Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

A. D. II66.JMagistro Nicolas. DIU quidem a scriptitationibus, quas tibi mittere

conaueveram continui calamum sed eo magis servet affectus. am et dolor pleriamque immoderatus affectatas suspendit lacrimas, eoque magis cruciat animum in exulceratae mentis clausus angustiis, quo diutius

egrediendi et diffundendi se et prodeundi in lucem

libertas denegatur. Nec hoc dixerim tanquam inundantis procellae subactus impetu, quum philosophia docente didicerim, quod sicut male cuncta ministrat impetus, ita vigor ejus diutumus esse non poteat, impulsu turbine surgente ab insperato, subito cuncta confundit, sed in momento disparet, sed sere ante deficit quam languescat. Quum ergo figura hujus mundi pertranseat velut umbra, et momento turbinis, ut sumus evanescat in conspectu philosophantium, et magis constet ex fide Christianorum, quonam pacto

in prosperis vel adversis, sapienti aliquid videbitur

esse diutumum. Quod autem momentaneum est,

cujus philosophantis animum dejiciet vel extollet tΜihi itaque persuasum est quod vitare non possum aequanimiter sustinere et ubi me conscientia non

remordet, gaudere in tribulationibus et in rapina bonorum, divinas dispensationi gratias dare. Sed licet me super injuriis et damnis illatis tristitia non

absorbeat, moveor tamen quod amicos videre non licet, quod grata benevolorum colloquia subtrahuntur, quod eomm quae mihi essent ex ossicio gerenda, denegatur materia et lacultas super his, inquam, moVeor, moveor inquam super his; sed super amictione Ecclesiae longe amplius moveor, et in turbatione amb

272쪽

IOANNIS SARESBERIENSIS A. D.

corum, quana continuis sere diebius audio, concutimitur omnia viscera mea; verum nulla dolori causa valentior aut violentior est quam 1aec quoniam vis

turbinis hujus quorumdam mentibus, de quibus coii- fidebam, et qui videbantur aliquid Sse, excussit, ut opertina testimonio convincitur, caritatem. Et hoc eSt,

amicissime, quod in auribus tuis, quem illis dissimilem opinor, deploro, quod colorem optimum video immutatum, et argentum fidelium versum esse in scoriam.

Quaeris fortasse undo ista conjiciam. Ad quod ego:

Ex eo haec non conjicio, Sed convinco quod quum mulios amicos habueram in prosperis constitutus, rix unus Et allor inventi suDt, qui in adversis, ut credunt, positum, an velint aut audeant Salutare verumtamen si sesutationis milia impertitae spes iis damnosa erat sutura, malo, dum tamen caritas non periclitetur, ut a periculosis desistant, quam occasione mei periclitentur. Sed fortasse meas recipere litteras criminosum est, et si Potor cohiberii scribam, verum Domino auctore, ut amicos, et etiam minus diligentes, aut Omnino adversos non diligam, nullus poterit inhibere. Sed do his hactenus. De caetero Precor, ut fratrem meum, qui et si non plenam gratiam, quam nunquam demeruit, Pacem tamen domini regis adeptus est, habeas commendatum, et domino meo episcopo Omicensi commendes et quoniam sibi tres marcas de praesenti sest Sancti Joannis reddere non auderet, precor ut eas quocumque voluerit nomine transforat in stat rem

meum, quia quicquid ei boni secerit, gratius acceptabo, quam si mihi in propria persona esset exhibitum.

273쪽

EPISTOL CLXIL D HENRICUM BAIOCENSEMELECTUM A. D. II 66.J Domino Henrico electo miscensi. GAUDEA Magis an doleam do verbo isto quod factum est o nobis a Domino, sero incertum est, etiam milii diutius deliberauta. Quum enim subvectionem vestram praeSerum de boni meritis proe dentem in tucor, divitas dispensationi congratulor, et virtutibus quas a primaeva aetate vestra velut in altero patriarcha Jacob succrescente et proficiente amplectebatur, et ut omnino ne Scirent desectum, eas

continuae orationis et quotidianae benedictionis auxilio roborabat. Sed quum ex alio latere illa, quae quondam sui inclyta Sares beriensis ecclesia velut orbatasti sole se menti ingerit, et clerus occurrens moestus

lae rimabili voce ingeminat, Pater mi, Pater mi, currus Drael et auriga οὐ cur nos deseris, aut cui nos desolatos relinquis et in hunc modum plura multiplicans, quae lacilius est cogitare, quam scribere; lachrimas continere non possum qui lugeam cum lugentibus, et participalion doloris matris meae

Saresberiensis ecclesiae, moram geram quum cogito de succe Ssore, competitoruua turba concurrit, sed si quis sit quem animus meus conjicit alio praecessurum, decessoris habita collatione, perinde habetur, ac si Phaeton currus Paterno usurPet. Cujus ergo tam ferreum pectus St, ut continere Iacrimas possit Et profecto ODeelitum de promotione v tra gaudium

emergens ab ecclesia desolatione tristitia absorberet, ni Ethicus animo intimaret, qui Suis incommodi angi, non amici, sed Se amantis est.' Itaque animo consolatus adquiesco, et gratias ago Deo, qui Solus Potens est, et splendore egiro ad gloriam Auam,

274쪽

Et aliud regnum voluit illustrare. Verum quia nunc a partibus nostris receditis, precor attentius, ut ante discessum vestriam mihi Semper, et ubique vestro Pacem reformare Attideatis, et fratri meo. Novit enim Dominiis quia hanc indignationem me Prom misse non credo. Providete itaque, pater, si placet, in quo calculo relinquitis amicos veStros.

EPISTOLA CLXIII. D ROBERTUM PRIOREM ΜΕRTONENSEM A. D. 4166.4Prior Meritonae. GRATIA ago vobis, quod Sicut ex litteris vestris, et plurimorum relatione didici, mei sollieitudinem geritis, et spero quod per misericordiam Dei mihi proderit sollicitudo vestra. Credo jam profuisse, et vestris et amicorum ascribo precibus, quod mihi

prospere cesserunt omnes dies peregrinationis meae. Et quili me veStrum semper et ubique reputo, Precor

attentius, ut pro me intercedatis ad Dominum, ne me supra id quod possiana tentari patiatur, sed cum tentatione proventum faciam : quando, et quomodo sibi visum est, si tamen hoc visum suerit, me reducat in terram nativitatis meae sine dispendio conscientiae et famae, et conceptam indignationem domini regis, qui me, Domino et conscientia teste, gratis diu per-8equutus St, et adhuc persequitur, mitigei. Parcat illi Deus, et non sinat ut procella turbinis hujus abnuim me excutiat caritatem. Confido autem quod dominus Londoniensis et archidiaconus Pictaviensis, si opportunitatem viderint, agentio pace mea. Nec

dissido do Ricardo de Luci Precor itaque ut et vos, si opportunitatem videritis, istos pro me sollicitetis,

quateni S tamen ecclesiae vestra non credideritis

275쪽

1166. ErisToLE. 257 obsuturum. Si autem homines interpellare tutum non fuerit, Dominum quaeso devotius exoretis, ut gressus meos dirigat in semitis suis potens enim est ubique locorum mihi patriam sacere, et quicquid aufertur domi, peregre salubriter compenSare. EPISTOLA CLXIV.-AD RICARDUM ARCHID. PICΤAVIENSEM fA. D. Il66.JRicardo archidiacono Pictavienδi.

ΜΕΜΙΝΙsAE potest vestra discretio, in qua spe a vobis discesserim, quando me inceritas vestra quadam reconciliationis et pacis via praeostensa exhilaravit: et quia mihi nondum innotuit quatenus convaluerit fidei vestra promissio, quaeSo vel nunc, me, quum incerta spe fecistis, non sine temporis rerumque dispendio gravi, hactenus fluctuare a dubitationis hunc ambiguo absolvatis, ut de caeter semper vestersim et vestrorum. Nam si redire tutum fuerit, paratus sum domino regi coGigne satisfacere, ubicumque

non potero meam innocentiam excusare. Vos fortasse

ab hujus verbi tractatu militares tumultus hactenus praepedierunt, aut domesticus hostis, et cui, si decrotum fuerit, nunquam habebo Pacem. Non enim ante nocuit quam fidem et amicitiam pollicitus est, et multam promotionem. Nunc autem obsecro mihi significetis, quatenus me sperare oporteat, et qua via incedendum sit, si alia nunc Placet, quam quae prius ostensa est et si aliquo modo mihi redeundum fuerit, providete, ut per Cantiam secure transire possim, memineritisque minarum, et verbi quod vobis exposui Parisiis.

