장음표시 사용
281쪽
II 66. EPIATOL E. 263 et quantum in ipso est, evertens dispositionem Domini, et promissiones veritatis evacuans, Romanum imperium Christo machinatur auferre. Instat ergo ut nomen Christi de imperio deleatur sed ut muneris tui docet inscriptio, nomen Christi singulariter e
manet in aeternum, et praesumentis imperium, et de salso gloriae nomine gloriantis exinanitu est honor, et profecto humiliabit eum, qui est ante secula. Haec omnia et plura, quae brevitati insistens praetereo, in annulo contemplatus sum, fraternam caritatem agnoscens in munere, et ad virtutem salubriter et multipliciter eruditus ex muneris qualitate. Nonne ergo talis omni jure et merito amandus est et colendus et quidem amare semper licet, nec prohiberi potest, et hoc indesinenter et intensive essicio, et habeo in proposito, ut quum licuerit, debitum amori
cultum gratanter impendam. Interim vero quantasPoSSum gratia ago rogans attentius, ut raterculum nostrum commendatum habeatis, et his qui nos contingunt, quam licuerit diligentiam impendatis. EPISTOLA CLXVII L-RICARDO PICTAV. ARCHIDIACONO. 1Α. D. 1l66. Magistro Mimundo Pictaviensis ecclesiae Cancellario.
PUER meus a vobi rediens, unde inceritati vestras innumeras gratias ago, littora retulit, multa fidei, et caritatis indicia praeserentes. Eo enim spiritu videntur esse conceptae, ut Singula verba et sere singuli
apices signis fidelibus pro testentur, se ad amicum do sincerissimae dilectionis adipe processisse. Sed quia
in illis, sicut in domini mei episcopi scripto, plura
continebantur capita negotiorum quae sollicitudinem amantis augere poterant: utpote quod plena conva-
282쪽
264 IOANNI SAREABERI ENSIS A. D. lescentia ipsius, quae nondum erat, sperabatur; et quod de pace inter ipsum et regem resormanda convenerat, et do me reconciliando mentio habita est: et in hunc modum phara, in quibus amico gessistis morem Latorem praesentium ad vos usque transmisi ut eo intermeante me de praedictis, et caeteris quae statum vestrum contingunt, aut publicum, per litteras vestras si placet reddaiis certiorem obtemperans
autem vestro consilio, de industria talem misi, qui nulli sit apud vos, aut pauos notus, et mihi et meis in omnibus fidelis invenius est. Injunctum est illi, ut apud dominum episcopum gerat negotium M. Galteri clerici domini emensis, pro recuperandis libris quos idem alterus agistro etro olim
commendaverat. De quibus vobiscum locutus sum
apud Andegavim, et commonitorium dedi. Ipsum itaque tanquam puerum de domo Remensis archiepiscopi tractare poteritis, ut tempus exposcet, sed ut cito remittatur, exigit continuae sollicitudinis stimulus aIaimae meae quietem denegans, donec aliquid certius de praemissis agnoscam. Si vero, quod plurimum desidero, ad honorem Dei et ecclesiae pax domino episcopo reformata est et completa, quae sperabatur implenda, qualiter in lectione juratorum processum sit, et in quibus finibus causa steterit, mihi diligentius recurrentibus litteris vestris placeat significare. amquid timuerim, immo quid timeam, in omnibus articulis oblatae conditionis perspicuum erit ex litteris, quas domino episcopo misi. eminem tamen arbitror sapientem, qui dissuadeat pacem, quae fieri potest in Domino, et ante himerinum diem honestati
non derogat fiat utinam pax cum Salute conscientiae, et integritate amae in diebus nostris, ad quae nec simulatoria sit nec momentanea, horum tamen neutrum in vobis est am alterum ab adversario,
283쪽
Il66. EPIsTOL E. 265 alterum a Domino pendet. Quomodo autem ille,
cum quo vobis negotium geritur, amicos et contrahentes secum beare consueverit, ex quo ei in omnibus voluntatibus suis, etiam cum dispendio famae et conscientiae non acquiescunt, multis patet exemplis. Ex
quo longe periculosius, quam inconsiderati homines opinentur, esse arbitror aliquando ad promissiones ejus jacturam sacere conscientiae et honestatis, quae si semel laedantur, facile nequeunt reparari. Nam quos in alterutro fiunt vulnera, sere lethalia sunt, ut tamen fere magis ex infirmitate carnis dictum accipiatur, quam ex judicio rationis. Hac enim judico Perniciosiora sunt, quam illa, quae corporis et animae compagem solvunt Ethnico nedum Christiano dicenti,
Siammum crede nefas animam praesene pudori, Et propter vitam, vivendi perdere causas.
