Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3, non potest, ut filius istarum lacrymarum pereat. γ Quod illa ita accepisse inter colloquia sua mecum Saepe recordabatur, ac si de coelo sonuisset.

Visum est huc ascrihere Augustini locum ex Itb 5 contra litteras Petiliani Donatistae, cap. xvi : Me etiam pre8byterum fuisse Munichoeorum, vel falsus vel fallens mirabili temeritate contendat. Verba tertii libri Confessionum mearum, quae per Se Φεα, e de mul-ιis ante et postea dictis manifestissima sun legentibus, sub quo ei videtur intellectu proponat atque arguat, etc. Quaenam vero Sint Verba illa , quae suo avulsa loco proterve interpretabatur Petilianus, nobis inc0mpertum est sorsitan ista capitis sexti Nam ver- Sum et carmen etiam ad Mera pulmenta transfero. Quippe amatoria

maleficia mulieri data exprobrabat Augustino, ut videre est in ejusdem libri contra Petiliani litteras capite XVI.

72쪽

LIBER IV.

Quandiu et quomodo alio Seduxerit. I. ΡΕ idem tempus annorum noVem, ab undevigesimo anno aetatis meae, Usque ad duodetrigesimum, Seducebamur et Seducebamus , falsi atque fallentes in variis cupiditatibus ; et palam per doctrinas quas liberales Vocant, oce ulte autem falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique Vani. Hae popularis gloriae sectantes inanitatem , usque ad theatrico plausu M, et Contentiosa carmina, et agonem Oronarum Cenearum et spectaculorum nugaS, et intemperantiam libidinum illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus nobis

73쪽

CONFESSIONUM, LIB. IV. 65

in osticina aqualiculi sui fabricarent Λngelos et Deos per quos liberaremur; et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis , per me ac mecum deceptis. Irrideant me arrogantes, et nondum Salubriter prostrati et elisi a te, Deus meus: ego tamen confitear tibi dedecora mea in laudo tua. Sine me, obsecro, et da mihi circumire praesenti memoria praeterito circuitus erroris mei, et immolare tibi hostiam jubilationis. Quid enim sum ego mihi sine te, nisi dux in praeceps Aut quid sum cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum' aut fruens te cibo qui non corrumpitur Et quis homo est quilibet homo, cum sit homo Sed ii rideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.

Rhetoricam docet, concubinamsouet, et haruSPicem qui victoriam Promittebat , Contemnit. II. DocΕΒΑΜ in illis annis artem rhetoricam, et Victori Osam loquacitatem victus cupiditate vendebam. Malebam tamen, Domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni : et eos sine dolo docebam doloso non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et Deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem dommeam, quam exhibebam in illo magisteri diligo litibus

74쪽

Catur, conjugio cognitam , sed quam indagaverat vagus ardor inops prudentiae: Sed unam tamen ei quoque Servans thori fidem in qua Sane experirer exemplo meo, quid distaret inter conjugalis placiti modum quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis jam nata

cogat se diligi.

ΙΙΙ. Recolo etiam cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem haruSpicem, quid ei dare mercedis vellem ut vincerem : me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondiSSe nec si corona illa esset immortaliter aurea , muscam pro Victoria mea necari me sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia , et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura daemonia videbatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, Deus Cordis mei. Non enim amare te noVeram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. alibus enim sigmentis suspirans anima, nonne fornicatur abs te, et sidit in falsis, et pascit vento. Sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus , quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud ventos pascere', quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse voluptati atque derisui r

Osee XII, 1.

75쪽

CONFESSIONUM . LIB. IV. 67

Ab astrologia, ctι deditus erat, Per Senem medicininet rerum Peritum EUOCatur.

