne aliqiii Subtraham, asserunt nescio quas Prophetissa Teutonicus vaticinatas esse, unde furor Teutonicorim potest amplius inflammari, tundo schismatici ammantur. Sed Prosecto potens est Deus conterere superbiam Moab, Valde adversus Dominum superbienti S. Et arrogantia ejus major est quam sortitudo. Unde in tanto rerum turbino nihil salubrius arbitror, quam ut confugiamus ad clementiam Christi, qui etsi iterum crucifigitur, non occiditur, Aod crucifixores suos in ultionem Columbae facitit acerbius crucifigi. Et jam crucifigit Pro parte, convocans adverSu PO PEStem et gladium, et alios angelos uos, per quo gloriosius uni contra eum immaniter gloriantes. Si vobis adsuerint sanctae

Cantuariensis eclesiae patroni, quorum memoriam

haberi jugiter expedit, Deo auctore, utiliter sedabitur haec procella, et nos feliciter ad optatum enavigabimus portum. Nec dissido qui eos habeamus propitios, si

posuerimus corda noStra Super vias noStras, et ita versati fuerimus in exercitio legis Divitiae, ut eam Donmitius Studeamu sacere, quam audire. Nam ut ait

Sapiens quidam: Rerum e perientis est magistra intelligentiae. Valete. EPISTOLA CXLI.-AD BARTHOLOMAEUM

EXONIENSEM A.D. II 65.J Domino sentencli. POS recessum domitii papae nulla apud nos relatu digna emerserunt, nec de curia imperatoris aliquid ce tum St, ideoque ab eorum quae publicae dicuntur relatione desisto, et Propriis incumbo negotiis. Promisit mihi Pictav. archid. ut ante jam Scripsi, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION