Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

cum domino episcopo rite, quod ad incolumitatem dico, agitur, tunc et ad hoc responderi gratissime acceptabo. Caeterum, quia haec sollicitudo ab animo

meo non recedit, Si, quod Dominus avertat, dominum episcopum I aegrotare contigerit, omnem, Sicut vir

Sapiens et prudens, operam date, ut in hujusmodi periculo se exhibeat Christianum, et mortem, si necesse fuerit, tanquam Christi Sacerdo expectet, et domo disposita, naturae munus, quod evitari non Potest, patienter excipiat. Confido autem in Domino

Jesu Christo, quod qui ei dedit prudentiam transeundi

per bona cmporalia, ei in OnSummatione cursus praestabit gratiam, ut cujus vita apud commensales effulsit, mors ejus etiam morituri omnibus proficiat

ad exemplum fidem devotionis et fidei nullo quis

au quam argumento fidelius faciet, quam si operam dederit quis et diligentiam, ut quo in Carne coexulantes, et in Domino peregrinantes amavit, exhortatione virtutum, et insignibus bonorum operum, et maxime in fine viae Promoveat tranSeuntes, et quasi

geminae caritatis brachiis persequatur et impellat migrantes et ascendentes ad Christum. Si vero permisericordiam Dei res circa vos laetiu agitur, Precor attentius, quatenus interpretem nostrum modis omnibus ad haec inducere Studeatis, ut quod de Hierarchia, cujus unum libriim transtulit, residuum est, ad so mam Suam tranSserat et emendet quia id quod praemisit, his qui illud viderunt in Francia, satis placet. Plura scripturus eram, sed estinatio non permittit.

252쪽

JOANNIS SARESBERIENSIS A. D.

EPISTOLA CXLVIIL DGOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM A. D. II 66.J Domino Pictave i. PATRI misericordiarum, qui vos ad honorem suum, et ecclesiae utilitatem, et naufragii nostri solatium do gravi infirmitato erexit, multiplices et omnimodas gratias ago deinde vestrae dignationi, quae me scilieitudinem indesinenter et emca iter gerens, timoris et doloris mei, de vestra aegritudine concepti, litterarum solatio mitigavit angustias. Sed quia postea,

nec de plena convalescentia vestra, nec de promissa et sperata pace certioratu Sum latorem Praesentium

ad vos censui transmittendum, per quem mihi Singula, quae expedire noveritis, diligentius rescribi tota mentis assectione deposco et quidem pacem vestram desidero plurimum, nec video quibus in causa ista possitis uti instrumentis ad recuperanda vel conservanda jura ecclesiae vestrae, nisi his quae ecclesia ipsa

et filii ejus ministraverint vobis, aut quae de jure

communi caeteris ecclesiis Austragantur, praesertim quum homo alienigena, et apud exteras gentos nutritus et institutus, speciales Aquitanorum consuetudines, et inaudita jura non sussiciat edocere. Unde quum vos

nihil ex contingentibus omiseritis vel omittatis, si causa ecclesiae, filiis ejus dissimulantibus, aut praeVarieantibus periclitetur, non est quod vestrae negligentiae debeat imputari. Quis enim nisi parum Sanae

menti S, et Praeceps aut hostis, consulet, ut sine rati num o virium suffragio solus contra torrentem, qui omni post se trahit, et subvertit, brachia incassum

praesumati origeres Nam complacita pacis sorma Apeciem praetendit equitatis, et revera, si fidei sinceritato simpliciter utrinquo in contrahendo geratur

253쪽

EPISTOLAE.

negotium, plenam continet sequitatem, nisi sorte tem-Pore Paci antecessorum vestrorum a Parte alteriitra consuetudo usurpata sit contra Dominum. Nullo enim unquam tractu temporis aut placito contrahentium continebit, ut quod contra Dei mandata scienter praesumitur, licenter, nedum juste fiat, imo ut non criminaliter committatur. Caeteriim mihi suspecta sunt, et infidelitas quam audio gentis vestrae, ei terribilis ac maliciosa potentia, quam multi experiuntur, Partis adversae, ut non lacile credam quod voluntati ejus quisquam audeat reluciari, et fortasse cum archidiacon vestro, cujus ver batur industriam, et semiliaritatem ejus ad vos habebat suspectam, exercuit inimicitias, ut quum ei reconciliatus fuerit, de caeter contra eum mutire non audeat Sed nec alii, quos hujus exempla terruit, Sed magis OStro, maXime autem, quia Se talem exhibet

ut videri velit sine limore momini, et reverentia hominum. Potens est autem Deus origore, Et dirigere causam vestram, imo suam in manibus vestris. Et qui Israel ex mandato Domini ad promissionis patriam festinanti gratiam contulit inimicorum, VeSiros quoque AEgyptio poterit aut placare, aut omnino subvertero. Unum scio, quod justus tandem de angustia liberabitur, et tradetur impius pro eo. Maude autem pacem et gratiam ejus vobis plenaris restitutam. Sed timeo, quod absit no more hominis,

