Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

liarissime noverat deque illo mihi narravit quod non silebo. IIahet enim magnam laudem gratiae tuae Confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus eneX, et Omnium liberalium doctrinarum peritissimus quique philosophorum tam multa legerat et dijudicaverat et dilucidaverat, doctor tot nobilium senatorum , qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod cives hujus mundi

eximium putant, Statuam in Romano foro meruerat et acceperat , usque ad illam aetatem Venerator idolorum, Sacrorumque Sacrilegorum particeps, quibus tunc tota

fere Romana nobilitas inflata inspirabat populo jam et

Omnigenum deum monstra, et Anubem latratorem, quae aliquando contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam tela tenuerant , et a se victis jam Roma supplicabat, quae iste senex Victorinus tot annos Ore terricrepo desensitaverat: non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subjecto collo ad lumilitatis jugum, et odomita fronte ad crucis Opprobrium. IV. O Domine, Domine, qui inclinasti coelos, et descendisti tetigisti montes, et fumigaverunt k quibus modis te insinuasti illi pectori Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam, omnesque claristianas Litteras investigabat studiosissime ut perscrutabatur; et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius Noveris me jam esse Christianum. v Et respondebat ille Non , credam, nec deputabo te inter Christianos, nisi in ec- , clesia Christi te videro. Ille autem irridebat dicens :u Ergo parietes faciunt Christianos Et hoc saepe dicebat, jam se esse Christianum et Simplicianus illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum irrisio repetebatur. Λmicos enim suos reverebatur Ossendere superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis, quasi

182쪽

ex cedri Libani quas nondum contriVerat Dominus , graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. Sed posteaquam legendo et inhiando hausit irinitatem, timuitque negaria Christ coram Angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri , reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui, et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum diaemoniorum, quae imitator Superbus acceperat depuduit vanitati et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat si Eamus in ecclesiam, Christianus volo, steri ., At ille non se capiens laetitia, perrexit Cum O. Ubi autem imbutus est primis instructionum SacramentiS, non multo post etiam nomen dedit, ut per baptismum

regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia. Superhividebant, et irascebantur dentibus suis stridebant et tabescebant δ: Servo autem tu Dominus Deus erat spes ejus, et non respiciebat in Vanitates et in insanias men

V. Denique ut ventum est ad horam prositendo fidei, quae Vertiis Certi ConceptiS, retentisque memoriter, de loco eminentiore in conspectu populi sidelis Romae reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a preSbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur,

offerri mos erat cillum autem maluisse salutem suam in conspectu Sanctae multitudinis profiteri. Non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minu ergo vereri debuit mansuetum gregem UUm pronuntians Verbum tuum, ni non verebatur in verbis sui turbas insanorum Itaque ubi ascendit ut redderet, omne sibimet invicem, quisque ut eum noVerat, inStrepuerunt nomen ejus trepitu gratula

183쪽

tionis. Quis autem ibi non eum noverat Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collaetantium: Victorinus, Victorinus. Cito sonuerunt exultatione, quia Videbant eUm , et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntia vit ille idem veracem praeclara fiducia, et volebant eum omne rapere intro in cor suum et rapiebant amando et gaudendo hae rapientium manu erant.

Quod Deus et Angeli magis gaudent in Peccatorum

VI. gus bone, quid agitur in homine ut plus gaudeat de salute desperatae animae, et de majore periculo liberatae, quam si Spes ei semper assuisset, aut periculum minus fuisset Etenim tu quoque miserieors Pater plus gaudes de uno poenitente quam de nonaginta-novem justis, quibus non est opus poenitentia. Et no cum magna jucunditate audimus, cum audimus quam exultantibus Angelis, pastoris humeris reportetur vis quae erraverat it drachma reseratur in thesauros tuos, collaetantibus vicinis mulieri quae invenit et Iacrymas excutit gaudium solemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore silio tuo, i Quoniam mortuus erat, et revixit perierat, et inventus v est . v audes quippe in nobis, et in Λngelis tuis sancta charitate sanctis. Nam tu Semper idem, qui ea quae non

semper nec eodem modo Sunt, eodem modo Semper nosti omnia.

VII. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur

Luc. XV, 3I.

184쪽

176 S. AUGUSTINI EPISCOPI

inventis arit redditis rebus quas diligit, quam si eas semper habuisset Contestantur enim et caetera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus Ita est. Triumphat victor imperator, et non vicisset nisi pugnavisset et quanto majus periculum fuit in praelio, tanto est gaudium majus

in triumpho. Iactat tempestas navigantes minaturque naufragium omnes futura morte pallescunt tranquillatur coelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Eger est harus, et Vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum salVum cupiunt, aegrotant simul animo

sit ei recte et nondum ambulat pristinis viribus, et sit jam tale gaudium, quale non fuit cum antea salvus et sortis ambularet. Easque ipsas voluptates humanae vitae etiam non inopinatis et praeter voluntatem irruentibus, sed institutis et voluntariis molestiis homines acquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi praecedat SV-riendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo stat molestus ardor, quem dum extinguit potatio, sit delectatio. Et institutum est ut jam pactae

Spon Spe non tradantur statim, ne vilem habeat maritus datam, qUam non Suspicaverit sponsus dilatam.

