Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

quisquam cum hoc advertit potentiae suae tribuat, si verbo ejus alius corrigatur quem vult corrigi.

CAPUT X.

Laudabiles matris Sum more ProSequitu . XIX. Dcc11 itaque pudice ac Sobrie potiusque a te subdita parentibus, quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti domino et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, et reverenter amabilem atque mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis injurias, ut

nullam de hac re cum marito haberet unquam simultatem. Expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. Erat Ver ille praeterea sicut benevolentia praecipuus, ita ira fervidus. Sed noverat haec non resistere irato viro , non tantum facto , sed ne veri, quidem Jam Vero refracto et quieto, Cum Opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Denique eum matronae multae quarum Viri mansuetiores erant, plagarum vestigia, etiam dehonestata facie gererent, inter amica colloquia illae arguebant maritorum Vitam , haec earum linguam, veluti per ocum graViter admonens, ex quo illas tabulas quae Matrimoniale Vocantur , recitari audissent, tanquam instrumenta, quibus ancillae facts essent, deputare debuisse , proinde memores conditionis, superbire adversus domino non oportere. Cumque mirarentur illae, scientes quam ferocem conjugem Sustineret,

222쪽

nunquam fuisse auditum , aut aliquo indicio claruisse quod atricius ceciderit uxorem, aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et cauSam familiariter quaererent, docebat illa institutum suum,

quod Supra memoravi. Quae observabant, Xperte gratulabanturo quae non obServabant, Subjectae VeXahantur. XX. Socrum etiam Suam primo susurris malarum ancillarum adversus se irrita tam , sic vicit Obsequiis, perSeverans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro silio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum a domestica turbabatur, expeteretque Vindictam. Itaque posteaquam ille et matri obtemperans, et curans familiae disciplinam et concordiae suorum OnSulenS proditas ad prodentis arbitrium Verberibus Oereuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere , quaecumque de sua nuru Sihi, quo placeret, mali aliquid loqueretur nullaque jam audente, memorabili inter se benevolentiae

suavitate ViXerunt.

XXI. Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in Cujus utero

me creaSti, Deus meus, miSericordia mea, munus grande

donaveras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam e praebebat pacissicam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida colloquia cruditas exhalatur odiorum, nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret. Parvum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime perVagante , non Solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, Sed etiam quae non dicta sunt addere; cum contra homini humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec

223쪽

augere male loquendo, nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit, qualis illa erat, docente te magistro intimo in schola pectoriS. XXII. Denique etiam virum suum jam in extrema vita temporali ejus lucrata est tibi, nec in eo jam fideli planxit,

quod in nondum sideli toleraverat. Erat etiam SerVa Ser-Vorum tuorum. Quisquis eorum noverat eam, mullum in

ea laudabat et honorabat et diligebat te; quia sentiebat

praesentiam tuam in corde ejus sanctae conversationis fructibus testibus. Fuerat enim unius Viri UXOr, mutuam Vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractaVerat, in operibus bonis testimonium habebat. Nutrierat filios, toties eos parturiens, quoties abs te deviare cernebat. OS- tremo nobis, Domine, omnibus, quia e munei tu siniS

loqui servis tuis, qui ante dormitionem eius in te jam consociati vivebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam geSSit, qua Si omnes genuisset cita servivit quasi ab omnibus genita fuisset.

Colloquium cum matre de regno coelorum. XXΙΙΙ ΙΜPENDENae autem die, quo ex hac Vita erat exitura , quem diem tu noVeras ignorantibu nobis, proveverat ut credo procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quamdam senestram. unde hortus intra domum quae nos habebat prospectabatur, illic apud ostia iberina, ubi remoti a turbis post longi itineri, laborem instaurabamus nos navigationis

224쪽

Colloquebamur ergo soli valde dulciter, et praeterita obli

Viscentes, in ea quae ante Sunt extenti', quaerebamus inter nos apud praeSentem Veritatem quod tu es, qualis

futura esset ita aeterna Sanetorum, quam nec Oculus

vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit'. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta sontis tui, sontis vitae qui est apud te', ut inde pro captu nostro aspersi,

quoquo modo rem tantam cogitaremUS.