IV. DEouu illos platios, quos Mathematico Vocant, plane consulere non desistebam , quod quasi nullum eis esset Sacrificium , et nullae preces , ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur: quod tamen christiana et Vera pietas consequenter repellit et damnat Bonum est enim confiteri tibi, Domine , et dicere se Miserere mei,n Cura animam meam , quoniam peccavi tibi neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua , sed meminisse dominicae vocis Ecce sanus factus es; am noli, peccare, ne quid tibi deterius contingat . , Quam totam illi salubritatem interficere conantur , Cum dicunt De coelo tibi est inevitabilis causa peccandi. Et Venus hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars Scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sangui et superba putred culpandus sit autem coeli ac siderum creator et Ordinator. Et quis est hic nisi Deus noster, suavitas et origo justitiae , qui reddis unicuique secundum opera ejus , et cor contritum et humiliatum non spernis V. Erat eo tempore Vir sagax', medicae artis peritissimus , atque in ea nobiliSSimus, qui proconsule manu sua coronam illam agonisticam imposuerat non sano capiti

sal. L, 5. - Ioan V, 4. - atth. XXVI, 27. - 4 Sal. L, 9. 5 Scilicet, indicianus, ex nomine postea designatus lib. Via, cap. 6 et ab Augustino laudatus in Epist. xxxviii ad Marcellinum u. 5.

76쪽

me , sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam . Numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animae meaea Quia enim factus ei eram familiarior, et ejus sermonibus Cerant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum jucundi et graves assiduus et fixus inhaerebam , ubi cognovit ex colloquio meo libris Genethliacorum esse me deditum , benigne ac paterne

monuit, ut eos abjicerem , neque Curam et operam rebuSutilibus necessariam illi vanitati frustra impendorem dicens ita se illam didicisse, ut eaus professionem primiS anniSaetatis suae deferre Voluisset, qua vitam degeret et si Hippocratem intellexisset, et illas utique litteras potuisse intelligere et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam assecutum, nisi quod eas falsissimas comperitisset, et nosset vir gravis decipiendis hominibus Victum quaerere si At tu, inquit, quo te in hominibus

B SUStenta , rhetoricam tenes; hanc autem fallaciam li-n ero studio, non necessitate rei familiaris sectaris quos imagis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam per- η secte discere elaboravi, quam ex ea Sola ViVere Volui s quo ego eum quaesissem quae causa ergo faceret ut mulia inde Vera pronuntiarentur respondit ille ut potuit, vim Sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. Si enim de paginis poetae cujuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum sorte qui consulit, mirabiliter On-Sonu negoti Saepe VerSUS exiret mirandum non esse dicebat, Si ex anima humana , superiore aliquo instinctu nesciente quid in se fieret, non arte, Sed Sorte sonaret aliquid quod interrogantis rebus factisque concineret. VI. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi. Et quid ipse postea per me ipsum quaererem, in memoria

77쪽

mea delineasti. Τunc autem nec ipse, nec ChariSSimu meus Nebridius, adolescens valde bonus et valde Cautus cirridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt ut haec abjicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas ; et nullum certum quale quaerebam documentum adhuc inveneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis vera dicerentur, sorte Vel sorte, non arte inspectorum Siderum dici.

I. Morbtim et basetismum amici narrat, quem etiam Suis error bus iupol erat, eoque morte Sublato dolet grauisSime. - II. Mirabilis e ficacia Sacramenti baptismi. VII. IN illis annis , quo primum tempore in municipio

quo natu Sum docere Coeperam , comparaVeram amicum

societate Studiorum nimis charum coaevum mihi et conflorentem flore adolescentiae Mecum puer reverat, et pariter in scholam eramus, pariterque Iuseramus. Sed nondum erat Sic amicus, quanquam ne tunc quidem sicuti est vera amicitia; quia non est Vera, nisi cum eam tu agglutinas

inter inhaerentes tibi charitate diffusa in ordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis' Sed tamen dulcis erat nimis, coacta serVore parilium studiorum. Nam et side Vera, quam non germanitu et penitus adolescens tenebat, deflexeram ego eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter qua plangebat me mater Meciam jam errabat in pnimo homo ille, et non poterat animam: a

78쪽

sin illo. Et ecce tu imminens dorso fugitivorum tuorum, Deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te miris modis , ecce abstulisti hominem de hac vita, cum Vix expleVisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius Vitae meae. VIII. Quis laudes tuas enumerat UnUS, in se uno qUaSexpertus est Quid tunc fecisti, Deus meus , et quam investigabilis abyssus judiciorum tuorum Cum enim laboraret ille febribus, acuit diu sine sensu in sudore letali.

