Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ad securam laetitiam pervenire, quo nos mendicus ille jam praeceSSisset, nunquam fortasse illuc venturos. Quod enim jam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptu erat, ad ioc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim Verum gaudium habebat, sed et ego illis ambitionibus multo salsius quaerebam. Et certe ille laetabatur, ego anxius eram Securus ille ego trepidus. Et Si quisquam percontaretur me, utrum mallem exultare an metuere' reSponderem, Xultare. Rursus si interrogaret, utrum me talem

mallem qualis ille, an qualis ego tunc essem me ipsum curis timoribusque confectum eligerem, sed perVersitate :numquid veritate Neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eramo quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus' non ut eos doce. rem, Sed tantum ut placerem. Propterea et tu baculo disciplinae tuae confringebas OSSa mea. X. Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: Interest unde quis gaudeat. Gaudebat mendicus ille vinolentia, tu gaudere cupiebas gloria. Qua gloria Domine, quae non est in te Nam sicut illud verum gaudium non erat, ita

nec illa vera gloria; et amplius Vertebat mentem meam. Et illo ipsa nocte digesturus erat ebrietatem Uam ' ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et sur- reeturus eram, vide quot diebus. Interest vero unde quis

gaudeat Seio ; et gaudium spei sidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate ; sed et tunc distabat inter nos. Nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate

perfundebatur, cum ego Curis Viscerarer ; Verum etiam

quod ille bene optando acquisiverat vinum, ego mentiendo quaerebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia charis meis, et saepe advertebam in his quomodo mihi esset, et inveniebam male mihi esse, et dolebam et conduplica-

132쪽

ham ipsum male. Et si quid arrisisset prosperum, taedebat apprehendere, quia pene priusquam teneretur, a Volabat.

Aly tum a CircenSium insania comeriit. XI. CONGEΜ1scΕskΜus in iis qui simul amice vivebamus, et maxime ac familiarissime cum Alypio et Nebridi ista colloquebar, quorum lypius ex eodem quo ego ortuSerat municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu Nam et studuerat apud me, cum in nostro docere coepi oppido, et postea Carthagini et diligebat me multum, quod ei honus et doctus viderer et ego illum

propter magnam virtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat Gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam Circensium : sed cum in eo miserabiliterVOlVeretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum, propter quamdam simultatem quae inter me et patrem ejus erat exorta et Compereram quod Circum exitiabiliter amaret; et graViter angebar, quod tantam Spem perditurus, vel etiam perdidisse mihi videbatur. Sed monendi eum et aliqua coercitione revocandi nulla erat copia, vel amicitiae benevolentia, vel jure magisterii. Putabam enim eum de mecum patre sentire, ille vero non Sic erat. Itaque proposita in hac re patris Voluntate, Salutare me Coeperat, Veniet Sin auditorium meum, et audire aliquid atque abire. XII. Sed enim de memoria mihi lapsum erat, agere

133쪽

cum illo ne vanorium ludorum caeco et praecipiti studio tam bonum interimeret ingenium. Verum autem, O mine tu, ni praeside gubernaculis omnium quae Creasti, non eum oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui et ut aperte tibi tribueretur ejus correctio , per me quidem illam , Sed nescientem Operatu eS. Nam quodam die cum sederem loco solito, et coram me adessent discipuli, venit, salutaVit, sedit, atque in ea quae agebantur animum intendit et sorte lectio in mani-bUS erat, quam dum exponerem, et opportune mihi adhibenda videretur similitudo Circensium, quo illud quod insinuabam et jucundius et planius sieret, cum irrisione mordaci eorum quos illa captivasset insania, tu scis, Deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitaverim. At ille in se rapuit, meque illud nonnisi propter se dixisse credidit. Et quod alius acciperet ad succensendum mihi, accepit honestus adolescens ad succensendum sibi, et ad me ardentius diligendum. Dixeras enim tu am olim , et innexueras Litteris tuis in Corripe sapiens tem, et amabit te At ego illum Jam non corripueram: sed utens tu omnibus et scientibus et nescientibus ordine quo nosti, et ille ordo justus est, de corde et lingua mea carbone ardente Operatu es, quibus mentem spei bonae adurere tabescentem, a Sanares. aeeat laudes tuas qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur. Etenim ille post illa verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur, et cum miserabili voluptate caecabaturo et excussit animum sorti temperantia, et resiluerunt omnes Circensium sordes ab eo , ampliusque illuc non accessit. Deinde

patrem reluctantem evicit, Ut me magiStro teretur: CeS-

sit ille atque concessit. Et audire me rursus incipiens, illa

134쪽

126 AUGUSTINI EPISCOPI

mecum Superstitione involutus est, amans in Manichaeis ostentationem Continentiae , quam eram et germanam putabat. Erat autem illa vecors et seductoria, pretiosaSanimas Captans, nondum virtutis altitudinem scientes tangere, et supersici decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque Virtutis.

CAPUT VIII.