276쪽

SI affectum aut prece a tua salutatione SusPeriderem, mihi salutis Propriae, quae Sine tua esse non potest, merito viderer gaudia praeclusisse. Quum ergo eam de more scribentium ad amicos pagina non praetenderit, non sucit hoc desectus caritatis, aut meas pusillanimitatis motus, sed contemplatio necessitatis tuae. Ut ergo meo de te desiderio satisfiat, illius te salutis participatione salutet Altissimus, qua

virgo puerpera, cujus incorruptiSSimam mentem esSeet suisse non ambigo, filium suum Sincerissima caritate cupiebat esse salutatum. irari fortasso cum

populo, et cum amicis doles, quod pacem, quae mihi

a serenissimo rege Angliae oblata dicitur esse, non recepi, praesertim quum litteratores et meliores viri non modo admiserint, Sed aviditate rapuerint eam. Μemineris autem eam sub ea mihi suisse conditione oblatam, qua aue, qui vertitur in Serpentem, Princeps filiorum Amon, qui coanguStans ac comprimens est, aut populia moeroris, in confoederatione volebat recipere habitatores Iabes, quae dicitur exsiccata, in Galaad, aculeo videlicet testimonii. Inquit enim in Scriptura, Feriam vobiεcum foedus, si eruam omnium vestrum Oculo Gaeters' ponamque o opprobrium uniuersis illis, et ibus Israel. Potueram namque recipere quas mihi, ut opinor, per injuriam auferuntur, si aeterna vellem usquequa postponere, et libemtatem spiritus pernicioso, et certe periculosissimoarctare juramento. In Suo Sensu quisque abundat. Ego dextrum oculum in coelestium contemplatione,

o fide invisibilium, et suturorum spe occupari non

277쪽

I166. EPIsΤoL E. 269 dubito, et sinistrum ad caduca et temporalia, et dmomentum defluentia inclinari. Illi benignius admissi sunt, et Domino auctore, poterunt in fidei suas

sinceritate salvari. Ego prout exigebatur, Sine dispendio salutis et famae, petitam nou posSem Pra Stare cautionem Spero itaque conversus ad Dominum, quoniam ct ibi die crastina erit salus, quum incaluerit sol, qui revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, cuique reSpondente

justitia vel injuria sua. Licet enim hac dierum hebdomada premat meas cum Ammonitis Suis populo scilicet aceroris, et filiis gehennae, quum Christus in brevi aderit, et consolabitur in electis suis, in quibus nunc patitur ad momentum. Consolare ergo, dilectomi, dilecte mi, consolare, qui si modicum pertransieris, nec locus corum invenietur, quia impii ut sumus evanescent. Quod si interim haec angit expectatio, in arbitrio tuo et consilio episcopi erit, ut declines ad me a facie tribulatis, quia si ita complacuerit, te sincerissime brachiis caritatis venientem excipiam,

habiturus te non modo comparticipem bonorum omnium, sed etiam quatenus ipse permiseris, tam mei, quam meorum UStodem et praeceptorem, et si dici sust ines, affectione patrem. Caetera perpendes ex litteris aliis, et tuas, quibus solos non vereberis communicare. Rex Francus, et Gallicana ecclesia coexulibus nostris multam exhibent humanitatem. Utinam tu non inhumaniores invenias concives tuoae domesticos fidei compromissae' Quod si necessitas

urgeat, licet praesentes habea fratres, nuthim me humaniorem invenies, quia nullus Sanguine gravior est, sed nec caritate, ut arbitror. Salutabis amicos, et sanctos sollicitabis, ut necessitatibus vestris communicent, sublevando eas intercessionibus suis. Felices tibi semper ad vota successus Altissimus largiatur. Sil

278쪽

IOANNIS ARESBERIENSIS A. D.

ERAT, ut memini, genus hominum, qui in Ecclesia

Dei archidiaconorum censentit Domine, quibus UeStra discretio omne in Salutis viam querebat Ir SSe Prae ollisam Nam, ut dicere consuevistis, diligutat munera,

sequuntur Tetributiones, ad injurias proni Sunt, calumniis gaudent, peccata populi comedunt et bibunt, quibus vivitia ex rapto, ut Non sit thostae ab hospita tutus. Qui in eis praestantissimi sunt, debent utique servare legem Domini, Sed non faciunt. Ite et similia solebat, in miserrima conditione hominiam, vestrae pietatis miseratio deplorare. Bonis autem viris et amici vestris agendum est gratias se et domino incolniensi, qui aperuit oculos vestros et viam docuit, qua hoc genus hominum non modo perveniat ad saliuem, inenarrabili salvaticlorum corona

deeoratum, sedis Superiorem OnSequatur aureolam, quae sicut martyri laureatos, et Virginitat vera autes,