Et cum desperaretur, baptigatus Si neSeienS, me non Curante, et praesumente id retinere potius animam ejus quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. Longe autem aliter erat iam recreatus est et salvus factus.

Statimque ut primum cum eo loqui potui potui autem mox ut ille potuit, quando non discedebam, et nimis pendebamus ex invicem), tentavi apud illum irridere, tanquam et illo irrisuro mecum baptismum quem acceperat

mente atque sensu absentiSSimus , Sed tamen jam se accepisse didicerat. At ille ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et repentina libertate, ut si amicus

esse vellem, talia sibi dicere desinerem. Ego autem tupefactus atque turbatus , distuli omne motus meos, ut ConvaleSCeret prius, essetque idoneus viribus valetudinis Cum quo agere poSSem quod Vellem. Sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te SerVaretur Consolationi meae, post paucos dies, me absente, repetitur febribus et defungitur. IX. Quo dolore contenebratum est cor meumri et quidquid aspiciebam , mors erat. Et erat mihi patria supplicium et paterna domus mira infelicitas' et quidquid cum illo communicaveram sine illo in cruciatum immanem Verterat. I xpetebant eum undique oculi mei, et non dabatur mihi ; et oderam Omnia, quia non haberent eum nec mihi an dicere poterant: Ecce Veniet, Sicut Cum

79쪽

CONFESSIONUM LIB. IV. 71

Viveret quando absens erat. Factus eram ipse mihi magna quaesti , et interrogabam animam meam quare tristis esset , et quare conturbaret me valde; et nihil noverat respondere mihi. Et si dicebam : Spera in Deum, juste non obtemperabat quia verior erat et melior homo quem Charissimum amiserat, quam phantasma in quod sperare jubebatur Solus fletus erat dulcis mihi, et successerat amico

meo in deliciis animi mei.

Cur solus dulcis miseris.

X. Eae nunc, Domine, jam illa transierunt, et tempore lenitum est Vulnus meum. Possum- ne audire abs te qui Veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi cur fletus dulcis sit miseris An tu, quamvis ubique adsis , longe abjecisti a te miseriam nostram Et tu in te manex nos autem in Xperimentis Volvimur. Et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. Unde igitur suavis fructus de amaritudine Vitae Carpitur, gemere et flere et suspirare et conqueri lan hoc ibi dulce est quod speramus exaudire te Recte istud in precibus, quia desiderium perveniendi habent. Numquid in dolore amissae rei et luctu quo tune opeliebar Neque enim Sperabam reviviscere illum, aut hoc petebam lacrymis, sed tantum dolebam et flebam Miser enim eram, et amiseram gaudium meum. An et fletus res amara est, et prae fastidio rerum quibus prius fruebamur, et tunc dum ab eis abhorremuS, delectat 3

80쪽

Quantus ex amici morte dolor. XI. Qui autem ista loquor I Non enim tempus qU8erendi nunc est, sed confitendi tibi Miser eram, et miserest Omnis animus vinctus amicitia rerum mortalium, et dilaniatur cum eas amittit, et tunc sentit miseriam quamiser est et antequam amittat eas. Sic ego eram illo tempore, et flebam amarissime, et requieScebam in amaritudine. Ita miser eram, et habebam Chariorem illo amico meo vitam ipsam miseram. Nam quamvi eam mutare Vellem, nossem tamen amittere magis quam illum. Et nescio an

vellem vel pro illo, sicut de reste et Pylade traditur, si non singitur, qui vellent pro invicem vel simul mori, quia

morte ejus eis erat non simul vivere. Sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat et taedium vivendi erat in me gravissimum, et moriendi metus. Credo suo m9gi illum amabam, eo magis mortem, quae mihi eum ahStulerat, tanquam atrocissimam inimicam oderam et timebam et eam repente consumpturam omne homines putabam , quia illum potuit. Si eram omnino, memini. ECC Cor meum , Deus meus: ecce intus vide quia memini, Spe mea qui me mundas a talium affecti num immunditia, dirigens oculos meos ad te, et evellens de laqueo pedes meos . Mirabar enim caetero mortale&Viveres sui ille quem quasi non moriturum dilexeram mortuus 'rat, et me magis quia illi alter eram , vivere illo mortuo

Psal. XXIV, 5.

SEARCH

MENU NAVIGATION