Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

dubitaliam esse cui cohaererem , sed nondum esse me qui cohaererem: si Quoniam corpus quod corrumpitur, aggraVat, animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa, Cogitantem Eramque certissimus, quod invisibilia tua a constitutione mundi per ea quae facta sunt, intellecta conSpiciuntur, sempiterna quoque virtus et divinitas tua . Quaerens enim unde approbarem pulchritudinem corporum sive coelestium Sive terrestrium ; et quid mihi praesto

esset integre de mutabilibus judicanti et dicenti Hoc ita esse debet, illud non ita hoc ergo quaerens unde judicarem cum ita judicarem, inveneram incommutabilem et

veram veritatis aeternitatem supra mentem meam Commutabilem. Atque ita gradatim a corporibus ad sentientemper corpus animam , atque inde ad ejus interiorem vim cui sensus corpori exteriora anniantiaret, et quousque possunt bestis' atque inde Ursu ad ratiocinantem potentiam ad quam refertur judicandum, quod sumitur a sensibus corporis. Quaerae quoque in me Comperiens mutabilem, erexit se ad intelligentiam suam et abduxit cogitationem a consuetudine, Subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inVeniret illo lumine aspergeretur cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile praeserendum esse mutabili unde nosset ipsum incommutabile, quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certo praeponeret. Et pervenit ad id quod si in

ictu trepidantis aspectus. unc vero invisibilia tua per ea quae facta sunt, intellecta conspexi, sed aciem 1gere non evalui et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam, et quasi olfacta desiderantem quae comedere nondum POSSem.

172쪽

CAPUT XVIII.

Solus Christus is ad Salutem. XXIV. E quaerebam viam comparandi roboris quod

esset idoneum ad fruendum te nec inveniebam donec amplecterer mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum', qui est super omnia Deus benedictus inspecula' , Vocantem et dicentem Ego sum Via, Verita et v vita . , Et cibum, cui capiendo invalidus eram, miseentem carni quoniam Verbum caro factum est, ut infantiae nostrae latesceret Sapientia tua per quam creasti omnia. Non enim tenebam Dominum meum Iesum, humilis humilem ne cujus rei magistra esset ejus infirmitas noveram. Verbum enim tuum aeterna Veritas, superioribus Creaturae tuae partibus supereminens, subditos erigit ad se ipsam in inferioribus autem aedificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis, et ad se trajiceret, sanans tumorem, et nutrienSamorem, ne siducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur videntes ante pedes suos insita ana Divinitatem e participatione tunicae pellices nostrae, et lassi prosternerentur in eam illa autem Surgens levaret eos.

173쪽

CAPUT XIX.

Quid senserit de Christi incarnatione.

XXV. Eco vero aliud putabam, tantumque Sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae Viro, cui nullus posset aequari praesertim quia mirabiliter natus ex Virgine, ad exemplum contemnendorum temporalium pro adipiscenda immortalitate, divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet: si Verbum Caro, factum est , v ne suspicari quidem poteram. Τantum cognoveram ex iis quae de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit ambulavit, exhilaratus eSt, contriStatus eSt, Sermocinatus est non haesisse carnem illam Verbo tuo, nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis qui novit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego

jam noVeram quantum poteram, nec Omnino quid illam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra CorporiSper Voluntatem, nune non OVere nunc aliquo affectu assici, nunc non assici nune proferre per signa sapienteSSententias, nunc Sse in Silentio : propria sunt mutabilitatis animae et montis. Quae si falsa de illo scripta essent, etiam Omnia periclitarentur mendacio, neque in illis litteris illasside salus generi humano remaneret. Quia itaque Vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam non Corpus tantum hominis, aut cum corpore Sine mente

174쪽

animum, Sed ipsum hominem : non persona Veritatis, Sed magna madam naturae humanae excellentia, et perfectiore participatione sapientiae praeferri caeteris arbitrabar Alypius autem Deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut praeter Deum et carnem non esset in Christo anima, mentemque hominis non existimabat in eo praedicari. Et quoniam bene persuasum tenebat ea quae de illo memoriae mandata sunt, sine vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam christianam idem pigrius movebatur. Sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem SS CognoScens, catholicae fidei collaetatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me sateor, in eo quod Verbum caro factum est, quomodo catholica Veritas a

Photini falsitate dirimatur. Improbatio quippe haereticorum facit eminere quid Ecclesia tua sentiat, et quid habeat sana doctrina. Oportuit enim et haereses SSe, Ut probati manifesti sierent inter infirmos .

CAPUT XX.

Em Platonicis libris peritior, Sed inflatior, aSerat. XXVI. Eo tunc lectis Platonicorum illis libris, posteaquam inde admonitus quaerere in Corpoream Veritatem, invisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta ConSPexi et repulsus sensi quid per tenebras animae meae contemplari non sineret, Certus esse te et insinitum esSe, nec tamen per locos sinitos in sinitosve diffundi et vere te esse qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu ali-

175쪽

ter aut aliter caetera vero ex te esse omnia, hoc Solys1rmissimo documento, quia sunt certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te Garriebam plane quasi peritus et nisi in Christo Salvatore nostro

Viam tuam quaererem, non peritus, Sed perituruSAESSem. Iam enim coeperam velle Videri sapiens, plenus poena mea;

et non flebam insuper et inflabar scientia. Ubi enim erat illa aedificans charitas a fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus Aut quando illi libri docerent me eam

In quo me propterea, priusquam Scripturas tua considerarem, credo voluisti incurrere; ut imprimeretur memoriae meae quomodo ex eis affectus essem et cum postea in libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur Vulnera mea, discernerem atque distinguerem quid interesset inter praesumptionem et confessionem inter videntes quo eundum Sit nec Vidente qua, et viam ducentem ad beatificam patriam, non tantum Cernendam, sed et habitandam. Nam si primo sanctis tuis Litteris informatus essem et in earum familiaritate obdul-cuisses mihi, et postea in illa volumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis aut si in affectu quem salubrem imbiberam perstitissem, putarem

etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solo quisquam didicisset.

176쪽

CAPUT XXI.

Quid in sacris Libris isti enerit, non mentum in Platonicis. XXVII. 110υ avidissime arripui venerabilem stylum

spiritus tui, et prae caeteris apostolum Paulum Det perierunt illae quaestiones in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis Legis et Prophetarum textu Sermonis ejus. Et apparuit mihi una acies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. Et coepi, et inveni quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione gratiae tuae dici, ut qui videt non sic glorietur quasi non acceperit, non solum id quod videt, sed etiam ut videat. Quid enim habet iod non accepit pyEt ut te qui es semper idem, non Solum admoneatur Ut Videat, sed etiam sanetur ut teneat. Et qui de longinquo videre non poteSt, iam tamen ambulet qua Veniat, et Videat, et teneat; quia et si condelectetur homo legi Dei, secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis, repugnante legi menti Suae, et Se captivum ducente in lege peccati, quae est in membris ejus Quoniam justus es, Domine, O autem peccaVimus, inique fecimus, impie gesSimus, et graVata Si Super no manu tua, et juste traditi sumus antiquo peccatori praeposito mortis; quia persuasit voluntati nostrae Similitudinem voluntatis suae,

qua in Veritate tua non Stetit Quid faciet miser homo Quis eum liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia

177쪽

tua per Iesum Christum Dominum nostrum inuem genuisti coaeternum, et creasti in principio viarum tuarum , in quo princeps hujus mundi non invenit quidquam morte dignum', et occidit eum; et evacuatum est chirographum quod erat contrarium nobis Τ Hoc illae litterae non habent. Non habent illae paginae vultum pietatis hujus Lacrymas consessionis, Sacrificium tuum, Spiritum contribulatum, Cor contritum et humiliatum , Opuli salutem, Sponsam, Civitatem', Arrham Spiritus sancti . oculum pretii nostri. Nemo ibi cantat Nonne Deo subdita erit anima mea ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse Deus

, amplius '. v Nemo hi audit vocantem: Venite ad me, qui, laboratis. η Dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde. Abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis'. Et aliud est doesylvestri cacumine Videre patriam pacis , et iter ad eam non invenire, et frustra conari per invia, circum obsidentibuso insidiantibus fugitivis desertoribus cum principe suo leone et dracone : et aliud tenere viam illuc ducentem

curia coelestis Imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui coelestem militiam deseruerunt vitant enim eam sicut supplicium. Haec mihi inviScera hantur miri modis, cum minimum Apostolorum tuorum legerem, et Con SideraVeram

opera tua et eXpaveram.

