장음표시 사용
141쪽
impellebant huc atque illuc cor meum transibant tempora, et tardabam converti ad Dominum, et disserebam de die in diem vivere in te, et non disserebam quotidie in memetipso mori. Amans heatam vitam, timebam illam
in sede sua, et ab ea fugiens quaerebam eam. Putabam enim me miserum fore nimis, si foeminae privare amplexibus it medicinam misericordiae tuae ad eamdem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia Xpertu non eram; et propriarum Virium Credebam esse continentiam, quarum mihi non eram Conscius, Cum tam stultus essem ut nescirem, Sicut Scriptum est: si eminem posse, esse continentem, nisi tu dederis o Utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas, et id solida in te jactarem curam meam.
Contentio inter Aly ium et Augustinum de matriamoni et coelibatu . XXI. Bon1 ΕΒΑ me sane Alypius ab uxore ducenda, Causans nullo modo nos posse Secur otio simul in amore sapientiae vivere, sicut jam diu desideraremus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset quia Vel experientiam concubitus coeperat in ingressu adolescentiae suae , sed non haeserat; magisque doluerat et spreverat, et deinde jam continentissime vivebat. Ego autem resistebam illi, exemplis eorum qui conjugali coluissent sapientiam, et promeruissont
142쪽
Deum, et habuissent sideliter ac dilexissent amicos Αquorum ego quidem granditate animi longe aberam : et
deligatus morbo carnis mortifera suavitate trahebam catenam meam ; Solvi timens , et quasi concusso Vulnere repellens verba bene suadentis tanquam manum solventis Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque Spargebat per linguam meam dulces laqueos in via ejus , quibus illi honesti et expediti
pedes implicarentur. XXII. Cum enim me ille miraretur, quem non parVi- penderet, ita haerere Visco illius voluptatis , ut me affirmarem quotiescumque inde inter nos quaereremus, caelibem vitam nullo modo posse degere, atque ita me defenderem cum illii mirantem Viderem, ut dicerem multum interesse inter illud quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod pene jam ne meminisset quidem, atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meae, ad qua si accessisset honestum nomen matrimonii, non Um mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere coeperat et ipse desiderare conjugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. Dicebat enim scire se cupere quidnam esset illud, sine quo vita mea quae illi sic placebat, nor mihi vita, sed poena videretur. Stupebat enim lihor ab illo vinculo animus serVitutem meam, et Stupendo ibat in experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat Servitutems quoniam Sponsionem Volebat sacere Cum morte et qui amat periculum, incidet in illud'Neutrum enim nostrum, Si quod est conjugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat, nisi tenuiter. Magna autem e parte atque Velie-
143쪽
menter consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat illum autem admiratio capiendum trahebat. Sic eramus, donec tu, Altissime, non deserens humum OStram, miseratu mi Seros, SubVenires
Umor quoeritur AuguStino. XXIII. Eae instabatur impigre ut ducerem uxorem. Iam petebam , jam promittebatur, maxime matre dante peram, quo me jam conjugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in die gaudebat aptari, et vota sua ac promissa tua in mea side compleri animadvertebat. Cum sane et rogatu meo et desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur quotidie, ut ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo , nunquam Voluisti. Et videbat quaedam Vana et phantastica, quo cogebat impetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi,
non cum fiducia qua solebat, cum tu demonstrare ei, sed contemnens ea. Dicebat enim discernere se nescio quo Sapore quem Verbis explicare non poterat, quid interesset inter revelantem te et animam suam Somniantem Instabatur tamen, et puella petebatur, cujus petas ferme biennio minus quam nubilis erat, et quia ea placebat, XpeetabatUr.
144쪽
De vita communi agenda cum amicis deliberat. XXIV. 1 multi amici agitaveramus animo, et colloquentes ac detestantes turbulentas humanae Vitae molestias, pene jam sirmaveramus remoti a turbis Otiose vivere :id otium sic moliti, ut si quid habere pOSSemus , Conferremus in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus it per amicitiae sinceritatem non esset aliud hujus et aliud illius, sed quod ex cunctis Ieret unum, et
universum Singulorum esset, et Omnia Ommium : cum Videremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate , 8Sentque inter no praedivites Romanianus maXime Communiceps OSter, quem tune graVe aeStus negotiorum suorum ad comitatum attraxerant, ab ineunte
aetate mihi familiarissimus qui maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla re ejus multum caeteris anteibat et placuerat nobis ut bini annui tanquam magistratus omnia necessaria Curarent, Caeteri quietiS. Sed poSteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae inerent, quas et alii nostrum jam habebant, et nos hahere volebamus, totum illud placitum quod bene formabamus, dissiluit in manibus, atque confractum et abjectum est. Inde ad Suspiria et gemitus, et gressus ad sequendas lata et tritas Via saeculi quoniam multae cogitatione erant in corde nostro consilium autem tuum manet in aeternum Ex quo consilio deri
145쪽
debas nostra , et tua prpeparabas, nobis daturus escam in opportunitate, et aperturus manum tuam atque impleturus animas nostras benedictiones
In locum discedentis concubinoe alia Succedit. XXV. INTEREA. peccata mea multiplicabantur, et avulsa latere meo tanquam impedimento conjugii, cum qua cubare Solitus eram, cor ubi adhaerebat, coneisum et Vulneratum mihi erat, et trahebat sanguinem. Et illa in Africam redierat, vovens tibi alium Se Virum nescituram, relicto apud me naturali ex illa silio meo. At ego infelix nec foeminae imitator, dilationis impatiens, tanquam poSt
biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator conjugii, sed libidinis serVus eram, procuraVi aliam, non utique conjugem, quo tanquam SuStentaretur et perduceretur vel integer vel auctior morbus animae meae Satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. Nec
sanabatur vulnus illud meum quod prioris praecisione factum fuerat, sed post servorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidius, sed desperatius dolebat.
146쪽
Mortis et judicii metum nunquam, OSuit. XXVI. 1s laus, tibi gloria, fons misericordiarum. Ego siebam miserior, et tu propinquior. Aderat jam amque dextera tua raptura me de Coeno, et ablutura me, et ignorabam. Ne me reVocabat a profundiore Voluptatum carnalium gurgite misi metus mortis et futuri judicii tui, qui per Varias quidem opinioneS, nunquam tamen receS- sit de pectore meo. Et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de sinibus bonorum et malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae Vitam , et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. Et quaerebam, si essemus immortales et in perpetua corporis Voluptate sine ullo amissioni terrore ViveremUS, Ur non SSemUS beati, aut quid aliud quaereremus 3 Nesciens idipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis , quam non videt oculus carnis, et videtur ex intimo Nec ConSiderabam miser , ex qua Vena mihi manaret, quod ista ipsa , foeda tamen , cum imicis dulciter conferebam nec esse Sine amicis poteram eatus, etiam Secundum Sensum quem tunc habebam inquantalibet affluentia carnalium Voluptatum. Quos utique amicos gratis diligebam , vicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. O tortuosas vias Vae animae audaci
147쪽
quae speraVit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram. Versa et reVersa in tergum et in latera, et in Ventrem, et dura Sunt omnia. Et tu solus requies. Et ecce adeso et liberas a miserabilibus erroribus, et constituis nos in via tua, et consolaris, et dicis : Currite, ego seram , et ego perducam, et ibi ego feram.
148쪽
Deum cogitat tanquam aliquid cor Oreum Per infinita .matia dis Sum.
Lo v mortua erat adolescentia mea mala et nefanda, et ibam in juventutem , quanto aetate major, tanto anitate turpior. Qui cogitare aliquid substantis nisi tale non poteram, quale per hos oculo Videri solet, non te cogitabam, Deus, in figura corporis humani ex quo audire aliquid de sapientia coepi, semper hoc fugi ; et gaudebam me hoc reperisse in fide spiritalis matris nostrae Catholicae tuae. Sed quid te aliud cogitarem non Occurrebat et Onabar cogitare te homo, et taliS homo, Summum et Solum et verum Deum et te incorruptibilem et inviolabilem et incommutabilem totis medullis credebam quia nesciens unde et quomodo plane tamen videbam et certus eram,
149쪽
id quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non
potest et quod violari non potest, incunctanter praeponebam violabiliri et quod nullam patitur mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. Clamabat violenter cor meum adversus omnia phantasmata mea : et
hoc uno ictu conabar abigere circumvolantem turbam immunditis ab acie mentis meae Det vix dimota in ictu Oculi, ecce conglobata rursus aderat, et irruebat in aspectum meum , et obnubilabat eum, ut quamvis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare CO- gerer per spatia locorum, Sive infusum mundo, siVe etiam extra mundum per insinita diffusum , etiam ipsum incor
ruptibile o inviolabile et incommutabile, quod corruptibili et violabili et commutabili praeponebam : quoniam quidquid privabam spatiis talibus , nihil mihi esse videba
tur. Sed prorsus nihil, ne inane quidem , tanquam Si corpus auferatur loco et maneat locus omni Corpore Vacuatus , et terreno et humido et aere et coelesti, sed tamen
sit locus inanis tanquam spatiosum nihil. II. Ego itaque incrassatus corde, nec mihimetipsi vel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta spatia tenderetur, vel diffunderetur, vel conglobaretur, Vel tumeret, vel tale aliquid caperet, aut capere posset, nihil prorsu Sesse arbitrabar. Per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum : nec videbam hanc eamdem intentionem qua illas ipsa imagine formabam, non esse tale aliquid ; quae tamen ipsas non formaret, nisi
esset magnum aliquid. Ita etiam te Vita Vitae meae grandem per infimita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem, et extra eam quaquaVei Sum per immenSasine termino, ut haberet te terra haberet coelum , haberent omnia, et illa inirentur in te, tu autem VSquam.
Sicut autem luci Solis non obsisteret corpus aeris hujus qui
150쪽
Supra terram est, quominus per eum trajiceretur penetrans eum, non dirumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum sic tibi putabam non solum coeli et aeris et maris, sed etiam terrae Corpus pervium, et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam , Occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrantem Omnia quae creasti. Ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram, nam salsum erat. Illo enim modo major pars terrae majorem tui partem haberet, et minorem minor atque ita te plena essent omnia , ut amplius tui caperet elephanti corpus quam paSSeris, quo esset isto grandius, grandioremque occuparet locum' atque ita frustatim partibus mundi, magni magnas , brevibus reves partes tuas praesente faCer S. Non est autem ita Sed nondum illuminaveras tenebras
Momentum quo NebridiuS confutarat Manichmos. III. 1aeerat mihi, Domine, adversus deceptos illos et de
verbum tuum: Saterat ergo illud quod jamdiu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et Omnes qui audieramus concussi sumus. Quid erat tibi factura nescio quae gen tenebrarum, quam X adVerSa mole solent Opponere, si tu cum ea pugnare noluisSes 3 Si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram violabilis tu et corruptibilis fores. Si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla iser-