장음표시 사용
121쪽
AuguStinu nec Manichmus, nec Catholicus. I. pns mea a juVentute mea, ubi mihi eras, et quo recesseras Pon vero non tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus et volatilibus coeli Sapientiorem me feceras, et ambulabam per tenebras et lubricum, et quaerebam te foris a me, et non inveniebam Deum cordis mei. et veneram in profundum maris, et distidebam et desperabam de inventione veri. Iam Venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me Sequens, et in periculis omnibus de te secura Nam et per marina discrimina ipso nautas conso labatur, a quibus rudes abyssi Viatores cum perturbantur consolari solent pollicen ei perVentionem cum salute,
quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit opericlitantem quidem graViter desperatione indagandi
122쪽
veritat . Sed tamen ei cum indicassem non me quidem jam esse Manichaeum, sed neque catholicum Christianum,
non quasi inopinatum aliquid audierit, exilivit laetitia;
cum jam Secura Ieret ex ea parte miseriae meae, in quam tanquam mortuum, sed resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis esserebat, ut diceres silio vidus Iuli venis, tibi dico, surge Dis et revivisceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae Nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit cor ejus, cum audisset e tanta parte
jam actum, quod tibi quotidie plangebat ut sieret, Veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum: imovero quia certa erat, et quod restabat te daturum, qui totum promiseras ; placidissime et pectore pleno siduciae respondit mihi credere se in Christo, quod priusquam de hac Vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. Et hoc quidem mihi. ibi autem sons misericordiarum preces et lacrymas densiores ut accelerares adjutorium tuum et illuminares tenebras meas, et studiosius ad Ec-Clesiam Currere, et in Ambrosium ora suspendi ad sontem Salientis aquae in vitam aeternam . Diligebat autem illum virum sicut Angelum Dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam eSSe perductum, Per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente arctiore periculo quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa praeSumebat.
123쪽
ultio et Sinnaxis aseudo ulcra Mart yrum. ΙΙ ΙΥΑQu cum ad Memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset, atque ab ostiario prohiberetur , ubi hoc episcopum VetuiSSe cognovit, tam pie atque obedienter amplexa est, ut ipse mirarer quam facile accusatrix potius consuetudinis Suae 3) quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit. Non enim obsidebat spiritum ejus vinolentia, eamque stimulabat in odium veri amor Vini, Sicut plerosque mares et foeminas, qui ad canticum sobrietatis, Sicut ad potionem aquatam madidi nauseant. Sed illa cum attulisSet canistrum cum solemnibus epulis praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum pro suo palato Sati Sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat. Et si mi diseessent quae illo modo Videbantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum Unum, quod ubique poneret circumferebat, quo jam non solum aquatissimo , sed etiam tepidissimo cum suis praeSentibus per sorbitiones exiguas partiretur quia pietatem ibi quaerebat, non voluptatem. Itaque ubi comperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse, Sta non fieri, nec
ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime et pro canistro pleno terrenis ructibus, plenum purgatiori-
Fo te quod jam non solum aquatissimum, sed etiam tepidissimum. 8.
124쪽
bus votis pectus ad Memorias Martyrum a Terre didicerat, ut et quod posset daret egentibus, et si communicatio dominici corporis illic celebraretur, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt Martyres. Sed tamen Videtur mihi, Domine Deus meus, et ita est in Conspectu tuo de hac se cor meum, non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse CeSSuram, Sial alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat, quena propter Salutem meam maxime diligebat eam vero ille propter ejus religiosissimam CC nVersationem, Uain h0nis operibus tam fervens spiritu frequentabat ecclesiam cita ut saepe erumperet, cum me Videret, in ejus praedicationem, gratulans mihi quod talem matrem haberem, neSeiens qualem illa me silium, qui dubitabam de illis omnibus, et inveniri posse viam Vitae minime putabam.
Occuseat ne et Studia Ambrosii. III. Ec jam ingemiscebam orando ut subvenires mihi; sed ad quaerendum intentus, et ad disserendum inquietus erat animus meus. Ipsumque Ambrosium felicem quemdam hominem secundum Saeculum opinabar, quem tintantae potestates honorarent caelibatus tantum ejus mihi laboriosus videbatur. Quid autem ille spei gereret, et adversus ipsius excellentis tentamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os ejus quod erat tu corde ejus luam sapida gaudia de pane tuo rumi-
125쪽
naret, nec conjicere noveram, nec expertus eram nec ille Sciebat aestus meos, nec foveam periculi mei. Non enim quaerere ab eo poteram quod Volebam Sicut Volebam, secludentibus me ab ejus aure atque ore catervi negotiOSO-rum hominum, quorum infirmitatibus serviebat. Cum quibus quando non erat, quod per exiguum temporis erat, aut Corpus reficiebat necessariis sustentaculis, aut lectione animum. Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas, et cor intellectum rimabatur, VOX autem et lingua quiescebant Saepe cum ade8SemuS, non enim Velabatur quisquam ingredi, aut ei venientem nuntiari mos erat sic eum legentem vidimus tacite, et aliter nunquam :sedentesque in diuturno silentio, quis enim tam intento esse oneri auderet Pydiscedebamus, et conjectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud avocari; et cavere sortasse ne auditore suspenSO et
intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam eXponere neceSSe esset aut de aliquibus dissicilioribus disceptare qu*estionibus, atque huic operi temporibus impensis, minus quam Vellet Voluminum Volveret quanquam et causa servandae vocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse justior tacite legendi Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat. IV. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo, pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum. stus autem illi
mei otiosum eum valde cui refunderentur requirebant, nec unquam inveniebant. Et eum quidem in populo Verbum veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi conssirmabatur, OmneSVer- Sutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri
adversus divitios libros innectebant, posse dissolvi ibi
126쪽
vero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te sactum a spiritalibus siliis tuis quos de matre catholica per gratiam regenerasti, non sic intelligi ut humani corporis
forma te terminatum crederent atque cogitarent quanquam quomodo se haberet spiritalis substantia, ne quidem tenuiter atque in aenigmate suspicabar' tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam idem, sed contra carnalium cogitationum sigmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quae debebam quaerendo discere, accusando dixeram. ii enim altissime et proxime, Secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia majora et alia minora, Sed ubique totus es, et nusquam locorum es, non es utique forma ista Corporea,
tamen fecisti hominem ad imaginem tuam : et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.
Doctrinam Ecclesia Ambro si concinante
V. Umergo nescirem quomodo haec subsisteret imago tua, pulsan Proponerem quomodo Credendum ESSet, non
insultans Opponerem quasi ita creditum esset tanto igitur acrior cura rodebat intima mea quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tandiu illusum et deceptum promissione certorum puerili errore et animositate, tam multa incerta quasi certa garrisse. Quod enim falsa essent, postea mihi claruit. Certum tamen erat quod in corta QSsent , et a me aliquando pro certis habita fuissent,
127쪽
cum catholicam tuam caecis contentionibu accusarem, etsi nondum compertam Vera docentem, non tamen ea docentem quae graViter accusabam. Itaque confundebar, et Convertebar, et gaudebam, Deus meus, quod Ecclesia
unica, corpus Unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti
est inditum, non saperet infantiles nugas meque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te Creatorem omnium in spatium loci, quamVis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum Igura contruderet.
VI. Gaudebam etiam quod vetera scripta Legis et Prophetarum jam non illo oculo mihi legenda proponerentur,
quo antea videbantur absurda, cum arguebam tanquam ita sentientes sanctos tuoso Verum autem non ita Sentiebant et tanquam regulam diligentissime commendaret, saepe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium laetus audiebam si Littera occidit, spiritus autem vivili-D cat , , Cum ea quae ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystic Velamento Spiritaliter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea diceret, quae utrum Vera essent adhuc ignorarem. Τenebam enim cor meum ab omni assensione, timens praecipitium, et Suspendio magis necabar. Volebam enim eorum quae non viderem ita me certum fieri, ut certus essem quod Septem et tria decem sint. Neque enim tam inSanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi sed sicut hoc, ita petera cupiebam SiVe corporalia, quae coram Sensibus meis non adessent sive Spiritalia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. Et Sanari Credendo poteram, ut purgatior acies mentis meae dirigeretur aliquo modo in Veritatem tuam semper manentem, et ex nullo deficientem. Sed sicut eyenire assolet, ut malum medicum e Pe
128쪽
tus etiam hono timeat se committere' ita erat valetudo animae meae, quae utique ni Si credendo sanari non poterat; et ne falsa Crederet, curari recusabat, resistens manibus tuis; qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti super morbos Orbis terrarum, et tantam illis auctoritatem tribuisti.
VII. Ex hoc tamen quoque jam praeponens doctrinam catholicam, modestius ibi minimeque sallaciter sentiebam juberi ut crederetur quod non demonstrabatur, sive esset quid, sed cui forte non esset sive ne quid esset quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem irrideri; et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia
demonstrari non poterant, credenda imperari. Deinde paulatim tu, Domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et Componens cor meum, consideranti quam innumerabilia crederem quae non Viderem, neque cum gererentur assuissem ; sicut tam multa in historia gentium, tam multa de locis atque urbibus quae non Videram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus
aliis atque aliis inuae nisi crederentur, omnino in hac vita nihil ageremus : postremo quam inconcussa fixum sideretinerem, de quibus parentibus Ortus essem, quod scire non po3Sem, nisi audiendo credidissem persuasisti mihi non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus sere
129쪽
gentibus auctoritate fundasti sed qui non crederent esse culpando nec audiendos esse, si qui sorte mihi dicerent: Unde scis illos libros unius veri et veracissimi Dei spiritu esse humano generi ministratos 3 dipsum enim maxime
credendum erat, quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quaestionum per tam multa quae legeram inter se
confligentium philosophorum extorquere mihi potuit, ut aliquando non crederem te esse quidquid esses quod ego
nescirem, aut administrationem rerum humanarum ad te pertinere.
VIII. Sed id credebam aliquando robustius, aliquando
exilivsa semper tamen credidi et esse te, et curam nostri gerereo etiam si ignorabam vel quid sentiendum esset de substantia tua, Vel quae via duceret aut reduceret ad te. Ideoque cum essemus infirmi ad inveniendam liquida ratione Veritatem, et ob hoc nobis opus esset auctoritate Sanctarum Litterarum, jam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi Scripturae per omne.jam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi crediet per ipsam te quaeri voluisses. Iam enim absurditatem quae me in illis Litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad Sacramentorum altitudinem referebam : eoque mihi illa venerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum esset in promptu, et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore servaret, Verbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctis praebens, et
exercens intentionem eorum, qui non sunt leVes corde :ut exciperet omnes populari sinu, et per angusta foramina paucos ad te trajiceret, multo tamen plures, quam Si nee tanto apice auctoritatis emineret, nec turba gremio Sanetae
humilitatis hauriret. Cogitabam haec, et aderas mihi AEUS-
130쪽
pirabam, et audiebas me , fluctuabam, et gubernabas me; ibam per viam saeculi latam, nec deSerebas.
De miseria ambitiosorum adducto eremselo emtici e tantis. IX. Nui1B1 honoribus lucris, conjugio ; et tu irridebas Patiebar in eis cupiditatibus amarissimas dissicultates, te propitio tanto magis, quanto minus sine has mihi dulcescere quod non eras tu. Vide cor meum, Domine, qui voluisti ut hoc recordarer et confiterer tibi. Nunc tibi inhaereat anima mea, Iuam de vise tam tenaci mortis exuisti. Quam misera erat i et sensum Vulneris tu pungebas, ni relictis omnibus converteretur ad te qui es super omnia, et sine quo nulla essent Omnia Converteretur et Sanaretur. Quam ergo miser eram et quomodo egisti ut sentirem miseriam meam die illo quo cum pararem recitare imperatori laudes 4 , quibus plura mentirer, et mentienti faveretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum, et cogitationum tabificarum ebribus aestuaret, tranSiens per quemdam vicum Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, jam credo Saturum, Ocantem atque laetantem: et ingemui et locutus sum cum mi s qui mecum erant, naultos dolores insaniarum nostrarum quia
omnibus talibus conati hus nostris, quali hiis tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae SarCinam, et trahendo exaggerans nihil vellemus aliud nisi