Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

cidos , et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et multa vera de creatura dicunt, et Veritatem creaturae artificem non pie quaerunt, et ideo non inveniunt aut si inveniunt, cognoscenteS Deum non sicut Deum honorant, aut gratias agunt; sed evanesciant in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes , Sibi tribuendo quae tua Sunt ac per hoc student perversissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sunt, mendacia Cilicet in te conserentes qui Veritas es, et immutante gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis

hominis, et Volucrum, et quadrupedum , et SerpentUm et convertunt veritatem tuam in mendacium; et colunt et serViunt creaturae potiti quam Creatori . VI. Multa tamen ab eis ex ipsa Creatura vera dicta retinebam , et Occurrebat mihi ratio per numeros et Ordinem temporum, et Visibiles atteStationes Siderum , et Conferebam cum dictis Manichsei, quae de his rebus multa scripsit copiosissime debrans et non mihi occurrebat ratio nec Sosititiorum et aequinoctiorum, nec defectuum luminarium , nec quidquid tale in libris saecularis sapienti edidiceram. Ibi autem credere jubebar , et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non Occurrebat et longe

diversum erat.

102쪽

CAPUT IV.

Sola Dei cognitio beat. VII. ΠΜQUID, Domine Deus veritatis, quisquis novit ista, jam placet tibi Infelix enim homo qui scit illa omnia, te autem nescit Beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat. Qui vero et te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te Solum beatus est, si Cognoscen te sicut Deum glorificet, et gratia agat, et non evaneSCat in cogitalionibus suis. Sicut enim melior est qui novit possidere arborem, et de usu ejus tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quo cubitis alta sit vel quanta latitudine diffusa' quam ille qui eam metitur, et omne ramo ejus numerat, et neque OSSidet eam , neque creatorem jus novit aut diligit. Sic si telis homo, cujus totus mundus divitiarum est . et quasi nihil habens, omnia possidet, inhaerendo tibi cui serviunt omnia quam Vi nec Saltem Septentrionum gyros OVerit, dubitare stultum est quin utique melior sit quam mensor coeli, et numerator Siderum, et pensor elementorum, et negligens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti'.

103쪽

CAPUT V.

Ma hichini de astris in eritia indignum eum fide in

co teris faciebat. VIII. SED tamen quis quaerebat Manichaeum nescio quem etiam Sta Scribere, in quorum puritia pietas disci poterati Dixisti enim tomini: H Ecce pietas est Sapientia'; uquam ille ignorare posset, etiam Si ista persecte nosset iSta ero quia non tiOVerat, impudentissim audens docere prorSu illam OSSe non posset Vanita est enim mundana ista etiam nota profiteri, pieta autem tibi consueri. Unde ille devius ad hoc ista multum locutus St, ut convictus ab eis qui ista vere didicissent, quis esset ejus Sensus in caeteri quid abditiora Sunt, manifeSte OgnOS- Ceretur. Non enim parVi existimari se voluit, sed Spiritum Sanctum Consolatorem et ditatorem idolium tuorum auctoritate plenaria personaliter in Se esSe persuadere Conatu est itaque Cum de Oel ac Stellis, et de solis ac luno motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religioni S Sta non pertineant tamen usu ejuS sacrilegos fuisse Satis emineret, Cum ea non Solum ignorata, Sed etiam salsa, tam vesana Superbiae vanitate di ceret, ut ea tanquam divinae personae tribuere sibi ni

teretur.

IX. Cum enim audio Cluistianum aliquem fratrem ilhim aut ibam, ista nescientem, et aliud pro alio sentien-

104쪽

tem, patienter intueor opinantem hominem; nec illi obesse ideo, cum de te, Domine Creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret obest autem si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur et pertinacius a stirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmitas in si dei unabulis a charitate matre sustinetur, donec SSurgat nOVUS homo in virum perfectum, et circumferri non OSSit Omni vento doctrinae In illo autem qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum quibus illa suaderet, ita sieri au-SUS est, ut qui eum Sequerontur, non quemlibet hominem , sed Spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur quis tantam dementiam, sicubi falsa dixi Sse convinCeretur, non detestandam longeque abjiciendam esse judicaret rSed tamen nondum liquido compereram utrum etiam Secundum ejus verba vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noetium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid nusmodi in aliis libris legeram, OS-Set X poni ut si forte posset, incertum quidem mihi sieret utrum ita se res haberet, an non ita sed ad idem meam illius auctoritatem propter creditam Sanctitatem

praeponerem.