Omnibus noto, simulatoria et momentanea sit haec pacis et gratiae restitutio: AEO quidem magi quo celebre est apud omnes incumbero consilio locust rum, quarum potestas duntaxat in linguis est et caudis earum. Quod si momentanea suerit, certum est eam fuisse Simulatam, ex ea praecipue causa, ut vel Ate

extorqueret obligationem ridelitatis, et nisi Iallor, aliquid in eam venire opinati ir, ad iro ratio des

254쪽

Christianum non sinit obligari, ut scilicet amodo his quos disse decreVerit, subtrahatis debitae caritatis ossicia, et impugneti omnes, Saltem ope consilii, quos suos dixerit inimicos: et si aliter urgente religione fidei Christianae versati fueritis cum eo, OS, Sicut

veteres amicos, beate OnSuevit, notam non Servatae

fidolitatis in auribus nationum tentabit inureret a suis quoque locustis conclamabitur illi, et innas in coeno fovei, quae flatus Sui pure impuro innem incrustent sinceritatem, et duramentorum sallaci quemlibet nigrum in candida vertant. Haec Sunt membra carnium cohaerentia sibi, ubi Squamma adhaeret quammae, ut ne spiritus quidem incedat per eas, sed liceat eis quod voluerint opinari, et ut qui in sordibus sunt, sordescant amplius, impudicitiam mentis scurrilitat gestuum et oris turpiloquio praetextentur, quia Christimo nedum sacerdoti nil licitum est, ex obtentu

fidelitatis, ubi caritas periclitetur, quae vita fidei est, o operum testimonio declaratur Nam fides sine operibus mortua est Illa tamen expressio, qua sibi

et haeredibus suis contra Omnes moriales caveri vult,

quanti sit apud eum, ex litteris Teutonici tyranni,

quas misit ad comitem Henricum et quas vobis transmisissem, nisi quia mihi elapsae iant, domino Cantuariensi transmissae, perspicuum est Nam quum JOaD-nes de Xenesord nomine regis Teutoni o tyranno conjuraturuS Sset, et opem auxilii et consilii sacrament promitteret contra Omnes homine8, excepto solo rege Francorum, ait Teutonicus per interpretem Suum, Sicut attestantur magni, et multi, et religiosi DOstrates, de provincia dico Remensi, qui interfuerunt:

Itollandus hostis ecclesiae et imperii, homo quidem

est mortalis, et omDe Cardinale sui, et nussus eorum rex Francorum est unde nussum eorum excePtum

intelligo nec volo intelligi in hac consederatione mei

255쪽

et regis Anglorum; si vero ita sentitis, an aliter, publice profiteaulini. Cui Ioannes, Os, Inquit, et dominus noster ita intelligimus, ut vos, et in hoc intellectu, vice regis OStri juramenta praestamuS. Qui dimita exinde adversus Dominum et EccleSiam, sicut in ea consederatione, processum est, quod etiam plenius adverteris ex litteris mihi nuper a Colonia transmISSis, quarum obi exscriptum mitto, in quihus rex unciis suis adversus Cantuariensem ituris Romana conductum petit, et qua devotione Romanae ecclesiae facile innotescet. Verum in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui statri foveam Parat, incidet in eam prior. Felix tamen est qui in tantis insidiis meretricis magnio, et impetu beStiae conScientiam serxare potest et famam, alteram Domino, alteram Proximo, utramque sibi. Nam qui ex justa Causa arguitur alterutrius dispendium sacero, unde solatium habeat, nisi virtute redimat quod amisit,

omnino non video.

Inde est quod novissimo litterariam veStrarum re-SPonden articulo, precor attentius per ineffabilem caritatem Domini, quatenus, Si de Pace mea, vel per Archidiaconum vestrum, vel per alium, quod quidem desidero, censueritis agendum, eam in tali sorma procuretis, quae famae, imo conscientiae amam integramc Servanti non possit afferre dispendium. Quid enim prodessct mutidum lucrari universum, et in his periclitari Et si me videritis, quod Deus avertat, PIO-nuui ad aliquid turpitudinis, quod in mei similibus,

saepe ex infirmitate, Semper autem ex culpa contingit, Sublevet, quaeso, me dextera veStra. Ego autem

nomine turpitudinis arbitror contineri quicquid de

industria praesumitur contra Dominum. Licet enim et rei familiaris angustia, et refrigescens carita amicorum meorum, me et fratrem meum, qui mihi ex

256쪽

IOANNIS ARESBERIENsis A. D.

necessitate coexulat, acrius videatur umore Domino tamen urgente

Nindum cedo malis, sed eontra audentior ibo,

Quam mea messortuna sinat.