VIII. Hoc in turpi et execranda laetitia : hoc in ea, quae concessa et licita est hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae hoc in eo qui mortuus erat, et revixit perierat, et in- Ventus est. Ubique majus gaudium molestia majori proe ceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus, Cum tu aeternum tibi tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te Semper gaudeant Quid est quod haec rerum pars alternat defectuet prosectu, ossensionibus et conciliationibus: An is est modus earum, et tantum dedisti eis, Cum a summis coelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in sinem saeculorum, ab Angelo usque ad Vermiculum a motu primo usque ad extremum, Omnia genera honorum, et omnia

185쪽

justa opera tua, suis quaeque sedibus locareS, et Suis quaeque temporibus ageres Heu mihi, quam excelsus e in X- celsis, et quam profundus in profundis et nusquam recedis, et vix redimus ad te.

Quare tui laetandum Sit in cometra ne nobilium. IX. Λ Ε, Domine, fac excita, et reVOCa nox; 3CCende, et rape flagra, dulcesce : amemuS, Curram US. Nonne multi ex profundiore tartaro caecitatis quam Victorinus, redeunt ad te, et accedunt, et illuminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem ut filii tui stant Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia fervefaciunt se et inflammantur ex alterutro Deinde quod multis noti, multis sunt auctoritati ad saIutem , et multis praeeunt secuturis. Ideoque multum de illis, otqui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur Absit enim ut in tabernacul tu prae pauperibus accipiantur personae divitum, aut prae ignobilibus nobiles quando potius infirma mundi elegisti ut confunderes fortia ; et ignobilia hujus mundi elegisti et contemptibilia, te quae non Sunt tanquam Sint , Ut ea quae Sunt Vacua-res . Et tamen idem ipse minimus Λpostolorum tuorum δ, per cujus linguam tua ista Verba Sonuisti, cum Paulus proconsul per ejus militiam debellata superbia, sub lenu

186쪽

Jugum Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus , ipse quoque ex priore Saulo Paulus Vocari ama-Vit, ob tam magnae insigne Victoriae Plus enim hostis vincitur in eo quem plus tenet, et de quo plures tenet. Plus autem Superbos tenet nomine nobilitatis , et de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tanquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, et Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat tanto abundantius exultare oportuit filios tuos, quia Rex noster alligavit fortem, et Videbant Vasa ejus erepta mundari et aptari in honorem tuum, et fieri utilia Domino ad omne opus

bonum . .

Quin remorabantur eum a ConuerS HE.

X. SED ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit, exarsi ad imitandum. Ad hoc enim et ille narraVerat. Posteaquam vero et illud addidit, quod Imperatoris Iuliani temporibus lege data prohibiti sunt Christiani docere litteraturam et oratoriam, quam legem ille amplexus , loquacem Scholam deserere maluit, quam Verbum tuum quo linguas infantium facis disertas non mihi fortior quam felicior visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. Cui rei ego suspirabam ligatus non

ferro alieno , Sed mea ferrea Voluntate Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex Voluntate perversa , facta est libido. Et

187쪽

dum servitur libidini, facta est consuetudo. Et dum consuetudini non resistitur, sacta est necessitas. Quibus quasi ansulis sibimet innexis, unde catenam appellavi, tenebat me obstrictum dura Servitus. Voluntas autem OV quae mihi esse coeperat ut te gratis colerem druique te Vellem, Deus sola certa jucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem Vetustate roboratam. Ita duae voluntates meae , una elux, alia noVx illa carnalis, illa spiritalis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant ani

mam meam.

XI. Sic intelligebam, me ipso experimento, id quod legeram, quomodo si Caro concupiSeeret adversus Spiritum,n et spiritus adversus Carnem . ago quidem in utroque; sed magis ego in eo quod in me approbabam , quam in eo quod in me improbabam. Ibi enim magis jam non ego; quia ex magna parte id patiebar invitus, quam faciebam

volens. Sed tamen Consuetudo ad VerSu me pugnatior ex me facta erat, quoniam Volen quo nossem perveneram.

Et quis jure contradiceret, cum peccantem ju Sta poena sequeretur Et non erat jam illa excusatio, qua videri mihi solebam propterea nondum me Contempto Speculo servire tibi, quia incerta mihi esset perceptio veritatis jam enim et ipsa certa erat. Ego autem adhuc terra obligatus militare tibi recusabam, et impedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum St. XII. Ita sarcina saeculi, Velut Omno assolet, dulciter premebaro et cogitationes quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci Volentium, qui tamen superati soporis altitudine emerguntur. Et sicut nemo est qui dormire Semper Velit, omniumque sano judicio vigilare praestat dissert tamen plerumque homo Somnum XCu

i Galat. V, 17.