Undo tota mentis flectione deposco, ut si de pace mea actum silerit, ea provideatur sorma, in qua non ostendatur Deus et honestas, quam non audeo dicere ego, sed Deus mihi hactenus integram conservavit, illaesa quoque in posterum apud homines conservetur:
et si sorte talis potuerit inveniri, agam gratias Domino et vobis, et omnibus, qui ad hoc operam dederint. Si vero do juramentis actum fuerit, novit dominus meus episcopus, quam subtili reverentia in talibus tenear. umquid ergo jurare possem in ea praescriptione verborum, aut potius salutis proscriptione, quae ab aliis ut audio, exigitur et praestatur, ubi nec Domini, nec legis, nec ordinis salvandi licet fieri mentionem 3 sed et de consuetudinibus reprobis, et legibus ignotis, aut repugnantibus legi Domini, servandis, quis sacramentum praestat, nisi alienus a fide et omnium sacramentorum contemptor sane temerarium nimis, et
omnino Praecipitem, et praecipitantem se in mille damnationis laqueos reputarem, qui se ad observan-
284쪽
tiam sacrorum canonum, aut certo ipsius Evangelii custodiam juramento praestit obligaret, nisi forte eo major sit qui suae conscius infirmitatis, et testis nostrae humilitatis, confitetur qui in multis offendimus omnes. Si de praeteritis agatur, non nego me Rutuariens archiepiscopo, sicut domino et patri meo, debitum et devotum praestitisse obsequium et utinamessicacius praestitissem, nec unquam Domino is opitio ab hoc pro quacumque utilitate et damno deducar, ut dominum meum, quicum qu sit abjurando Vel
negando, maculem vitam meam, immo et mem riam nominis et gentis meae coram Deo et hominibus. Caeterum sicut a pluribus accepi, nisi haec et praedicta secero, pacem mihi resormari aut impossibilo aut dimeillimum ost Ad hoc itaque proficiat, si placet, vigilantia domini episcopi, et vestra, ut si de
reconciliatione mea actum fuerit, iniquae et periculosae conditiones amoveantur: et ego in omnibus quae sine periculo salutis et famae fieri possunt, domini episcopi, et vestrum, quod ab eo non discrepat, contasilium sequar: sed nec proficisci vellem ad curiam pacem acturus, nisi aliquatenus praecognita sormarius. mam rei familiaris angustia, et negotiatio litterarum, quae mihi solatium pariter, et subsidium praebet,
nee magno Sumptus facere, nec diu abesso patiuntur. Facultas enim solito magis tenuis est, sed onera non
decrescunt Rarescunt autem auxilia, etsi ab initio rarissima fuerint. In prosectione versus Andegavim, et Paschalibus colloquiis regum, tredecim libras expendi, et duas amisi equitaturus, ut de laboribus, molestiis, et curiarum taediis taceatur, quodque magis Piget, cuncta cesserunt in cassum am labor periit et impensa, nec vellem si fieri posset occupationum et rerum humile subire dispendium. Status meus vobis ex parte per nuncium innotescet. Idem nim
285쪽
1166. EPIA LAE. 267 est fere qui fuit. De causa Cantuariensis non s- spero, quia ipse poenitentiam agens super commissis incuria, de Domino non desperat, nec ponit, ut Opinor, carnem brachium suum. Credo autem quod Dominus adhuc supremum remedium differt, quia nondum est omni humano auxilio destitutus. Vocat me Magister Girardus, ut salva fide occlesiae Romanae Coloniam transeam, sed auctore pio Jesu, pro nullo questu ponam cum schismaticis ad subversionem domus Domini, schismatis portionem. Ipsum tamen Gira dum nequaquam schismaticum reputo, quia fidei ejus perspicua patent indicia ex litteris ejus, quarum Θ- scriptum domino episcopo mitto, suppresso tamen auctoris nomine, ne et illi, et aliis noceat, si fuerit divulgatum. Non dubito quin mihi compateremini, si constaret, in qua sollicitudine versatur animus meus, nee tamen Domino teste, pro me, licet apud duricordes habitem, quantum pro amicis sollicitor, quia mihi quoad me, sufficeret commercium litterarum, nisi urgerent et alii quorum oportet me necessitudianibus commiliticare. Si nescitis, Belgica secunda,
quae modo Remorum dicitur, in antiquis historiis provincia Duricordium appellatur, licet habita contemplatione quorumdam possit et ollieordium appellari. Neque enim duricordiam archiepiscopi et suorum quisquam, familiarius accedens, probabiliter
arguere poterit. Sed quis quaeso nostratum et veterum amicorum de gento Duricordium non convincitur
esse Dicam, quod fortasse non creditis, sed certo verum est. Filius Magistri Gaulaedi mihi coexul vi mensibus octo, sed quum ad eum nuntius meus ab episcopo orwic et abbate sancti Edmundi divertisset, prosecto nec una ad me litterulas potuit impetraro.