XXIV. Cumque ad eum mem sermo perduceretur, ut carnalium Sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet luce corpore , prae illius Vitae jucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur irigentes nos ardentiore affectu in idipsum, perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum coelum, unde Solet luna et stellae lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando, et loquendo, et mirando opera

tua et Venimus in mente nOStras , et tranScendimus ea S,

ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi pascis Israel in aeternum Veritatis pabulo, et ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt, et quae futura sunt et ipsa non sit, sed sic est ut fuit, et sic erit sempero quin potius fuisse, et futurum esse 11on est in ea, sed esse Solum, quoniam aeterna est. Nam fuisse et futurum esse non St aeternum. Et dum loquimur et inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis, et Suspiravimus et reliquimus ibi religatas primitias spiritus, et remeavimus adstrepitum Oris nostri, ubi verbum et incipitur et sinitur. Et quid simile Verbo tuo Domino nostro in se permanenti Sine Vetustate , atque innovanti omnia' ΘXXV. Dicebamus ergo Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae, et aquarum, et aeris, Sileant, et poli, et ipsa sibi anima sileat, et tranSeat Se non Q O -

225쪽

tando, sileant somnia et imaginatis revelationes, omnis

lingua et omne signum, et quidquid transeundo sit, si cui sileat omnino quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: Non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in

aeternum . His dictis si jam taceant, quoniam ereXerunt aurem in eum qui fecit ea, et loquatur ipse solus , non per ea, Sed per Se pSum, Ut audiamus Verbum ejus, non per linguam carnis, neque per Vocem Angeli, nec per Sonitum nubis, nec per aenigma similitudinis, sed ipsum quem in his amamus , ipsum sine his audiamus, sicut

nunc extendimus nos, et rapida cogitatione attigimus peternam Sapientiam super omnia manentem continuetur hoc, et subtrahantur aliae visiones longe imparis generis, et haec una rapiat et absorbeat, et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis Sic empiterna vita,

quale fuit hoc momentum intelligentiae, cui Suspiravimus nonne hoc est Intra in gaudium Domini tui Τ , Et

istud quando P An cum omnes resurgemuS, Sed non m

nes immutabimur J XXVI. Dicebam talia, et si non isto modo et his verbis, tamen, Domine, tu scis quod illo die cum talia loqueremur, et mundus iste nobis inter Verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa is Fili, quantum ad me attinet, nulla am re delector in hac vita. Qui l hic faciam adhuc, et cur hic sim nescio, jam conSumpta Spe hujus speculi. Unum erat propter quod in hac vitan aliquantum immorari cupiebam, ut te Christianumn catholicum viderem prius quam morerer Cumulatius, hoc mihi Deus meus praestitit, ut te etiam , Contempta η felicitate terrena , servum ejus videam : quid hic, facies n

226쪽

CAPUT XI.

De aetaSi et morte matri S. XXV ΙΙ Λ haec si quid responderim, non Satis recolo. Cum interea vix intra quinque dies, aut non multo amplius decubuit febribus. Et cum aegrotaret quodam die

desectum animae passa est, et paululum subtracta a praesentibus. Nos concurrimus sed cito reddita est sensui, et aSpexit Stantes me , et fratrem meum , et ait nobis quasi

quaerenti similis Ubi eram p Deinde nos intuens moe- , rore attonitos Ponetis hic, inquit, matrem vestram i, Ego silebam, et fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, Sed in patria defungi tanquam felicius optaret. Quo audito, illa vultu anxio reverberans eum oculis quod talia saperet, atque inde me intuens Vide, ait, quid dicit , Et mox ambobus Ponite, inquit, hoc corpus hicumque nihil γγ Vos ejus cura conturbet tantum illud vos rogo, ut ad , Domini altare memineritis mei ubi ubi fueritis , Cumque hanc sententiam Verbis quibus poterat explicasset, conticuit, et ingravescente morbo eXercebatur. XXVIII. Ego vero cogitans dona tua Deus invisibilis, quae immittis in corda sidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias agebam tibi, recolen quod noveram quanta Cura Semper aestuasset de sepulcro, quod sibi providerat et praeparaverat juxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam Vo.

