Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

CONFESSIONUM . LIB. I. 313

CAPUT XXIV.

Ten us est quo metimur motum cor O D. XXXI. IusEs ut approbem si quis dicat tempus esse motum corporis non jubes. Nam corpus nullum nisi in tempore moveri audi tu dicis. Ipsum autem corporis motum tempus esse non audi non tu dicis. Cum enim movetur Corpus, tempore melior quandiu mo eatur, X quo moveri incipit donec desinat. Et si non vidi ex quo Coepit, et perseVera moveri ut non Videam cum desinit, non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio donec desinam. Quod si diu video . tantummodo longum tempus SSe renuntio, non autem Uantum sit; quia et quantum cum dicimus, Collatione dicimus, velut tantum

hoc quantum illud, aut duplum hoc ad illud, et si quid

aliud isto modo. Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo Veniat corpus quod OVetur, Vel partes ejus, Si tanquam in torno movetur possumus dicere quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis ejus effectus est. Cum itaque aliud sit motus Corporis, aliud quo metimur quandiu sit, qui non sentia quid horum potius tempus dicendum sit Nam etsi varie corpus aliquando OVetur, aliquando Stat, non solum motum ejus, sed etiam Statum tempore metimur, et dicimus 'antum Stetit quantum

motum est, aut duplo vel triplo stetit, ad id quod motum est; et si quid aliud nostra dimensio sive comprehen-

322쪽

derit sive existimaverit, ut dici solet plus minus. Non est ergo tempus corpori motUS.

Rursus Deum interpellat. XXXII. E confitebor tibi, Domine, ignorare me adhuc quid sit tempus , et rursus confiteor tibi, Domine, scire me in tempore ista dicere , et diu me jam loqui de tempore, atque ipsum diu non esse diu nisi mora temporis. Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nesci, An sorte nescio quemadmodum dicam quod scio p ei mihi qui nescio saltem quid nesciam Ecce, Deus meUS, Coram te, quia non mentior Sicut loquor, ita est cor meum. Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, illuminabis tenebras meas

323쪽

CAPUT XXVI.

Quomodo temseu metimur. XXXIII. NONNE tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempori Ita-ne, Deu meUS metior, et quid metiar nescio Metior motum corpori tempore; item ipsum tempus non metior Pan vero corporis motum metire quandiu sit, et quandiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur metirer 3 Ipsum ergo tempus unde metior P An tempore breviore metimur longius, Sicut Spatio cubiti spatium transtri Sic enim videmur spatio brevis syllabae metiri spatium longae syllabae, atque id duplum dicere. Ita metimur spatia carminum Spatiis VerSuum, et Spatia Versuum Spatiis pedum , et spatia pedum spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis brevium, non inpaginis; nam eo modo loca metimur, non tempora, )sed cum Voces pronuntiando transeunt, et dicimus: Longum Carmen est, nam tot Versibus contexitur : Longi versus, nam tot pedibus constant : Longi pedes, nam tot syllabis tenduntur : Longa syllaba, nam dupla est ad brevem. Sed neque ita comprehenditur certa mensura

temporis, quandoquidem fieri potest ut ampliori spatio

temporis personet versus brevior Si productius pronuntietur, quam longior Si correptius. Ita carmen , ita pes , ita syllaba. Inde mihi visum est, nihil esse aliud tempus quam distentionemo sed cujus rei nescio ; et mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, ObSecro, Deu meuS,

o dico aut indesinite : Longius est hoc tempus quam illud

324쪽

aut etiam desinito : Draptum est hoc ad illud P empus m0tior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est. Non metior ratSens, quia nullo Spatio tenditur. Non melior praeteritum, quia jam non est. Quid ergo metior Θ Λn praetereuntia tempora, non praeterita. Sic enim dixeram.

CAPUT XXVII.

Quomodo metimur temseu Permaneris in animo. XXXIV. ΙΝsis1Ε, anime meus, et attende sortiter Deus adjutor noster, ipse fecit nos, et non ipsi nos ottendeuia alboscit veritas. Ecce puta, Vox corporis incipit Onare , et Onat, et adhue sonat, et ecce desinit, jamque

silentium est, et vox illa praeterita est, non eSt et jam O .Ffllura erat antequam Sonaret, et non poterat metiri, tui nondum erat, et nunc non poteSt, quia jam non est. Tunc ergo poterat Cum sonabat, quia tunc erat quae metiri posset. Sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteribat. Λn ideo magis poterat Praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium tempori quo metiri posSet, quoniam praesens nullum habet spatium. Si ergo tunc poterat,

CCC Plata , altera Coepit Sonare, et adhuc sonat, Continuato tenore sine ulla distinctione, metiamur eam dum sonat cum enim Sonare CeSSaVerit, jam praeterita erit, et

non erit quae possit metirici mutiamur plane et dissamus quanta sit. Sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initi sui quo sonare coepit, usque ad simum quo desinit. Ipsum quippe intervallum utimur ab aliquo initio usque

325쪽

ad aliquem sinem. Quapropter Vox quae nondum naitaeSt, metiri non potest, ut dicatur quam longa vel brevis sit; nec dici aut aequalis alicui, aut ad aliquam impla vel dupla, vel quid aliud. Cum autem sinita fuerit, jam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit Et metimur tamen tempora, ne ea quae nondum Sunt, nec ea quae jam non Sunt, nec ea quae nUlla mora eXtenduntur, nec ea quae terminos non habent. Nec futura ergo nec praeterita, nec praesentia , ne praetereuntia tempora metimur et metimur tamen tempora. XXXV. Deus creator omnium n Versus iste Octo

syllabarum , brevibus et longis alternat syllabis. Quatuor itaque breves prima, tertia, quinta, septima, in PEC

tavam. Hae singulae ad illas singulas duplum habent toni-p0ris pronuntio, renuntio, et ita Si quantum sentitur Sensu manifesto. Quantum Sensu manifestus est, brevi syllaba longam metior, eam lite habere bis tantum sentio Sed cum altera post alteram Sonat, Si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo reVem, et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inveniam quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare destiterit λ Ipsam quoque longam non praesentem metior, quando nisi simitam non metior Ru autem mitio, praeteritio est. Quid ergo est quod metiari Ubi est, qua metior, brevis Ubi est longa quam metior

Ambae Sonuerunt, Volaverunt, praeterierunt, jam non sunt; et ego metior, Identerque reSpondeo, quantum

exercitato sensu siditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. Non ergo ipsas quae jam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum

manet.

326쪽

XXXVI. ii te, anime meus, tena pora metior molimihi obstrepere : Quod est Noli tibi obstrepere turbis

assectionum tuarum. In te, inquam, tempora metior, assectionem quam res praetereuntes in te faciunt, et cum illae praeterierint manet, ipsam metior praeSentem, non ea quae praeterierunt ut fieret ipsam metior , cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non

tempora metior. Quid cum metimur silentia, et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit Nonne cogitationem tendimus ad mensuram Ocis, quasi sonaret, ut aliquid de intervallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus P Nam et

VOC atque Ore CeSSante, peragimus cogitando Carmina et VerSUS et quemque Sermonem, motionumque dimen-Siones quaslibet, et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit renuntiamus, non aliter ac si ea sonando diceremus. Si voluerit aliquis edere longiusculam Vocem et constituerit praemeditando quam longa futura sit; egit utique iste spatium temporis in Silentio, memoriaeque commendans coepit edere illam Vocem quod Onat, donec ad propositum terminum perducaturo imo Onuit et Sonabit. Nam quod ejus jam peractum est, utique sonuit quod autem restat, sonabit atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum trajicit, diminutione futuri crescente praeterito, donec consumptione futuri sit

totum praeteritum.

327쪽

Animo metimur ten ora. XXXVII. Eo quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est Aut quomodo crescit praeteritum

quod jam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria Sunt Nam et expectat et attendit et meminit, ut id quod expectat, per id quod attendit, transeat in id quod meminerit. Quis igitur negat futura nondum esse Sed tamen jam est in animo expectatio futurorum. Et qui negat praeterita jam non esse Sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. Et quis negat praesens tempus Carere spatio, quia in puncto praeterit Praed tamen perdurat at tentio per quam pergat abesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum longa expectatio futuri est. Neque longum praeteritum tempus quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est. XXXVIII. Dicturus tum canticum quod novi antequam incipiam, in totum expectatio mea tenditur cum autem coepero, quantum ex illa in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea ; atque distenditur vita hujus actionis meae in memoriam, propter quod dixi et in expectationem, propter quod dicturus sum praesens tamen adest attentio mea, per quam trajiciatur quod erat futurum ut stat praeteritum. Quod quanto magis agitur et agitur, tanto breviata expectatione prolongatur memoria, donec tota expectatio consumatur, cum tota illa actio si-

328쪽

320 s. AUGUSTINI EPISCOPI

nita transierit in memoriam. Et quod in toto antico, hoc in singulis particulis ejus sit, atque in singulis syllabis ejus; hoc in actione longiore, cujus forte particula est illud canticum hoc in tota vita hominis, cujus parte Sunt omnes actiones hominis hoc in toto saeculo filiorum hominum, cujus parte Sunt omnes Vitae hominum.

CAPUT X l .

Se in temses alta distentum cupit in Deum colligo.

XXXIX. Ε quoniam melior est misericordia tua Super vitas , ecce distentio est vita mea, et me suscepit dextera tua in Domino meo mediatore Filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per millia, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum, et a Veteribus diebus colligar Sequens UnUm, praeterita oblitus non in ea quae futura et transitura Sunt, sed in ea quae ante Sunt, non distentus, sed extentus; non secundum distentionem, Sed secundum intentionem sequor ad palmam Supernae Vocationis , ubi audiam vocem laudis tuae, et contemple delectationem tuam, ne Venientem, ne praetereuntem. Nunc Vero anni mei in gemitibus. Et tu solatium meum, Domine, pater meus aeternus es Dat ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio; et tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima Viscera animae meae, Onoc in te

confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.

329쪽

arguit ut Sum obtrectantes, quia fecerit Deus ante mundi creationem. XL. Eae stabo atque solidabor in te, in forma mea, Veritate tua , nec patiar quaestiones hominum , qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt et dicunt: Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram Aut quid ei venit in mentem, ut aliquid faceret, eum antea nUn-

quam aliquid fecerit pia illis, Domine, bene cogitare quid dicant, et invenire quia non dicitur, unquam, ubi non est tempus. Quod ergo dicitur, nunquam fecisse, quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisses Videant itaque

nullum tempus esse posse sine creatura, et desinant istam vanitatem loqui. Extendantur etiam in ea quae ante iant, et intelligant te ante omnia tempora aeternum creatorem Omnium temporum, neque ulla tempora tibi esSe Ope- terna, nec ullam creaturam, etiam Si est aliqua supia tempora. CXXXII. 21

330쪽

Ut omodo cognoScit Deus, quomodo Creatu a. XLI. Dou1NE Deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui, et quam longe inde me projecerunt consequentia delictorum meorum Sana oculos meos, et congauci eam luci tuae. Certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum mimium ni rabilis est animus iste , atque ad horrorem Stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum, et quidquid reliquum SaeCulorum St, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum , quid et quantum ejus abierit ab exordio quid et quantum restet ad sinem. Sed absit ut tu coi ditor universitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noveris omnia futura et praeterita Longe tu longe mirabilius, longeque secretius. Neque enim Sicut nota Cantantis , Otumve canticum audientis, Xpectatione Vocum futurarum , et memoria praeteritarum Variatur affectus, sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno , hoc est, Vere aeterno Creatori mentium. Sicut ergo nosti in principio coelum et terram Sine Varietate notitiae tuae, ita fecisti in principio coelum et terram Sine distentione actionis tuae. Qui intelligit, confiteatur tibi et qui non intelligit, consiteatur tibi. O quam excelais es, et humiles corde sunt domus tua Tu enim erigis elisos et non Cadunt, quorum Celaitudo tu S.

SEARCH

MENU NAVIGATION