Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mirabar. Bene quidem dixit de amico suo Dimidium v animae meae/. v Nam ego Sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere et ideo sorte mori metuebam, ne totus ille moreretur

quem multum amaVeram .

Impatientia doloris mutat locum.

XII. O DEMEN111Μ nescientem diligere homines humaniter o stultum hominem immoderate humana patientem, quod ego tunc eram Itaque aestuabam , Suspirabam, flebam, turbabar nec requie erat, nec consilium. Ortabam enim conscisSam et cruentam animam meam impatientem a me portari, et hi eam ponerem non inveniebam. Non in amoenis nemoribus: non in ludis atque cantibus :nec in suaveolenti hus locis me in conviviis apparatis neque in Voluptate cubilis et lectici non denique in libris atque carminibus acquiescebat Horrebant omnia, et ipsa luc; et quidquid non erat quod ille erat, improbum et odiOSum erat, praeter gemitum et lacrymas. Nam in eis solis aliquantula requies. Ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandis arcina miseriae. Λd te, Domine, levanda erat et curanda , sciebam Sed nec Olebam ne Valebam, eo magis quia non mihi eras aliquid solidum et sirmum , cum de te cogitabam. Non enim tu eras, Sed Vanum phantasma et error meuS erat Deus me S.

Horat Carm. lib. I, oderia, vers. 8. - Retraet u Cap. 6.

82쪽

Si conabar eam ibi ponere ut requiesceret, per inane labebatur, et iterum ruebat super me, et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem, nec inde recedere. Quo enim cor meum fugeret a corde meo quo a me

ipso fugerem quo me non sequereri Et tamen fugi de patria II inus enim eum quaerebant oculi mei, ubi videre non solebant atque a Τhagastensi oppido veni Carthaginem.

CAPUT VIII.

Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.

XIII. o Vacant tempora, ne otiose OlVuntur per sensus nostros faciunt in animo mira Opera. Ecce Veniebant et praeteribant de die in diem, et veniendo et praetereundo inserebant mihi species alias et alias memorias, et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille sed succedebant non quidem dolores alii causae tamen aliorum dolorum. Nam unde me facillime et in intima dolor ille penetraverat, nisi quia fuderam in arenam animam meam, diligendo moriturum ac si non moriturum Maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum Solatia, cum quibus amabam quod pro te amabam et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cujus adulterina Confricatione Corrumpebatur mens nostra pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, Si quis amicorum meorum moreretur Alia

erant quae in eis amplius capiebant animum, colloqui et corridere, et vicissim benevole obsequi, simul legere libros dulciloquos, simul nugari, et simul honestari, dissentire

83쪽

interdum sine odio, tanquam ipse homo Secum, atque ipsa rarissima dissensione condire consensione plurimas docere aliquid invicem, aut discere ab invicem desiderare absentes Cum moleStia, suscipere Venientes cum laetitia. His atque hujusmodi signis, a corde amantium et redamantium procedentibus peris, per linguam, per Culos, et mille motus gratissimos quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum facere.

De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo. XIV. Hoc est, quod diligitur in amicis, et sic diligitur,

ut rea sibi sit humana conscientia, si non amaverit redamantem, aut Si amantem non reclamaverit, nihil quaerense ejus corpore praeter indicia benevolentiae. Hinc illo luctus si quis moriatur, et tenebrae dolorum, et Versa dulcedine in amaritudinem cor madidum, et ex amissa ita morientium mors viventium. Beatus qui amat te; et amicum in te' et inimicum propter te. Solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt qui non amittitur. Et quis est iste nisi Deus noster Deus qui fecit coelum et terram, et implet ea, quia implendo ea fecit apΤe nemo amittit, nisi qui dimittit et qui dimittit quo it aut quo fugit, nisi a te placido ad te iratum nam ubi non invenit legem tuam in poena sua Θ Et lex tua VeritaS,

et Verita tu.

84쪽

CAPUT X.

Labile creaturin, nec in eis MoleS anima requieSCETE. XV. DEU Virtutum, conVerte nos, et ostende faciem , tuam et salvi erimus Nam quoquoversum se Verterit

anima hominis, ad dolores igitur, alibi praeterquam in

te tametsi igitur in pulchris extra te et extra Se Quae tamen nulla essent nisi essent abs te, quae Oriuntur et occidunt, et oriendo quasi esse incipiunt, et crescunt ut persiciantur, et persecta senescunt et intereunt et non Omnia SeneSeunt, et omnia intereunt. Ergo cum Oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter CreSCunt Ut Sint e magis festinant ut non sint, Sic est modu eorum. antum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quae non Sunt omne Ssimul sed decedendo ac succedendo agunt omne uni- VerSUm, i u parte sunt. Ecce Sic peragitur et sermo noster per Signa sonantia. Non enim erit totus Sermo, si unum verbum non decedat cum Sonuerit parte SuaS, Ut succedat aliud Laudet te ex illis anima mea, Deus Creator omnium, sed non in eis insigatur glutine amoris per Sensus corporis Eunt enim qUO ibant ut non sint, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis quoniam ipsa esSe Vult, et requiescere amat in eis quae amat. In illis autem non est ubi quia non Stant fugiunt et qui ea Sequitur Sensu carniS, aut qui ea Comprehendit, Vel cum praest Sunt ΘΤardus est enim sensus carni S, quoniam SenSUS CarniS St,

et ipse est modus ejus. Susticit ad aliud ad quod factus

85쪽

ost ad illud autem non sufficit ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad sinem debitum. In verbo enim tuo per quod creantur, ibi audiunt Hinc et huc usque.

CAPUT XI.

Omnia creata sunt instafilia Solus Deus Stabili S. XVI. NOLI SSe Vana, anima mea, et obsurdescere in aure Cordis tumultu vanitatis tuae. Λudi et tu Verbum ipsum clamat ut redeas et ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat. ECCeilla discedunt ut alia succedant, et omnibus suis partibus constet infima universitas. Numquid ego aliquo discedo, ait Verbum Dei Ibi sige mansionem tuam : ibi commenda quidquid inde habes, anima mea, saltem fatigata fallaciis. Veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid, et reflorescent putria tua, et anabuntur

omnes languores tui, et fluxa tua res Ormabuntur, et re noVabuntur, et constringentur ad te et non te deponent quo descendunt sed stabunt tecum et permanebunt ad Semper Stantem ac permanentem Deiam.

XVII. Ut quid perversa sequeris Carnem tuam Ipsa te sequatur conversa. Quidquid per illam sentis, in parte est; et ignoras totum cujus hae partes sunt; et delectant te tamen . Sed si ad totum comprehendendum esset idoneus SenSUS Carnis tuae, ac non et ipse in parte universi accepisset pro poena tua ustum modum, velles ut transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia placerent. Nam et quod loquimur per eumdem Sensum carnis

86쪽

audis' et non Visitique stare Syllabas, sed transvolare ut aliae veniant, et totum audias. Ita semper Omnia quibus unum aliquid constat, et non simul sunt omnia ea quibus constat, plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. Sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est Deus noster, et non discedit, quia nec Succeditur ei.

Amor non in probatur, modo in his quin placent, amemuS Deum. XVIII. Si placent corpora, Deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem ne in his quae tibi placent, tu discipliceas. Si placent animae, in De amentur :quia et ipsae mutabiles sunt, et in illo fixae stabiliuntur alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur et rape ad eum tecum quas potes, et dic eis : Hunc amemus, hunc amemus ipse feci haec, et non est longe. Non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. Ecce ubi est, ubi sapit veritas. Intimus cordi est; sed cor erravit ab eo Redite, praevaricatores, ad cor et inhaeret illi qui fecit vos. State cum eo, et stabitis. Requiescite in eo, et quieti eritis. Quo itis in aspera quo itis Bonum quod amatis ab illo est; sed quantum est ad illum bonum est et suave Sed amarum erit juste, quia injuste amatur deserto illo, quidquid ab illo est. Quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias disti-ciles et laboriosas Non est requies ubi quaeritis eam. Quaerite quod quaeritis sed ibi non est ubi quaeritis.

87쪽

Beatam Vitam quaeritis in regione mortis non est illic. Quomodo enim beata vita, ubi nec Vita: XIX. Et descendit huc ipsa vita nostra, et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia Vitae uae, et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum unde processit ad nos, in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortaliS, ne esset semper mortalis , et inde Velut sponsus procedens de thalamo suo, exultavit ut gigas ad currendam iam . Non enim tardavita sed cucurrit, clamans dictis, factis,

morte, ita deSce Su, Scensu, clamans Ut redeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor et inVeniamus eum Abscessit enim, et ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse, et non reliquit nos Illuc enim absceSSit, Unde nunquam receSSit, quia mundus per eum factus est et in ioc mundo erasse, et venit in hunc mundum peccatores salvos facere ' cui confitetur anima mea et Sanat

eam, quia peccavit illi . Fili hominum usquequo graves corde Numquid et post descensum Vitae non ulti aScendere et vivere 3 Sed quo ascenditis quando in alto estis, et posuistis in coelum Os vestrum' Descendite ut ascendatis, et ascendatis ad Deum. Cecidistis enim ascendendo contra eum. Dic eis ista ut plorent in convalle plorationis,

et Sic eos rape tecum ad Deumo quia de spiritu ejus haec dicis eis, si dicis ardens igne charitatis.

5 Id. iv, 3. - Id. LXXII, 9.

88쪽

CAPUT XIII.

Amor unde sero eniat. XX. Haec tunc non noveram, et amabam pulchra inseriora, et ibam in profundum, et dicebam amicis meis num amamus aliquid nisi pulchrum Quid est ergo pulchrum et quid est pulchritudo Quid est quod non allicit et conciliat rebus quas amamus P Nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent. Et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum, et ideo pulchrum: aliud autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum, aut Calceamentum ad pedem, et similia. Et ista consideratio scaturivit in animo meo ex intimo corde me et scripsi libros de Pulchro et Apio, puto duos aut tres Τ scis, Deus: nam excidit mihi. Non enim habemus eos, sed aberraverunt a nobi8, neScio qUO-

modo.

89쪽

Lim de pto et Pulchro Hieri nuncuseati. Unde

hunc amas CVat.

XXI. Qui est autem quod me movit, Domine Deus meus, ut ad Hierium Romanae urbis Oratorem scriberem illos libros, quem non noveram facie, sed amaVeram hominem ex doctrinae fama quo illi clara erat, et quaedam verba ejus audieram, et placuerant mihi Sed magis quia placebat aliis, et efferebant eum laudibus stupentes, quod ex homine Syro, docto priu graecae facundiae, postea in latina etiam dictor mirabilis extitisset, et esset scientissimus rerum ad studium Sapientiae pertinentium mihi placebat Laudatur homo et amatur absens. Utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor illo Absit Sodex amante ali accenditur alius Ilinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur, id est, cum amans eum laudat. XXII. Sic enim tunc amabam homines ex hominum judicio non enim ex tuo, Deus meus in quo nemo fallitur. Sed tamen cur non Sicut auriga nobilis, Sicut venator

studiis popularibus diffamatus sed longe aliter et graviter, et ita quemadmodum et me laudari vellem Non autem vellem ita laudari et amari me ut histriones, quanquam eos et ipse laudarem et amarem sed eligens latere quam ita notus esse , et vel haberi odio quam sic amari. Ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una ' Quid est luod amo in alio, quod

90쪽

rursus nisi odissem, non a me detestare et repellerem, Cum sit uterque nostrum homo Non enim sicut equus honus ainatur ab eo qui nosset hoc esse, etiam si posset, hoc et de histrione dicendum St, qui naturae nOStrae Ocius est. Ergo-neram in homine quod odi esse, cum sim homo Grande profundum est ipse homo, cujus etiam capillos tu, Domine, numeratos habes, et non rninuuntur in te et tamen capilli ejus magis numerabiles sunt quam assectus ejus, et motu Cordi ejus. XXIII. At ille rhetor ex eo erat genere, quem Si ama' bam, ut vellem me esse talem; et errabam typho et circumferebar omni vento , et nimis occulte gubernabar abs te. t unde Scio, et unde certus confiteor tibi, quod illum in amore laudantium magi amaveram, quam in

rebus ipsis de quibus laudabatur Quia si non laudatum

vituperarent eum idem ipsi, et Vituperando atque per

nendo ea ipsa narrarent, non accendere in eum et Onexcitarer . Et certe res non aliae forent, nec homo ipse alius ; sed tantummodo aliud affectus narrantium. Ecce ubi jacet anima infirma , nondum haerens soliditati veritatis. Sicut aurae linguarum flaverint a pectoribus Opinantium, ita fertur et vertitur , torquetur a retorquCtur tobnubilatur ei tamen, et non cernitur Veritas. Et ecce est ante nos. Et magnum quiddam mihi erat, Si sermo meus et studia mea illi vir innotescerent. Quae Si probaret, flagrarem magis Si autem improbaret, auClaretur cor vanum et inane Soliditatis tuae et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum Scripseram, libenter animo Versabam, bis contemplationis meae, et nullo collaudatore mirabar.

SEARCH

MENU NAVIGATION