105쪽

FauStu eloquens, Sed liberalium disciplinarum

X. Eae per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo Vagabundus audivi, nimis extento desiderio venturum expectabam istum Faustum Caeteri enim eorum, in quos forte incurrissem , qui talium rerum quaestionibus a me objectis deficiebant, illum mihi promittebant, cujus adventu collatoque colloquio facillime mihi haec , et si qua sorte majora quaererem enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et jucundum Verbis, et ea ipsa quae illi solent dicere, multo Suavius garrientem. Sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator P Iam rebus talibus satiatae erant aures meses nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur; nec ideo vera quia diserta me ideo sapiens anima, quia Vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens Sensi autem aliud genus hominum etiam Veritatem habere suspectam, et ei nosse requiescere si compto atque uberi sermone promeretur Me autem jam docueras, Deus meus, miris et occultis modis; et propterea credo quod tu me docueris, quoniam Verum St, nec quisquam praeter te alius est doctor veri, ubicumque et undecumque claruerit. Iam ergo abs te didiceram, nec

eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter di-

106쪽

Citur nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum. Rursus nec ideo verum, quia impolite enuntiatur nec ideo falsum , quia splendidus sermo est sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles ; verbis autem ornatis et inornatis, Sicut Vasis urbanis et rusticanis , utrosque cibos posse ministrari. XI. Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore X-pectaveram hominem , delectabatur quidem motu affectuque disputantis, et verbis Congruentibus, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem, et cum multis , Vel etiam prae multis laudaham acesserebam sed moleste habebam, quod in coetu audientium non sinere illi ingerere et partiri Cum eo curas quaestionum mearum, conferendo familiariter, et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui, et aures ejus cum familiaribus meis eoque tempore Occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam quae me OVebant expertus Sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum nisi grammaticae, atque ejuSipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Τullianas orationes, et paucissimos Senecae libros , et nonnulla poetarum, et Suae Sectae si qua volumina latine atque composite conscripta erant. Et quia aderat quotidiana sermocinandi

exercitatio, inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii, et quodam

lepore naturali. Ita-ne eSt ut recolo, Domine Deus meUS, arbiter conscientiae meae Coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto providentiae tuae, et inhonestos errore meos jam conVertebas ante faciem meam, ut viderem et OdisSem.

107쪽

Alienatur a secta Manichinorum. XII. Ni Μ posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, Satis apparuit, desperare coepi posse eum mihi illa quae me movebant aperire atque dissolvere, quorum quidem ignarus posset Veritatem tenere pietatis, sed si Manichaeus non esset Libri quippe eorum pleni sunt longissimis sabulis, de coelo et sideribus et sole et luna : quae mihi eum, quod utique cupiebam, collatis numerorum rationibus, qua alibi ego legeram utrum potius ita essent ut Manichaei libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse jam non arbitrabar. Quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non I OSSe, ne eum puduit confiteri. Non erat de talibus quales multos loquaces passus eram, Conante ea me

docere, et dicentes nihil. Iste vero cor habebat, et si non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. Non usquequaque imperitus erat imperitis suae, et noluit se temere disputando in ea coarctari, unde nec exitus ei ullus, nec facilis esset reditu etiam hinc mihi amplius placuit Pulchrior est enim temperantia consitentis animi, quam illa quae nosse cupiebam : et eum in omnibus

dissicilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inveniebam.