188쪽

tere, Cum gravi torpor in membris est, eumque jam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi tempus ει Venerit. Ita certum habebam esse melius tuae charitati me dedere, quam meae cupiditati cedere. Sed illud placebat, et vincebat, hoc libebat et vinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi se Surge, qui dormis, et

η Xurge a mortuis, et illuminabit te Christus et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quod reSponderem Veritate conVictus, nisi tantum verba lenta et Somnolenta modo, ecce modo : Sine paululum. Sed, modo, et modo, non habebant modum et Sine paululum , in longum ibat. Frustra condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem , cum lex alia in membris meis repugnaret legi mentis meae, et captivum me duceret in legem peccati, quae in membris meis erat Lex enim peccati est Violentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito, quo in eam volens illabitur Miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Iesum Christum Dominum nostrum J

Pontilianus narrat Antonii vitant. XIII. Et de vinculo quidem desiderii concubitus , quo

arctissimo tenebar et pecularium negotiorum servitute luemadmodum me eXemeris narrabo et Confitebor nomini tuo, Domine, adjutor meu et redemptor meus figebam

Solita, CreSCente anxietudine, et quotidie suspirabam tibi

189쪽

frequentabam ecclesiam tuam, quantum Vacabat ab eis negotiis sub quorum pondere gemebam Mecum erat Alypius otiosus ab opere jurisperitorum post assessionem tertiam, expectans quibus iterum consilia Venderet, Sicut ego Vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae CeSserat, Ut Omnium nostrum familiarissimo Verecundo Mediolanensi civi et grammatico subdoceret, vehementer desiderant et familiaritatis jure flagitanti de numero nostro fidele adjutorium, quo indigebat nimis. Non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit; majora enim pOSSet si Vellet de litteris agere, sed officio benevolentis petitionem

nOStram Contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus figebat autem illud prudentissime, cavens innotescere personi Secundum hoc Saeculum majoribus, devitans

in eis omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum ad quaerendum aliquid, vel legendum, vel audiendum de sapientia. XIV. Quodam igitur die , non recolo causam qua erat absens el)ridius, cum ecce ad nos domum Venit ad me et Alypium , Pontilianus quidam civis noster in quantum Aser, praeclare in palatio militans nescio quid a nobis

volebat. Et consedimus ut colloqueremur, et forte Supra menSam lusoriam quae ante no erat, attendit Codicem tulit, aperuit, invenit apOStolum autum, inopinate sane :putaverat enim aliquid de libris, quorum professio me conterebat. um vero arridens meque intuens, gratulatorie miratus est, quod eas et Solas prae oculis meis litteras repente comperisset Christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi Deo nostro prosternebatur in ecclesia rel)ris et diuturnis orationibus. Cui ego cum indicassem illis me Scripturis curam a1imam impendere, OrtUS SUSermo ipso narrante de Antonio AEgyptio monacho, et ri nona n

190쪽

excellenter clarebat apud servos tuos, nos autem usque in

illam horam latebat. Quod ille ubi comperit, immoratus

est in eo sermone, insinuans tantum Virum ignorantibus, et admirans eamdem nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes tam recenti memoria, et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua in fide recta et catholica Ecclesia. Omnes mirabamur, et nos quia tam magna erant, ille quia inaudita nobis erant. XV. Inde sermo ejus devolutus est ad monasteriorum greges, et mores SuaVeolentiae tuae, tubera deserta eremi, quorum nos nihil Sciebamus. Et erat monasterium Mediolani plenum bonis fratrihus extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore, et non noveramus Pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. Unde incidit ut diceret, nescio quando se et tres alios contubernales SuOS, nimirum apud Τreveros, cum mperator pomeridiano Circensium Spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos, atque illic ut sorte combinati spatiabantur, unum Secum seorsum, et alios duos itidem seorsum pariterque digressos sed illos vagabundos irruisse in quamdam casam, ubi habitabant quidam servi tui, spiritu paupereS, qualium Si regnum coelorum , et invenisse hicodicem in quo scripta erat vita Antonii Quam legere coepit unus eorum, et mirari, et accendi, et inter legendum meditari arripere talem vitam , et relicta militia saeculari Se viro tibi. Erant autem ex eis quos dicunt figentes in rebus. I unc subito repletus amore Sancto et sobrio pudore, iratus

sibi conjecit oculos in amicum, et ait illi si Dic, quB O te,n omnibus istis laboribus nostris quo ambimus perVestire Quid quaerimus cujus rei causa militamus Ma-n Or-ne eSSe poterit spe nostra in palatio, quam ut amicis Imperatoris simus 3 Et ibi quid non fragile, plenumque

Matth. V, 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION