Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

nentis ista cum et me cupiditatibus meis rapere ad finiendas ipsas cupiditates, et illius carnale desiderium justo

dolorum flagello vapularet Amabat enim Secum prae3entiam meam more matrum , Sed multis multo amplius : et nesciebat quid tu illi gaudiorum acturus esses de absentia mea. Nesciebat, ideo flebat et dulabat, atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium vae, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem sallaciarum et crudelitatis meae, ConVerSa rursus ad deprecandum te pro me, abiit ad solita, et ego

Romam.

Febri commius Periculose laborat. XVI. Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis coiporalis, et ibam ad inferos, portans Omnia mala quae Commiseram et in te et ii me et in alios , multa et graVia super originalis peccati vinculum quo omnes in Adam morimur. Non enim quidquam eorum mihi donaveras in Christo nec solverat ille in cruce sua inimicitias, quas tecum ContraXeram peccatis meis. Quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis, quod de illo credideram 8 Quam ergo falsa mihi videbatur mors carnis ejus, tam Vera erat animae meae et quam Vera erat mors Carnis ejus, tam salsa vita animae meae, quae id non credebat. Et ingravescentibus febribus jam ibam et peribam. Quo enim irem, si tunc hinc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna

112쪽

104 8. . AUGUSTINI EPISCOPI

sactis meis in veritate ordinis tui Et illa hoc nesciebat

et tamen pro me orabat abSens .au autem ubique praesens, ubi erat exaudiebas eam : et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem Salutem corporis mei, adhuc insanus corde

sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo

baptismum tuum , et melior eram puer, quando illum de materna pietate flagitavi, sicut jam recordatus atque confessus sum. Sed in dedecus meum creveram, et consilia medicinae tuae demens irridebam, qui me non sivisti talembis mori. Quo vulnere si seriretur cor matriS, nunquam Sanaretur. Non enim satis eloquor quid erga me habebat animi, et quanto majore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam Carne pepererat.

XVII. Non itaque video quomodo sanaretur, Si mea talis illa mors transverberasset viscera dilectionis ejus Et ubi essent tantae preces et tam crebrae sine intermissione 3 Nusquam nisi ad te. An Vero tu, Deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum Viduae castae ac sobriae, frequentantis eleemosynaS, ObSequenti atque Servientis sanctis tuis , nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum his in die, mane et vespere ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione Venientis, non ad vanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus, et tu illam in suis orationibus Θ Hujus -ne tu lacrymas, quibus non a te aurum et argentum petebat, nec aliquod nutabile aut volubile bonum, sed salutem animae silii sui; tu cujus munere tali erat, ContemnereSet repelleres ab auxilio tuo: Nequaquam, Domine. movero aderas et exaudiebas, et faciebas Ordine quo praedestinaveras esse faciendum. Absit ut tu fallere eam in illis visionibus et responsis tuis, quae jam commemoraVi, et quae non commemoravi, quae illa fideli pectore tenebat, et Semper orans tanquam chirographa tua ingerebat tibi.

113쪽

Dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis , etiam promissionibus tuis debitor fieri.

Errores ante SuScmtam Euangelia doctrinam. XVIII. BEclip sae ergo me ab illa aegritudine, et salvum fecisti silium ancillae tuae, tunc interim Corpore oliesset cui salutem meliorem atque certiorem dares. Et ungebar etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanc.

tis. Non enim tantum auditoribu eorum, quorum enumero erat etiam is in cujus domo aegrotaveram et Onvalueram Sed eis etiam quos electos Oeant. Λdhuc enim mihi videbatur non esse nos qui peccamus, Sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam; et delectabat superbiam meam extra culpam esse et cum aliquid mali fecissem, non conssiter me secisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi ; sed excusare eam amabam , et accusare nescio quid aliud quod mecum esset et

ego non eSSem. Verum autem totum ego eram , et adVersum me impietas mea me diviserat : et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non SSe arbitrabar et execrabilis iniquitas te, Deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam me a te ad salutem malle superari. Nondum ergo posueras Ustodiam ori meo, et ostium Continentiae circum labia mea , ut non declinaret cor meum in Verba maligna , ad excusanda excusationes in peccatis

114쪽

cum hominibus operantibus iniquitatem' et ideo adhuc

combinabam cum electis eorum .