227쪽

lebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adjungi ad illam elicitatem, et commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post ransmarinam peregrinationem, ut conjuncta terra amborum conjugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in ejus corde non esse, nesciebam , et laetabar admirans quod sic mihi aperuisset quanquam et in illo Sermone nostro ad fenestram cum dixit u Iam quid hic, facio non apparuit desiderare in patria mori s Audivi etiam postea, quod jam cum Ostii essemuS, Cum quihusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur quOdam die de contemptu vitae hujus et bono mortis, ubi ipse non aderam illisque stupentibus Virtutem foeminae, quam tu dederas ei, quaerentibusque utrum non formidaret tam longe a Ua civitate corpus relinquere Nihil, in- , quit, longe est Deo, neque timendum est ne ille non

, agnoscat in me speculi, unde me resuscitet , Ergo die non aegritudinis suae, quinquagesimo et Sext anno aetatis suae , trigesimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore Soluta eSt.

Hunc numerum Omnes ad unum codices cum editi, tum scripti assit nant; unde intelligitur locum minime Corruptum esse, quod suspicatus est Caesar Baronius ad an. 388 n. II et in Not adiari die 5 Maii.

228쪽

CAPUT XII.

Quomodo umeris mortem matris. -- SaCrisCium sero defunctis. XXIX. PREMEBΛΜ oculos ejus, et confluebat in praecordia mea moestitudo ingens, et transfluebat in lacrymas ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat . um vero ubi emavit extremum spiritum, puer Adeodatus exclamavit in planctum atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile quod labebatur in fletus juvenili voco cordis, coercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud quaestibus lacrymosis gemitibusque celebrare quia his plerumque solet deplorari quaedam miSeria morientium, aut quasi omnimoda extinctio. At illa

nec miSere Oriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum ejus, et side non sicia, rationibusque certis tenebamuS.

XXX. Quid ergo erat quod intus mihi graviter dolebat,

nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et charissima repente disrupta vulnus receni Gratulabar quidem testimoni ejus, quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis inter blandiens appellabat me pium, et commemorabat grandi dilectionis assectu nunquam se audisSem Ore meo aculatum in se durum aut contumeliosum Sonum.

Sed tamen quid tale Deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi et servitus ab illa

229쪽

mihi r uoniam itaque deserebar tam magno Hu Solatio, Sauciabatur anima mea, et quasi dilaniabatur ita, quae una facta erat e mea et illius. XXXI. Cohibito ergo a fletu illo puero, salterium arripuit Evodius, et cantare coepit salinum. Cui reSpondebamus omnis domus Misericordiam et judicium can-h tabo tibi, Domine udito autem quid ageretur,

convenerunt multi fratres ac religiosae foeminae et de more illis quorum ossicium erat funus curantibus , ego in parte ubi decenter poteram, cum eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam, eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus, et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam Ollitiem assectus mei, et constringebam fluxum moeroriS, cedebatque mihi paululum , rursusque impetu suo serebatur, non usque ad eruptionem lacrymarUm , nec Sque ad Vulius mutationem, sed ego sciebam quid corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum , et duplici tristitia macerabar. XXXII. Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus Sine lacrymis. Nam neque in eis precibus quas tibi fudi-mUS , Cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadaVere , priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis precibus ego flevi,

sed toto die graviter in Oeculi moeStus eram, et mente turbata rogabam te ut poteram, quo a nares dolorem meum mee faciebas, credo commendan memoriae meae vel hoc uno documento omnis consuetudini vinculum,

230쪽

etiam adversus mentem , quae jam non allaci verbo pascitur Visum etiam mihi est ut rem lavatum, quod au- didram inde balneis nomen inditum, quia Graeci gαλα,ειο, dixerint quod anxietatem pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, Pater Orphanorum, quoniam lavi, et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de corde meo moeroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum : atque ut eram in lecto meo OlUS, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui : tu es enim Deus creator omnium, Polique rector, NeStiariSDiem decoro lumines Noctem OPOra gratia, Artus Soluto. ut quieSReddat a boris uSui, Mentesque feSSa alia et, Luctusque Olbat anx S. XXXIII. Atque inde paulatim reducebam in pristinum

SenSum ancillam tuam, conversationemque ejus piam in te, et sancte in nos blandam atque Origeram, qua Subito destitutus sumo et libuit flere in consp0ctu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrymas quas

continebam , ut effluerent quantum Vellent, Substernenseas cordi me et requievit in eis , quoniam ibi erant aures tuae , non cujusquam hominis Superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi rin litteris Legat qui Volet, et interpretetur ut volet, et si peccatum invenerit levisse me matrem exigua parte horae, matrem oculi mei interim mortuam, quae me multos annos fleverat ut oculis tuis Viverem, non irrideat

SEARCH

MENU NAVIGATION