178쪽

LIBER VIII.

Studio vitim melius instituendi ad Sin licianum ire

Statuit. I. DE Us meuS, recorde in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. Perfundantur OSSamea dilectione tua, et dicant: si Domine, quis similis tibi P, Dirupisti vincula mea, sacrificem tibi sacrificium laudis'. is Quomodo dirupisti ea narra hos et dicent omnes qui adorant te, cum audient haec : Benedictus Dominus in coelo et in terra : magnum et mirabile nomen ejus. InhaeSerant praecordiis meis verba tua, et undique circumvallabar abs te. De vita tua aeterna certus eram quamvis eam in aenigmate et quasi per speculum videram' dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat nec certior de te, Sed

179쪽

stabilior in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita

nutabant omnia, et mundandum erat cor a fermento Veteri, et placebat via ipse Salvator et ire per ejus anguStias adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam, ViSumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam quod a juventute sua devotissime tibi

Viveret jam Vero tunc senuerat, et longa aetate in tam bono studio sectandae viae tuae, multa expertuS, multa edoctuS mihi videbatur, et vere sic erat. Unde mihi ut prose ret Olebam, conserenti Secum peStus meos, quis eSSet aptuS modus Sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua.

II. Videbam enim plenam Ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic Mihi autem displicebat quod agebam in Saeculo, et oneri mihi erat valde, non jam inflammantibus

cupiditatibus, ut solebant, Spe honori et pecuniae, ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Iam enim me illa non delectabant pro dulcedine tua et decore domus tuae quam dilexi , sed adhuc tenaciter colligabar ex foemina :nec me prohibebat Apostolus conjugari, quamVis eXhortaretur ad melius, maXime Volens Omnes homines Sie esse ut ipse erat . Sed ego infirmior eligebam molliorem locum, et propter hoc unum Volvebar in caeteris languidus, et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus quas nolebam pati, congruere cogebar Vitae conjugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore ei itatis esse spadones qui se ipsos absciderunt propter regnum coelorum Sed quii poteSt, inquit, Capere, capiat Vani sunt certe omnes homines quibus non inest Dei scientia' nec de iis quae videntur bona, potuerunt invenire eum qui est M. At ego jam non eram in illa vanitate. ranscenderam eam, et

contestante uniVerSa creatura tua, inveneram te Creatorem

180쪽

nostrum, et Verbum tuum apud te Deum, tecumque cum Spiritu sancto unum Deum per quod creasti omnia. Est et aliud genus impiorum, qui OgnOScentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratia egerunt. In hoc quoque inlideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum posuisti ubi convalescerem, quia dixisti homini: Ecce pietas est sapientia ' sit, Noli velle videri san piens', quoniam dicentes se esse sapientes, stulti facti, sunt ε. v Et inveneram jam Onam margaritam, et venditis omnibus quae haberem, emenda erat, et dubitabam .

CAPUT II.

De Victorino rhetore adlidem Con E SO. ΙΙΙ. PERREXI ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tua tunc episcopi Ambrosii, et quem vere ut patrem diligebat. Narravi ei circuitus erroris mei. Ubi autem Commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romae, quem Christianum defune tum esse audieram, in latinam linguam transtulisset, gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa hujus mundi': in istis autem omnibus modis insinuari Deum et ejus erbum Deinde ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, sapientibus absconditam et revelatam parvulis' Victorinum ipsum recordatus St, quem ROniae Cum SSet, fami-

SEARCH

MENU NAVIGATION