XIX. Sed tamen jam desperans in ea falsa doctrina me poSSe proficere eaque ipsa quibus si nihil melius reperirem, Contentus esse decreVeram, jam remissius negligentiusque retinebam. Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores caeteris fuisse illos philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse cen-Suerant , nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. Ita enim et mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intelligenti. Nec dissimulavi eumdem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus Manichaei libri pleni sunt Amicitia tamen eorum familiarius utebar , quam caeterorum hominum qui in illa haeresi non fuissent. Nec eam defendebam pristina animositate; sed tamen familiaritas eorum, plures enim eos Roma occultat, pigrius me faciebat aliud quaerere, praesertim desperantem in Ecclesia tua, Domine Coeli et terrae, creator omnium visibilium et invisibilium, posse inveniri verum , unde me illi averterant , multumque mihi turpe videbatur, credere figuram te habere humanae CarniS, et membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari. Et quoniam cum de Deo me cogitare vellem , cogitare nisi moles corporum non nOVeram , neque enim videbatur mihi esse quidquam quod tale non eSSet ea maxima et prope sola causa erat inevitabilis erroris mei. XX. Hinc enim et mali substantiam quamdam credebam esse talem, et habere suam molem tetram et deformem, siVe crassam, quam terram dicebant, sive tenuem atque subtilem, Sicut est aeris corpus, quam malignam mentem

115쪽

per illam terram repentem imaginantur. Et quia Deum bonum, nullam malam naturam creasse qualiscumque pietas me credere cogebat, constituebam ex adverso sibi duas moles, utramque infinitam, Sed malam angustius bonam grandius. Et ex hoc initio pestilentioso me caetera Sacrilegia sequebantur. Cum enim conaretur animUS meUS recurrere in catholicam fidem, repercutiebar, quia non erat catholica sides quam esse arbitrabar. Et magis pius mihi videbar, si te, Deus meus, cui confitentur e me miserationes tuae, vel ex caeteris partibus infinitum crederem quamvis ex una qua tibi moles mali opponebatur, cogerer sinitum fateri quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinarer iniri. Et melius mihi videbar credere nullum malum te creasse, quod mihi nescienti non solum aliqua substantia , sed etiam corporea videbatur, quia et mentem cogitare non nOVeram, nisi eam Suh-tile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur, quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. Ipsum quoque Salvatorem nostrum unigenitum tuum tanquam de massa lucidissimae molis tuae porrectum ad nostram salutem, ita putabam, ut aliud de illo non crederem, nisi quod possem vanitate imaginari. Τalem itaque naturam ejus nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. Concerni autem et non inquinari non videbam, quod mihi tale sigurabam Metuebam itaque credere in carne natum, ne Credere cogerer ex carne inquinatum. Nunc spiritales tui blande et amanter ridebunt me, si has confessiones meas legerint sed

tamen talis eram.

116쪽

Qualiter At tistinus contulerit cum Catholicis. XXI. DΕ1ND quae illi in Scripturis tuis reprehenderant,

defendi posse non existimabam sed aliquando sane Cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre Singula, et experiri quid inde sentiret. Iam senim Helpidii cujusdam adversus eosdem Manichaeos coram loquentis et disserentis sermones, etiam apud Carthaginem movere me coeperant, Cum talia de Scripturis proferret, quibus resisti facile non posset, et imbecilla mihi responsio videbatur istorum. Quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent Scripturas Novi est amenti falsata fuisse a nescio quibus, qui Iudaeorum legem inserere christianae side voluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. Sed me maxime captum et offocatum quodam modo deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae eritatis liquidam et simplicem reSpirare non poteram.