Scio autem quod de consilio vestro ullam recipiam conditionem, quae vel speciem habeat inhonesti. Dominus Interim, quae necessaria suerint, sicut Deithactenus, providebit. In ratione dati et accepti paucissimis teneor, sed abbati meo et vobis super Omnes, et sere soli S. EPISTOLA CXLIX.- IOANNI SARRACENI AD MAG. JOANNEM DE SARESBERIA. A. D. II 67. JQUONIAM prudentia vestrae sinceritatem in libris

beati Dionysii perpendi dolo tari librum ejus do

Angelica Hierarchia vestrae transtuli caritati taleor tamen elegautias me dictionum eruditissimi et disertissimi viri oratioDe Latina exprimere nequiviSSe. Nam apud Graecos quaedam compositiones inveniuntur, quibus eleganter et proprie res significantur ;apud Latinos autem eaedem res duabus aut pluribus dictionibus ineleganter et improprie et quandoque insuffcientor designantur. Ad commendationem enim alicujus personae vel alterius rei pulcre articuli apudeo repetuntur, et per eosdem articulos multae orationes sibi invicem perpolito connectuntur. Taceo de insigni consimctione participiorum et infinitorum articulorum eo tinctorum. Hujusmodi auteria elegantiae apud Latinos nequiverunt inveniri. Contingit enim quod si dictiones eo ordine quo sunt positae transferantur, aut dissiculter intelligantur, aut aliam sententiam sacere videantur. Ea propter, ubi congruum duxi, dictionum ordinem conservavi alicubi vero propter faciliorem intellectum Ordinem AEOm-

257쪽

mutavi ubi vero Graecis dictionibus aequipollentes Latinas non reperi, vel loquutionem a Latinorum idiomate discrepare comperi, vel Graecas dictiones detoria, vel de Sensu auctoris quod potui et ut potui Latinis dictionibus designavi. Saepe autem, b duas vel tres dictione Latinas pro una Graeca OSui eas quasi unam conjunxi non quod unam dictionem eas esse vellem, sed ut plenior intellectus fieret, et quantum elegantiae ex inopia Latius loquutionistraetatus isto perderet, appareret. Conseri autem liberiste plurimum ad intelligentiam omnium divinarum Scripturarum, in quibus de iactis aut dictis agitur angelorum. amoribus hierarchiis omnes divinos spiritus comprehendit: singulas autena ierarchias

in tres ordines distribuit, et de singulis altissime

disserit. Ponit autem quasdam de angeliis quaeStiones, et earundem apponit solutiones. In sine vero rationes exponit figurarum in Sacris Scripturis adscriptarum. Erit autem vestrae discretionis hanc meam iran lationem cum translatione Ioannis Scoti comparare. Quod si sorte commodius illo visus uero transtulisse, ut librum quoque do Ecclesiastica Hierarchia trans- seram poteris impetram. EPISTOLA CL.-AD ABBATEM S. EDMUNDI.DA. D. II 66. JAbbati sancti Edmundi.

SUPER statu vestro, quem Deus prosperum faciat, non sollicitari non debeo, prae mente jugiter habens merita siDceritalis vestrae. Si quidem nec caritas elabitur per incuriam, nec fraude Surripitra , nec excutitur violenter, eo quod in mentibus electorum

solidius a Christo et in Christo undatur. Obsequium meum vobis subtrahit malitia temporis, sed voluntatem

258쪽

IOANNI AAREABERIENSIS A. D.

nullus auferre potest: ad hoc nulla Prosciet violentia, totiusque raudulentiae conatus evacuabitur, Eo misericorditer largiente prosectum qui gratuita bonitate earitatis dedit initium. Erit itaqne dignationis vestrae naufragium Ecclesiae, et exulum Christi sollicitudines,

et labores, Vestris, et Sanctorum qui vobiSeum Sunt, Orationibus sublevare ut qui nos tentationi exposuit, et pro se patiendi contulit animum, patientiae perseverantiam largiatur, me est enim, straria, Sicut Petrus loquitur, ut Christi et sanctoriam passionibus saltem aliquatenus communicemus, certi quod com- Patiente et conregnabunt. Numquid enim clerus institutus est ut comedens, hibens, stertens, mortem expectet, et variis luxuriae incitamentis inflammet

gehennam Ridet ad haec prudentia camis, et perfidorum vocibus Iudaeorum insultat, et maledicit si qui cum Christo pendet in ligno sed interim, juxta vati cinium Deborae Nova bella Dyponit Dominus, portas hostium ipse subvertit. EPISTOL CLL D NICOLAUΜ DE MONTE S. H. A. D. II 66.J

Nova fraternitas tua quam patienter SustinuerimuAdamna, injurias Et contumelias obis et nostris illatas dilectissimo domino nostro illustri rege Anglorum. Ipse autem abusus patientia nostra ad sanctissimae matris suae prorupit injurias, sponsam loquimii Crucifixi, et illam non est veritus ancillare, pro cujus

liberations Filius Moi Dominiis morte turpissima

voluit condemnari. monuimus eum saepius assectu patris, fido Domino debita supplicavimus, corripuimus auctoritate pastoris es ipsct autem in persona DOStra patrem suum itidem fidelem contempsit, et PaStorem,

259쪽

et ne quid de caetero veritati subtractum sit, tiod Ecclesiae periculosius, et sibi perniciositis est, illium, cujus inesse gerimus, conspuit Christulati Habeantur haec aua, et contemnat ut solet, si filii is Dei Ecclesiae non dicit pastoribus, Gui vo spernit me spernit, et qui tangi ros tangit pupillam oculi mei. Processit

ulterius sollicitudo nostra, ut pro pace Ecclesiae summus Pontifex devota preces porrigeret, sed non est Exauditus exhortationes adhibuit, et surdum repperit auditorem increpationes adjecit, contemptae sunt tandem Postolica triba comminationes intonuit, sed nec Sic potuerunt fides et religio excitari. quid autem mitteremus ex contingentibus, rex Francorum, qui ei est amicus et dominus, omnem

adhibuit operam et diligentiam; sed nec ille pro sua

revorentia meruit exaudiri. Ad colloquium ejus accessimus sed nec ad conspectui eiu sumus admissi, nec egri nominis aut causae Dei Permisit fiori mentionem. Misimus ei postea nuntios venerabiles viros, et litteras patentes, ut par erat, in quibu expressa erat et justitia ecclesiae, et nostrae petitioni sententia: sed noster et eorum labor, quantum in eo est, cessit

incassum. Sequuti ramus fidem dominae imperatricis, sicut tu nosti, et ipse ignorare non debet: sed nos usquequaque delia sit. Quia ergo haec patientia nostra Ecclesiae Dei perniciosa est, sed Perniciosior illi cuius novissima fiunt indies deteriora prioribus, uobis autem perniciossssima, quo oportebit ante tribuDa Sponsi non modo de operibus Propriis, Sed et de sanguine ejus, et amictione Sponsae reddere rationem pro certo noveris, et dominae imperatrici in- times, quod in personam ejus et terram in brevi, imo

in brevissimo, vita comite, et Domino auctore, Xeremtis gladium Spiritus Sancti, qui omni gladio ancipiti penetrabilior est, ut sit in ruinam induratae

260쪽

242 OΑΝΝIA AREABERIENSIS A. D. carni, et sopito imo sere extincto spiritui in salutem. Persuadeas ergo dominae nostrae ut nos de caetero

habeat excusatos in eo quod ultro dissimulare non licet sciatque pro certo quod si revixerit filius ejus, et consilium matris recipiat audiens vocem Domini, nos ad honorem Dei, et Voluntatem suam parat inveniet. Interim morientem filium pariter et eodem lugeamus affectu, qui salutem ejus et honorem Deo teste, consimili desiderio optamus pariter et optamus. Haec cum dolore, lacrimis, singultibus, et suspiriis loquimur, tanquam Viscera nostra de claustro pectoris acerbitate ferri extracta ardore auteri inuramus: quod et Deus scit, in cujus injuriam exercere ulterius non debemus impiam pietatem, ei in terris, matrem,

Patrem, Sororem, Praeserendo, es Dominum non est

dolor sicut dolor iste sed caritas Dei, et utilitas, et honor ejus qui curatur, nos urget ut haec sorti animo susteramus. Vale, saluta, et sollicita Datres nostros, ut nobis impetrent spiritum consilii in sortitudinis, orantes pro domino rege, ut ei adsit spiritus scientisset veritatis, quatenus pax ejus Ecclesiae Dei et nobis reformetur in Domino. EPISTOLA CLII. AD MILLELMUM ET ODONEM PRIORES ECCLESIAE CANTUARIENSIA fA. D. II 66.JPrioribus anctae Eecissim Cantu--stia, . S. ΜΕΜΙΝΙ Ε potest et debet vestra discretio, quanta reverentia sit Patribus exhibenda, et quantam humanitatem sancta Cantuariensis ecclesia archiepiscopis suis impendorit. Licet antem illum, qui modo praesido nobis, non audeam suis decessoribus coaequare, qui in ecclesia nostra coruscant miraculis, tamen causam, quam Ste tuetur, inferiorem esse non

arbitror. Iadem enim est, quum utrobique pro liber-

SEARCH

MENU NAVIGATION