Asthius capitur inSania ludorum gladiatoriorum , a

quibu antea abhorreue at. XIII. No sane relinquens incantatam sibi a parenti-hu terrenam iam , Romam praecesserat ut jus disceret,

et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibi

liter abreptus est. Cum enim Versaretur et detestaretur talia, quidam ejus amici, et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus pervius Sset, recuSantem Vehementer et resistentem , familiari violentia duxerunt in amphitheatrum crudelium et funestorum ludorum diebus, haec dicentem Si corpus meum in illum locum trahitis, et ibi constituitis , numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere rodero itaque absens ac sic et vos et illa superabo. , Quibus auditis , illi nihilo secius eum adduxerunt Secum idipsum forte explorare cupientes, utrum posset esticere. Quod ubi Ventum est, et sedibus quibus potuerunt locati sunt, fervebant omnia immanissimis voluptatibus. Ille clausis soribus oculorum interdixit animo, ne in tanta mala procederet, atque utinam et aures obturaVisset. Nam quodam pugnae Casu,

135쪽

cum clamor ingens totius populi vehementer eum pulsaSSet, Curiositate victus, et quasi paratus quidquid illudeSSet, etiam ViSum Contemnere et Vincere, aperuit oculos,

et percuSSUS est graviore vulnere in anima, quam ille in corpore, quem Cernere Concupivit, ceciditque miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor, qui per ejus aures intravit, et reseravit ejus lumina, ut eSSet qua feriretur et dejiceretur audax adhuc potius quam fortis animus, et eo infirmior quo de se praesumpserat, qui debuit de te. Ut enim vidit illum sanguinem , immanitatem simul bibit, et non se avertit, sed fixit aspectum, et hauriebat furias , et nesciebat, et delectabatur celere Certaminis, et cruenta voluptate inebriabatur. Et non erat a mille qui venerat, sed unus de turba ad quam Venerat, et VeruS eorum ocius , a quihus adductus erat. Quid plura PSpectavit, Clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam qua stimularetur redire, non tantum cum illis a quibus prius abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens. Et inde tamen manu validissima et misericordissima eruisti eum tu, et docuisti non sui habere , sed tui siduciam ; sed longe pOStea.

Asthius ut furi mrehenditur.

XIV. ΕΗΟΜΥ ΜΕ.jam hoc ad medicinam futuram in

ejus memoria reponebatur. Nam et illud quod, cum adhuc studeret jam me audiens apud Carthaginem et medio die cogitaret in foro quod recitaturu erat, Sicuti CXer-

136쪽

128 AUGUSTINI EPISCOPI

ceri scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab seditimis fori tanquam furem. Non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus aminciperet discere, quam non facile in dignoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. Quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac

Stylo cum ecce adolescens quidam e numero scholasticorum fur Verus, Securim clanculo apportans illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos qui vico argentari desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit Sono autem securis audit submurmuraVerunt argentarii qui subter erant, et miserunt qui apprehenderent quem forte invenissent. Quorum vocibus auditis, relicto instrumento ille discessit, timens ne cum e teneretur. Alypius autem qui non Viderat intrantem, Xeuntem Sensit, et celeriter vidit abeuntem. Et causam scire cupiens ingressus est locum, et inventam Securim stans atque admirans considerabat. Cum ecce illi qui qui missi fuerant,

reperiunt eum solum ferentem ferrum cujus sonitu exciti Venerant , tenent, attrahunt, congregati inquilinis fori, tanquam furem manifestum e comprehendisse gloriantur, et inde offerendus judici ducebatur. XV. Sed hactenus docendus fuit Statim enim, Domine, subvenisti innocentiae cuju teStis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam, vel ad supplicium , sit ei obviam quidam architectus cujus maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse , Cui Solebant in Suspicionem venire ablatarum rerum quae perissent de foro, ut quasi tandem ille cognosceret a quibus haec silerent. Verum autem viderat homo saepe Alypium in domo cujusdam senatoris ad quem salutandum Ventitabat Statimque cognitum manu apprehensa semoVit a turbis, et tanti mali causam quae-

137쪽

rens, quid gestum esset audivita omnesque tumultuantes qui aderant et minaciter frementes jussit venire Secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis qui rem commiserat Puer Ver erat ante ostium, et tam parVUS erat

ut nihil exinde domino suo metuens facile posset totum indicare cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quaerens ab O HUS esset. Qui confestim Nostra, inquit deinde interrogatus aperuit caetera Sic in illam domum translata cauSa, confusisque turbis quae de illo triumphare jam coeperant, futurus dispensator verbi tui, et multarum in Ecclesia

tua CaUSarum examinator, experientior instructiorque disce8Sit.

De integritate 'pii et aduentu Aebridii.