117쪽

XXΙΙ. SEDuLo ergo agere coeperam, propter quod Veneram, ut docerem Romae artem rhetoricam, et priuS domi congregare aliquos, quibus et per quo innotescere coeperam; et ecce cognosco alia Romae sieri, quae non patiebar in Africa Nam revera illas eversiones a perditi adolescentibus ibi non siseri manifestatum est mihi si Sed Subito, inquiunt, ne mercedem magistro reddant, Conspirant multi adolescentes, et transferunt se ad alium, deSertoreSside et quibus prae pecuniae charitate justitia vilis est. Oderat etiam istos cor meum, quamvis non persecto odio. Quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortaSSe, quam eo quod cuilibet illicita aciebant. Certe tamen tu pes Sunt tales, et fornicantur abs te, amando Volatica ludibria temporum et lucrum luteum , quod eum apprehenditur, manum inquinat, et amplectendo mundum

fugientem contemnendo te manentem et reVocantem, et

ignoscentem redeunti ad te meretrici animae humanae Et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam quam discunt praeserant, ei vero te Deum veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. Sed tunc eos magis pati nolebam mal0s propter me, quam fieri propter te bonos ο-lebam.

118쪽

110 AUGUSTII L EPISCOPI

Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab AmbroSi SuScoitu .XXΙΙΙ. ΙT1uc posteaquam missum est a Mediolano Romam ad praefectum urbis, ut illi civitati rhetoricae magister provideretur, impertita etiam evectione publica 2 , ego ipse ambivi per eosdem ipsos Manichaeis vanitatibus

ebrios, quibus ut carerem, ibam, Sed utrique nesciebamuS, ut dictione proposita me probatum praefectus tune Symmachus mitteret. Et veni Mediolanum ad Ambrosium episcopum in optimis notum Orbi terrae, pium cultorem tuum, cujus tunc eloquia strenue ministrahant adipem frumenti tui, et laetitiam olei, et sobriam vini ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens , ut per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. Et eum amare coepi, primo quidem non tanquam doctorem Veri, quod in Ecclesia tua prorsus desperabam, sed tanquam hominem benignum in me. Et studiose audiebam disputantem in populo, non intentione qua debui, sed quasi

explorans ejus facundiam, utrum conveniret famae suae, an major minorve proflueret quam praedicabatur Dei Verbis ejus suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor astabam; et delectabar suavitate Sermonis quanquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque

mulcentis quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi mo-

119쪽

CONFESSIONUM LIB. 3. 111

dum caeterum rerum ipsarum nulla comparatio; nam

ille per Manichaeas fallacias aberrabat, iste autem Saluberrimo docebat salutem. Sed longe est a peccatoribus Salus qualis ego tunc aderam: et tamen propinquabam

sensim et nescienS.

CAPUT XIV.

Audito Ambrosio aulatim ab erroribu reSOiscit. XXIV. timenim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire, ea mihi quippe jam desperanti ad te viam patere homini, inani Cura remanserat, Veniebant in animum meum simul cum verbis quae diligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad excipiendum quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi jam coeperant videri et idem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichaeos pu-

taVeram, jam non impudenter asseri existimabam, maxime audit uno atque altero, et saepius aenigmate soluto descriptis veteribus : ubi cum ad litteram acciperem, Ccidebar. Spiritaliter itaque plerisque illorum librorum expositis locis, jam reprehendebam desperationem meam, illam

duntaxat qua credideram, legem et Prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. Nec tamen jam ideo mihi catholicam viam tenendam esse Sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos assertores Suo qui copiose et non absurde objecta refellerent nec ideo jam

120쪽

damnandum illud quod tenebam quia defensionis partes

aequabantur. Ita enim catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret. XXV. Τunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichaeos convincere falsitatis. Quod si possem spiritalem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abjicerentUr X animo meo; sed non poteram. Verumtamen de ipso mundi hujus corpore omnique natura quam Sensus carnis attingeret, multa probabiliora plerosque ensisse philosophos, magis magisque consideran atqueComparans judicabam. Itaque academicorum more, sicut exiStimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichaeos quidem relinquendos esse decrevi non arbitranSeo ipso tempor dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui jam nonnullos philosophos praeponebam quibus tamen philosophis quod sine nomine salutari Christi essent, curationem languoris animae meae committere omnino recusabam. Statui ergo tandiu esse catechumenus in catholica Ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret quo cursum dirigerem.

SEARCH

MENU NAVIGATION