sic praedicationis ossicio coruscautes insigniti A. Domino quidem factui est istud, qui oeulos caecitatis

veStrae aperuit, et Palefacta veritate in nuga archidiaconorum PornaciOSam secit mutare Sententiam Licet autem merito gaudeant archidiaconi vestro judieio absoluti, credo me Non minorem quam ipso concepisse de vestra promotione laetitiam, quia ubicumquo locomm sim me ad honorem et ObSequium vestrum, in quibus discretionis vestrae censura i raeSCribere dignaretur, Prompti SSima voluntate devovi. Magni siquidem muneris instar esset, si mihi aliquid infra vires meas velletis injungere, et Peregrinantis affectum utcumque experiri. De caetero lator praesentium in obsequio meo, ut fratris nostri diutius immoratus est,

279쪽

ll66. EPIsΤoL E. 26 Iet inventus usquequam fidelis. Habet autem scribendi peritiam, et plurium experientiam utilitatum,

quem Si Pro amore vestro vobis in obsequio vestro retinere placeret, et uti obsequio ejus, nobis esset gratissimum, quia ei ad praesens pro voluntate nostra nou Possumus providere. Confidimus autem quoniam apud vos opera sua et diligentia promerebitur, ut exinde nostra vel aliorum commendatione non egeat.

ΡαETER eam quam affectio ratem romemorationem vestram mihi excitat, crebro in mente mea congratulandi vobis causam et gratiam, colloquendi occasionem saepisSimo praestat transmissum mihi a

vobis signaculum fidei et devotionis insigne. Ipsa enim materia muneris, si qualitates ipsius diligentius intueamur, ut quum faldWini Archidiaconus, Rfo-gerus de Sideberia et fraterculus vester non dissentiant, expresse indicat quid principaliter dominetur in animo mittentis. Aurum enim imputribile, largum ad dilatationem, nec igne nec tunsionibus minuitur, nec incontaminabile, utpote quod nullam admittit rubiginem, unde et aliorum metallorum custoditivum est, nonne idem imputribilem, largam et dilatatam

figurat, caritatem constantem in adversis, moderationum virtutum conservatricem in prosperis ea enim, sicut melius nostis, cui rerum natura physica docente innotuit, auri natura est quam praedixi. Unde prudentes, qui pecuniam suam volunt imputribilem conServare, auro miscent argentum, ut ex auri consortio argentum absque rubigine conservetur. Formae

280쪽

262 IOANNIA ARESBERIENSIS A. D. vero rotunditas persectionis indicium est, ut mittentem doceat, in praelatis virtutibus consummatum. Gemmeus sulgor elucentis prudentiae et scientiae imago est Quid, quod color ipso coelestis rectissime innuit, quo in actibus suis praecipue tendat animus mittentis Ipsum vero lapidis nomen verborum et operum designat venustatem. acynthus enim, si deformae gratia, dictionis attendamus originem, totus flos, vel universaliter floren interpretatur. Ja etenim universalem Sonat, et Cynthus vertitur in florem. Et ne in hujus tempestatis articulo de vacillet, aut humanis persuasionibus ratio educatur, et Supe scripti fidem confirmat, et illumina rationem. amrationen ab errore purgans eum mittit ad Christum,

et ne tribulationibus et pressuris Christiani fides ab itifirmitate deficiat, victoriam ascribit Christo. Quibus duobus verbis et fides ab infirmitate, et ratio

ab errore purgatur. Et quia finis pugnae victolia est, et fructus victoriae corona, Christo consequenterregnum attribuit, ut cum eo conregnaturos doceat, qui cum Christo certaminum et laborum discrimina pertulerunt, et adversario ejus, quando justitia in judicium convertetur, contritione et confusione duplici conterendos. Si quidem honor regis judicium diligit, et oculi j iis vident quia diligit aequitatem. Νam ubi amor, ibi oculus. Et haec mihi videtur esses

duarum conceptio clauSarum tertia vero nomen

Christi repetit, et imperii reticet dignitatem, ea dispensatione ut arbitror, quo et animus suscipientis in PerSecutorum suorum victore, et Regum Ruge figatur Christo, eique cohaereat inseparabiliter, et ut ostendatur non esse hodie imperatorem, qui ad Christum pertineat, quum schismaticu per vim et si audem et labem haereticorum, nitens insecabilem scindere unitatem, integritatem coi rumpere, incestare pudicitiam,

SEARCH

MENU NAVIGATION