XVI. HuN ergo Romae inveneram, et adhaesit mihi fortissimo vinculo, mecumque Mediolanum profectus est, ut nec me desereret, et de jure quod didicerat aliquid ageret secundum Otum magi parentum quam suum. Et ter jam assederat mirabili continentia caeteris, cum ille magis miraretur eos qui aurum innocentiae praeponerent. Τentata est quoque ejus indoles, non solum illecebra cupiditatis, sed etiam stimulo timoris Romae assidebat Comiti largitionum Italicianarum. Erat eo tempore quidam potentiSSimus Senator, cujus et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant Voluit sibi licere nescio quid ex more

CXXXII. D

138쪽

potent lauae, quod esset per leges illicitum restitit Alypius promissum est praemium irrisit animo : praetentae minax caleavit mirantibus omnibus inusitatam animam,

quae hominem tantum, et innumerabilibus praestandi nocendique modis ingenti ama celebratum, vel amicum non optaret, vel non formidaret inimicum. Ipse autem judex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse ieri nollet, non

tamen aperte recusabat sed in istum causam tranSferens,

ab eo se non permitti asserebat quia et revera si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem pene jam illectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi Consiliendos curaret sed consulta justitia deliberationem in melius vertit i utiliorem judicans aequitatem qua prohibebatur, quam potestatem qua sinebatur. Parvum Sthoc sed qui in parvo sidelis est, et in magno sidetis est. Nec ullo modo erit inane, quod de tuae Veritati ore processit u Si in injusto mammona sideles non fuistis quod , Verum est quis credet vobis p Et si in alieno sideles noni fuistis quod vestrum est quis dabit vobis Q, Τalis ille tunc inhaerebat mihi, mecumque nutabat in consilio,

quisnam esset tenendus Vitae modus.

XVII. Nebridius etiam, qui relicta patria vicina Carthagini, atque ipsa Carthagine ubi frequentissimus erat,

relicto rure paterno Optimo, relicta domo et non Secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanum venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio veritatis atque Sapientis pariter Suspirabat, pariterque fluctuabat, beatae vitae inquisitor ardens, et quaestionum dissicissimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et a te expectantium, ut dares ei escam in tempore Opportuno. Et in omni amaritudine quae nostros Saeculares

139쪽

actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis sInem Ur ea pateremur, occurret)ant tenebrae, et adVer- Sabamur gementes, et dicebamus : Quandiu haec in hoc crebro dicebamus' et dicentes non relinquebamVS ex , quia non elucebat certum aliquid, quod illis relictis apprehenderemUS.

CAPUT XI.

Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.

XVIII. Eae ego maxime mirabar satagens et recolenSquam longum tempus esset ab undevigesimolanno aetatis meae, quo servere coeperam studio sapientiae .disponens, ea inVenta, relinquere omnes Vanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces : et ecce jam tricenariam petatem gerebam , in eodem luto haesitans aviditate fruendi praesentibus, fugientibus et dissipantibus me, dum dico: Cras invenianis ecce manifestum apparebit, et tenebo ecce Faustus veniet, et exponet omnia. O magni viri academici, nihil ad agendam vitam certi comprehendi potest. Imo quaeramus diligentius, et non desperemus. Ecce jam non sunt absurda in libris ecclesiasticis quae absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intelligi. Figam pedes in eo gradu in quo puer a parentibus positus eram, donec inveniatur perspicua veritas. Sed ubi quaeretur pquando quaeretur Non acat Ambrosio, non vacat legere. Ubi ipsos codice quaerimus unde, aut quando comparamus P a quibus sumimus P Deputentur tempora distribuantur horae pro salute animae. Magna Spe oborta

140쪽

est non docet catholica sides quod putabamus, et vani accusabamus: nefas habent docti ejus credere Deum si-gura humani corporis terminatum' et dubitamus pulsare quo aperiantur caetera Λntemeridianis horis discipuli occupant caeteris quid facimus p cur non id agimus Sed quando salutamus amicos majores quorum Suffragiis opus habemus 3 Quando praeparamus quod emant scholastici rQuando reparamus nos ipsos, animum relaxando ab intentione curarum XIX. Pereant omnia, et dimittamus haec vana et inania: Conseramus nos ad solam inquisitionem veritatis. Vita haec misera est, mors incerta Si subito obrepat,

quomodo hinc exibimus et ubi nobis discenda sunt quae hic negleximus Pan non potius hujus negligentiae supplicia

luenda sunt Quid, si mors ipsa omnem Curam Cum SenSuamputabit et valet Ergo et hoc quaerendum. Sed absit ut ita sit. Non vacat, non est inane quod tam eminens culmen auctoritatis christianae side toto orb0 disrunditur. Nunquam tanta et talia pro nobis divinitus agerentur , Si monte corporis etiam Vita animae ConSUmeretur.

Quid cunctamur igitur, relicta Spe speculi, Conferre OS totos ad quaerendum Deum et vitam beatam Sed expecta jucunda sunt etiam ista labent non parvam dulcedinem suam: non facile ab eis praecidenda est intentio quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce jam quantum

est ut impetretur aliquis honor Et quid amplius in his desiderandum P Suppetit amicorum majorum copia : ut nihil aliud, et multum festinemus , vel praesidatus dari

tum nOStrum gravet, et ille erit modus cupiditatis Multi

magni viri et imitatione dignissimi, sapientiae studio cum conjugibus dediti fuerunt. XX. Cum haec dicebam, et alternabant hi venti et

SEARCH

MENU NAVIGATION