108쪽

XIII. Re fracto itaque studio quod intenderam in Manichaei litteras, magisque deperans de caeteris eorum doctoribus, quando in multis quae me movebant, ita ille nominatus apparuita coepi cum e pro studio ejus agere Vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras , quas tunc jam rhetor Carthagini adolescentes docebam, et legere Cum eo, iVequae ille audita desideraret, sive quae ipse tali ingenio

apta existimarem Caeterum conatu omni meUS, UOproficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit non ut ab eis omnino separarer, Sed quasi melius quidquam non inveniens, eo quo jam quoquo modo irrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret. Ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis extitit, meum quo captUS eram relaxare jam Coeperat, nec Volens nec Sciens ManuSenim tuae, Deus meus , in abdito providentiae tuae , non deSerebant animam meam , et de sanguine cordis matris mepe per lacrymas ejus diebus ac noctibus pro me sacris1-cabatur tibi ; et egisti mecum miris modis. uillud egisti, Deus meus. Nam a Domino gressus hominis diriguntur et viam ejus volet out quae procurati Salutis, praeter manum tuam reficientem quae secisti r

109쪽

Proficiscitur Romam contra matris Oluntatem. XIV. Ecisae ergo mecum ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi docere quod docebam Carthagine. Et hoc unde mihi persuasum est non praeteribo consiteri tibi : quoniam et in his altissimi tui recessus, et praeSentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. Non ideo Romam pergere Olui, quod majores quae8-tus , majorque mihi dignitas ab amicis qui hoc suadebant, promittebatur, quanquam et ista ducebant animum tunc meum: sed illa erat causa maxima et pene Sola, quod audiebam quietius ibi studere adolescentes, et ordinatiore disciplinae coercitione sedari, ne in ejus scholam quo magistro non utuntur, paSSim et proterVe irruant nec eos

admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia Scholasticorum. Irrumpunt impudenter, et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum institu0rit. Multa injuriosa faciunt mira hebetudine, et punienda legibus, nisi consuetudo patrona Sit hoc miseriores eos Stendens, quo jam quasi liceat, faciunt quod per tuam aeternam legem nunquam licebit; et impune se sacere arbitrantur, cum ipsa faciendi caecitate puniantur, et incomparabiliter patiantur priora, quam faciunt. Ergo

docerem, cogebar perpeti alienos et ideo placebat ire ubi talia non fieri omnes qui noVerant, indicabant. Verum au-

110쪽

102 AUGUSTINI EPISCOPI

tem tu, spes mea et portio mea in terra viventium , ad mutandum terrarum locum pro Salute animae meae, et Carthagini stimulos quibus inde avellerer, admOVebaS, et Romae illecebras quibus attrahere , proponebas mihi per homines qui diligunt vitam mortuam, hinc insana facientes, inde Vana pollicentes it ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea perversitate. Nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant et qui invitabant ad aliud terram sapiebant. Ego autem qui detestabar hic veram miseriam, illic salsam felicitatem appetebam. XV. Sed quare hinc abirem, et illuc rem, tu sciebas, Deus me indicabas mihi nec matri, quae me prosectum atrociter planxit et usque ad mare secuta est. Sed fefelli

eam violenter me tenentem, Ut aut reVOCaret, aut mecum

pergeret et sinxi me amicum nosse deserere, donec vento facto navigaret. Et mentitus sum matri, et illi matri, et evasi quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer, servans me ab aquis maris plenum execrandis sordibus usque ad aquam gratiae tuae, qua me abluto siccarentur flumina maternorum Oculorum , quibus pro me quotidie tibi rigabat terram sub vultu suo. Et tamen recusanti Sine me redire vix persuasi ut in loco , qui proximus nostrae navi erat memoria beati Cypriani, maneret ea nocte. Sed ea nocte clanculo ego prosectus sum illa autem remansit orando et flendo. Et quid a te petebat, Deus meus, tantis lacrymis, nisi ut navigare me non sinere. Sed tu alte consulens, et exaudiens cardinem desiderii ejus, non curasti quod tunc petebat, ut in me faceres quod semper petebat Flavit ventus, et implevit Vela nostra, et littus subtraxit aspectibus nostris: in quo mane illa insaniebat dolore, et querelis ac gemitu implebat aures tuas contem-

SEARCH

MENU NAVIGATION