Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

f. Quomodo memoria continet assectu animi. II. Loeta non Leti quomodo recordamur. XXI. PFEc11oNΕs quoque animi mei eadem memoria continet mon illo modo quo eas habet ipse animus cum patitur eas, sed alio multum diverso ; sicut sese habet

Vis memoriae. Nam et laetatum me fuisse reminiscor non Ioetus et tristitiam meam praeteritam recordor non triStix; et me aliquando timuiSSe recolo Sine timores et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor aliquando econtrario tristitiam meam tranSaetam laetus reminiscor, et tristis laetitiam. Quod mirandum non est de corpore aliud enim animus , aliud corpus. Itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. Hic ero, cum animus sit etiam ipsa memoria nam et

cum mandamus aliquid ut memoriter habeatur, dicimus: Vide ut illud in animo habeas; et cum obliviscimur dicimus: Non fuit in animos et Elapsum est animo : ipsam memoriam Vocante animum. Cum ergo ita sit, quid est hoc quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam, et memoria tristitiam claetusque est animus ex eo quod inest ei laetitia, memoria vero ex eo quod inest ei tristitia, tristis non est Num sorte non

pertinet ad animum Quis hoc dixerit c Nimirum erilo

memoria quasi Venter est animi, laetitia ero atque tristitia quasi cibus dulcis et amaru : Cum memoria com-

252쪽

mendantur, quasi trajecta in ventrem recondi illic pos- Sunt, Sapere non possunt. Ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt omni modo dissimilia. XXII. Sed ecce de memoria profero, Cum diCO quatuor SSe perturbationes animi, cupiditatem , laetitiam metum, tristitiam Det quidquid de his disputare potuero, dividendo singula per species sui cujusque generis et definiendo cibi invenio quid dicam, atque inde prosero

nec tamen ulla earum perturbatione perturbor , Cum eaS reminiscendo Commemoro , et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant propterea inde per recordationem potuere depromi Forte ergo, sicut de Ventre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proseruntur. Cur igitur in ore cogitationis non sentitur a

disputante, hoc est, a reminiscente , laetitiae dulcedo vel amaritudo moestitiae 3 An in hoc dissimile est, quod non undique simile est Quis enim talia volens loqueretur , Si

quoties tristitiam metumve nominamus, toties moerere vel timere cogeremur I Et tamen Ionia loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum Ono nominum Secundum imagines impressas sensibus corporis, sed etiam rerum ipsarum notiones inveniremus , quas nulla anua carnis accepimus, Sed ea ipse animus per experientiam paSSionum Suarum Sentiens memoriae commendaVit, aut ipsa sibi haec etiam non commendata retinuit.

253쪽

CONFESSIONUM , et B. X. 245

Etiam quin absunt meminimus. XXIII. SED utrum per imagines, annon quis facile dixeriti Nomino quippe lapidem , Omin Solem , Cum res ipsae non adsunt sensibus meis, in memoria Sane mea praesto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest dum nihil dolet misi tamen adesset imago diis in memoria mea mescirem quid dicerem, nec eum in disputando a voluptate discernerem. Nomino salutem CorporiS, Cum SalVu Sum corpore adest mihi quidem res ipsa' verumtamen nisi et imago ejus inesset in memoria mea, nullo modo recordarer quid hujus nominis significaret Sonus. Nec aegrotantes agnoscerent salute nominata quid esset dictum, nisi eadem imago vi memoriae teneretur, quamvis ipsa re abesset a corpore. Nomino numero quibus numeramus, et adsunt in memoria mea non imagines eorum, Sed ipsi Nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea : neque enim imaginem imaginis ejus, sed ipsam recolo : ipsa mihi reminiscenti praesto est. Nomino memoriam, et agnosco quod nomino.

Et ubi agnosco nisi in ipsa memoria P Num et ipsa per imaginem suam sibi adest 'ac non per se ipsam P

254쪽

CAPUT XVI.

Et ob ionis memoria eSt. XXIV. Qui cum oblivionem nomino, atque itidem agnose quod nomino, unde agnoscerem nisi meminissem Τ Non eumdem sonum nominis dico, sed rem quam significat quam si oblitus essem, quid ille Valeret sonus,

agnoscere utique non alerem. Ergo Cum memoriam memini, per se ipsam sibi praesto S ipsa memoria: cum vero memini oblivionem, et memoria praesto est et oblivio, memoria qua meminerim, oblivio quam meminerim. Sed quid est oblivio, nisi privatio memoriae Quomodo ergo adeSt ut eam meminerim , quando eum adest meminisse non possum ' At si quod meminimus memoria retinemus oblivionem autem nisi meminiSSemus, nequaquam OSSemus audito isto nomine, rem quae illo signis1-catur agnoscere memoria retinetur oblivio. Adest ergo ne obliviscamur, quae cum adest obliviscimur. An ex hoc intelligitur non per se ipsam inesse memoriae cum eam meminimus, sed per imaginem Suam quia si per se ipsam praesto esset oblivio , non ut meminissemus, sed ut oblivisceremur ossiceret. Et hoc quis tandem indagabit, quis Comprehendet quomodo sit XXV. Ego certe, Domine, labor hic, et laboro in me ipso factus sum mihi terra dissicultatis, et sudoris nimii. Neque enim nunc Scrutamur plagas coeli, aut fide rum intervalla demetimur, vel terrae libramenta quaeri-

255쪽

mus: ego Sum qui memini, ego animus. Non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum. Quid autem propinquius me ipso mihi P Et ecce memoriae meae Vis non comprehenditur a me , cum ipsum me non dicam praeter illam. Quid enim dicturus sum , quando mihi certum est meminisse me oblivionem 3 An dicturus sum non esse inmemoria mea quod memini P An dicturus sum ad hoc inesse oblivionem in memoria mea, ut non obliViscarlutrumque absurdissimum est. Quid illud tertium, quo pacto dicam imaginem oblivionis teneri memoria mea, non ipsam oblivionem cum eam memini' uo pacto et hoc dicam , quandoquidem cum imprimitur rei cujusque imago in memoria, prius necesse est ut adsit res ipsa unde illa imago possit imprimi Sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum quibus intersui, sic facies

hominum quas vidi, et caeterorum SenSuum nuntiata, sic ipsius corporis allatem, sive dolorem. Cum praeSto essent ista, cepit ab eis imagines memoria , qua intuerer prae- SenteS, et retractarem animo cum illa et absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam non per se ipsam inmemoria tenetur oblivio, ipsa utique aderat ut ejus imago caperetur. Cum autem adesset, quomodo imaginem suam

in memoria conserihebat, quando id etiam quod jam notatum invenit, praesentia sua delet oblivio Et tamen quocumque modo licet sit modus iste incomprehensibilis et inexplicabilis, etiam ipsam oblivionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.

256쪽

CAPUT XVII.

Magna memoria vix, Sed ultra Progrediendum ut attingatur DeuS. XXVI MAGNA vis est memoriae, nescio quid horrendum , Deus meus, profunda et insualia multiplicitas ; et

hoc animus est, et hoc ego ipse sum. Quid ergo sum, Deus meus Quae natura sum Varia, multimoda vita, et immensa vehementer. Ecce in memoriae meae campis et antris et cavernis innumerabilibus, atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus, Sive per imagines, sicut omnium corporum SiVe per praeSentiam , Sicut artium ; Sive per nescio quas notione Vel notationes sicut assectionum animi, quas et Cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria Per haec omnia discurro et volito hac illac penetro etiam quantum possum, et mi nusquam tanta vis est memoriae, tanta Vitae vis est in homine vivente mortaliter. Quid igitur agam, tu Vera mea ita, Deus meuS PΤransibo et sanc vim meam quae memoria VOCatur, transibo eam ut pertendam ad te, dulce Ilamen. Quid dicis mihi P Ecce ego ascendens per animum meum ad te qui desuper mihi manes. Τransibo et istam vim meam, quae memoria Vocatur , Olen te attingere unde attingi potes, o inhaerere lihi unde inhaerere tibi potest. Habent enim memoriam et pecora et Ves, alioquin non cubilia nidosve repeterent, non alia multa quihus aSSueseunt, neque enim

257쪽

et assuescere valerent ullis rebus nisi per memoriam. Τransibo ergo et memoriam, ut attingam eum qui separavit me a quadrupedibus , et volatilibus coeli sapientiorem me fecit. ransibo et memoriamo et ubi te inveniam, vere bona et secura suavitas P et ubi te inveniam PSi praeter memoriam meam te invenio, immemor tui sum. Et quomodo jam inveniam te, Si memor non sum tui Τ

i λχ me tiretur ea re. quin excidit, nisi memoria

XXVII PERD1DERA enim mulier drachmam, et quaesivit eam cum lucerna , et nisi memor ejus esset, non inveniret eam. Cum enim esset inVenta, unde sciret utrum

ipsa esset, Si memor ejus non esset Multa memini me perdita quaesisse atque invenisse. Inde istud scio, quia cum quaererem aliquid eorum, et diceretur mihi, num sorte hoc est, num sorte illud p tandiu dicebam : Non est, donec id offerretur quod quaerebam. Cujus nisi memor essem , quidquid illud esset, etiam si mihi ossorretur non invenirem , quia non agnOScerem. Et semper ita sit, cum aliquid perditum quaerimus et invenimus. Verumtamen si forte aliquid ab Oculis perit, non a memoria, veluti corpus quodlibet visibile, tenetur intus imago ejus, et quaeritur donec reddatur aspectui. Quod cum inventum fuerit, ex imagine quae intus est recogno8citur. Nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non agnOSCi-

Luc. XV, 8.

258쪽

mUS; nec agnoscere poSSumus, si non meminimus sed hoc perierat quidem oculiS, memoria tenebatur.

Quid sit reminisci. XXVIII. ci cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut

sit cum obliviscimur, et quaerimus ut recordemur Ubi tandem quaerimus, nisi in ipsa memorias Et ibi si aliud pro alio sorte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus , et cum occurrit dicimus : Hoc est quod non diceremus nisi agnosceremu&; ne agnOSCeremus, nisi meminissemus Certe ergo obliti fueramus An- non totum exciderato sed ex parte qua tenebatur, parsalia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul volvere quod simul solebat, et quasi detruncata ConSuetudine claudicans, reddi quod deerat flagitabat. Τanquam si homo notus sive conspiciatur oculis, SiVe cogitetur, et nomen ejus obliti requiramus, quidquid aliud Occurrerit non connectitur : quia non cum illo cogitari consuevit, ideoque respuitur, donec illud adsit, ubi simul assuefacta notitia non insequaliter acquiescat. Et unde adest, nisi ex ipsa memorial Nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. Non enim quasi no-Vum credimus, sed recordantes approbamus hoc esse quod dictum est. Si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. Neque enim omnimodo adhuc obliti sumus, quod vel oblitos nos esse meminimus.

259쪽

Hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimUS.

Ut beatitudinem omne ametant, Portet eam

noue int. XXIX. QuoΜoDo ergo te quaero, Domine Cum enim te Deum meum quaero, Vitam beatam quaero. Quaeram te, ut Vivat anima mea ViVit enim corpus meum de anima mea, et Vivit anima mea de te. Quomodo ergo quaero

vitam beatam priuia non est mihi donec dicam Sat est, illic ubi oportet ut dicam Quomodo eam quaer, Utrumper recordationem tanquam eam oblitus sim, oblitumque me esse adhuc teneam' an per appetitum discendi incognitam, SiVe quam nunquam Scierim, Sive quam sic oblitus fuerim ut me nec oblitum esse meminerima Nonne ipsa est beata vita quam omnes volunt, et omnino qui nolit nemo est Pihi noverunt eam , quod sic volunt eam P Ubi viderunt, ut amarent eam Nimirum habemus eam nescio quomodo. Et est alius quidam moduS, quo quiSque cum habet eam , tunc beatus est et sunt qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam quam illi qui jam re ipsa beati sunt; sed tamen meliores quam illi qui nec re nec spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita vellent beati esse, quod eos velle certissimum est. Nescio quomodo noverunt eam, ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua Satago utrum inmemoria sit quia si ibi est, jam beati fuimus aliquando

260쪽

utrum singillatim omnes, an in illo homino qui primus

peccavit, in quo et omnes mortui sumus, et de quo Omnes cum miseria nati sumus, non quaero nune, Sed quaero utrum in memoria sit beata vita. Neque enim amaremUS eam nisi nossemus. Audimus nomen hoc , et rem ipsam Omne nos appetere fatemur, non enim sono delectamur.

Nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat quid dictum sita nos autem delectamur, Sicut etiam ille si graece hoc audierit : quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae Graeci Latiniquo inhiant, caeterarumque linguarum homines Nota est igitur omnibus, qui una Voce Si interrogari possent, utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione , velle responderent. Quod non ieret, nisi res ipsa, cujus hoc nomen eSt,

eorum memoria teneretur.

Quomodo memoria beatam vitam continet. XXX. NuΜqui ita ut meminit Carthaginem qui viditi Non. Vita enim beata non videtur oculis, quia non est Corpus. Numquid sicut meminimus numeros Non. Hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci: vitam vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus eam , et tamen adhuc adipisci eam volumus ut beati simus. Numquid sicut meminimus eloquentiam Non. Quamvis enim hoc nomine audito recordentur ipsam rem, qui etiam nondum sunt eloquentes, multique SS Cu-

SEARCH

MENU NAVIGATION