Scit tamen Dominus, quia nihil ab aliquo eorum petii, in eoque mihi bene actum est, quod nondum ab initio
286쪽
proscriptionis meae erubescentiam sustinui de repulsa. Ex his et praec dentibus patet via rationi, sed in litteras Ex assection totus defluerem, nisi modestia et multiplicitas occupationum, quibus id tantillum subripui, compellerent, ut dicam ex animo, Valete EPISTOLA CLXIX. D ΜΑGISTRUM IOANNEM SARRACENUΜ. JA. D. 166.JMagistro Ioanni Sarraceno. LITTERAE dilectionis vestrae, super quibus, quoad vixero, gratiae vobis habendae sunt et agendae, philosophum et Christianum pariter redolent, et multipliciet patenti protestantur indicio quod de abundanti virtutum et litterarum promptuario processerunt. Sed nec orator illi cudendis defuit, aut condendis, qui quod ratio philosophica et Christianae religionis pro- sessio suggerebat, essicacissimo persuasit. Viguit enim per gratiam dictio apposita ad persuasionem, et eatenus cepit et prosecit in me, ut de caetero pigeat, si sorte ex infirmitate contigerit acerbitatem exilii
nominare, et Omnino pudeat nominusse. Nam licet exilii quartus, et proscriptionis meae tertius agatur annus, jam turbine fortunae minus indies concutior aut moveor damnis, profecto sciens numquam in meis
suisso bonis quae tam lacile inimicus extorsit et sortasse rectius amicum dixerim, qui oculos meos phantasticis fortunas ludibriis praestrictos aperuit, et excussis curialibus nugis, et illecebris voluptatum, me in viam virtutis impulit, et philosophantium coetibus aggregavit Longe ergo liberior, quam quum mundanu supellectile et sarcinulis fortuitorum premerer, laeta
quidem conditione, ne dicam paupertate, quod philosophia dictat, experior, quia
287쪽
l 166. EPISTOLAE. 269 quod ad animum in adversis erigendum, et Christiano mundus totus exilium est, dum peregrinatur a Domino, ut numquam prosperis extollatur essent ergo do ludibriis fortunas querelae de reliquo, dum nos, qu tenus licet a quaestionibus philosophicis non cessemus, indulgeamus persequutoribus mostris, nescientibus fortasse quid iaciunt, et praelatis Ecclesiarum non vestratibus, sed nostratibus dico, qui, quod Caio Cassio Cicero in epistola ad eundo Cassium improperat, jam a multo tempore virtuti et ossicio suo nuntium remiserunt, nec cum eis agant deliniti divitiis istillecebris voluptatum. Expecto a gratia Vestra residuum Hierarchiae transferri, ut vestro beneficio, vobis ad aeternam gloriam, Francis suis beatus Dionysius
plenius innotescat Utinam detur mihi loeus ad
pedes vestros ut cum Maria sedente secus pedes Christi, quem in corde vestro habitare confido, coelestis oraculi verba et verse philosophiae sententias excipiam
ab oro vestro. Sed hoc desiderium meum impedit indignatio regis Anglorum, cui ille, qui corda regum dirigit, tribuat si placet intellectum, ut sapiat quae Dei sunt Interim quod possum dignationis vestrae genibus provolutus, precibus et litteris pulso supplicans, ut in explananda translatione beati Dionysii me vestra sinceritas dignetur audire Ad hoc nuper in libro beati Ambrosii de Incarnatione verbi obstaculum reperi, quod nullus magistrorum nostrorum sussicit amovere, quia Graecae linguae expertes sunt. Haec aut m sunt verba Ambrosii facientia quaestionem. Ousiam ita Latinus interpretatus est, ut substantiam
diceret usia autem Domini quum dicitur, quid aliud significat nisi Dominum semper esse Quod
litterae ipsae exprimunt, quamvis divino ousiam acta at hoc est quum sit semper, usi dicitur, unius litterae mutato ordine propter sonum et competentiam
288쪽
decoremque sermonis. Ergo usia, quod semper sit Dominus, significat Sic quidem Ambrosius colligit, sed ratio inserentiae vobis plenius liquet et Graecis, mihi vero ot mei similibus nubeculosior est Milarius autem in lib. de Synodis similiter de essentia ratiocinatur, ut Ambrosius de usta sortasse quia idem ostessentia quod usia. Et quidem verba Hilari haec sunt Essentia est res quae vel est, vel ex quibus est, qui in eo quod maneat subsistit. Dicitur
autem 'gsentia, et natura, et genus, et substantia
uniuscujusque rei poterit; proprie autem essentia idcirco dicta est, quia semper est Quae idcirco etiam
substantia est, quia res quae est necesse est subsistat
in sese. Quicquid autem subsistit siue dubio in
genere vel in natura vel in substantia manet. Quum ergo essentiam laicimus significare maturam, vel genus vel substantiam, intelligimus ejus rei quae in his omnibus semper esse subsistat. Morum verborum
Hilarii subtilissima speculatio est, difficilis intolligentia, sed arbitror quod in Graeca lingua peritis planiora sunt Nam de beato Hilario dicit sanctissimus patet, et litteratissimus doctor quod Gallicano cothurno attollitur, et floribus Graecis adornatur, et procul is in lectione simplicium fratrum Alibi autem praecipit, ut Hilarius et Athanasius inoffenso currantur pede Quod si apud Graecos expressam habent disserentiam haec, quae hic toties inculcata sunt,
essentia, natura. genus, substantia, Mam expediri, omnium rurbitror interesse quamplurimum undo vobis ad meritum et gloriam profecturum Sse non
dubito, et profuturum ad vitam, si ad ostium Scripturarum pulsanti aperueritis, et panes vobis a Christo creditos in multitudinis usum fregeritis, ut Estra sollicitudine reficiantur turbae, quarum adeo in via peregrinationis hujus bonus miseretur Iesus, ut seip-
289쪽
sum illis quotidie velit irrogare in cibum. Nonno doctoribus improperabitur, quia parvuli petierunt Panem, et non fuit qui frangeret illis 3
Enyelberto Priori de Valle Sancti Petri.
RERUM subitae mutationes solent afferre molestias, et qui honores ambierant, dum eis cohaerentia sustinent onera, plerumque satiscunt, et dolent se voti compotes extitisse. Recte quidem si enim reprobi sint, iniquitates eorum juSta poena persequitur: Si praeordinati ad vitam, conceptae ambitionis excessum consumit pia correptio, et exercitatio laboriosa cohaerentes honoribus aut extinguit, aut reprimit voluptates. Te quoque acile crediderim de tam subitis mittationibus aliqua concepisse molestias sed ex aliis, et longe diversis, et fere adversantibus augis. Quis enim suspicetur te alicujus ambitionis stimulo incitatum, ut Ouore appetereS, ut concupiSceres mollitias obaptatum, ut opinione plebeia ventos sequereris in fastu mundanod an haec omnia contempgisti ut sterc 'ra, ut solum lucrifacias Christum, qui tibi non momentaneos et inhonoros honores, quo preciOS paupertate mutasti, restituet; sed aeternos in coelis, qui imperatorum purpuram majestate incomparabili antecedant. Illuc voluptas mollis et effaeminata non habebit accessum, ubi carnem in Veritate naturae permanentem spiritualis implebit Vig0r, et exultatio angelica permulcebit. Ibi laudis tuae praeconia non de salsidicorum pendebunt arbitrio, sed magnificentiam virtutum tuarum sancti angeli incessabiliter praedicabunt.
290쪽
272 OANNIS SARESBERIENSIS A. D.
Haec tibi, dilecto, non tam de verbis nostris, quam de sacris scriptiiris constare debent, si in eo perstiteriqquod coepisti. Sola enim perSeverentia est, quae virtutum omnium consequitur ructum. Nec diu, si recte futura aetiaris, in labore isto sudandum est tibi, quia oculis tuis laborum gloriosa merces impendet, et remunerator tuus astat in anuis. ro illo
itaque si quae molestis irruunt ex ibi impacto prioratu, et de sollicitudine animarum et corporum, quae humeris tuis, ad tantum onus, ut tibi videtur, debilibus et infirmis imposita St, SuStine Patienter, clama ad ipsum, quoniam prope st. Et quod tibi visum fuerit importabile, pia confidenti rejicias in humeros ejus, qui ovem revexit perditam, et totius humani generis in ligno portavit onera, quando Principatus ipsius actus est super humerum ejus. Ipse vero te sublevabit, quia fidelis est, et non patietur tentari supra id quod potes, sed faciet tentationem
Dei, et X mea vobis notam SSe arbitror ut tamen
vobis liquidius constet, eam Pauci eXPODO. DO-mino Cantuariensi, et Ecclesiae, ut potui, astiti, nec tamen, quod conscientia teste Secure aude profiteri, dominum regem Anglorum ex proposito injuste offendi. Ipse autem, et me, et ratrem meum Proscripsit bonis nostris, et ego exilium patior. iiii
vero nec opes, nec amici, nec arma Sunt, quibu tantum Principem valeam expugnare, aut quas de beneplacito suo mihi et meis infert, propulsare injurias.