장음표시 사용
331쪽
I. MULΤΑ satagit cor meum Domine, in hac inopia vitae meae pulsatum verbis sanctae Scripturae tuae it ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intelligentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam Sumens. Tenemus promissum, quis corrumpet illiada Si Deus pro nobis, quis contra nos i pu etite et accipietis, quaerite et invenietis , pulsate et, aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quae-u reris timenit, et pulsanti aperietur'. n Promissa tua sunt
et quis falli timeat, cum promittit Veritas Τ
332쪽
De duplici coel et te m. II. CONF11ΕTu altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti coelum et terram hoc coelum quod video, teriamque quam calco , Unde Sthaec terra quam porto , tu fecisti. Sed ubi est coelum coeli, Domine , de quo audivimus in voce Psalmi, si Coelum coeli Domino,n terram autem dedit siliis hominum a s Ubi est coelum quod non cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimus 3 Hoc enim totum corporeum non ubique totum, ita accepit speciem pulchram in novissimis, cujus fundus est terra nostra sed ad illud coelum coeli, etiam terrae nostrae coelum terra eSt. Et hoc utrumque magnum Corpus non absurde terra est, ad illud nescio quale coelum quod Domino est, non siliis hominum.
333쪽
Quid tenebro super faciem a SSi.
III. Et nimirum haec si erra orat invisibilis et incom- η posita , ii et nescio quae profunditas abyssi super quam non erat lux quia nulla species erat illi unde jussisti ut scriberetur, quod si enebrae erant super abyssum , iquid aliud quam lucis absentia Ubi enim lux esset, si esset, nisi superesset eminendo et illustrando Ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras, nisi abesse lucenis Super itaque erant tenebrae, quia lux Super aberat: sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esse Nonne tu, Domino, docuisti hanc animam quae tibi confitetur Nonne tu, Domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non Olor, non Igura, non corpus, non spiritus non tamen omnino nihil erat quaedam informitas sine ulla speete.
334쪽
Quid terra inoisiabilis et incon OSita.
IV. Qui ergo Vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo PQuid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae, quam terra et abyssus p Minus enim speciosa sunt, pro suo gradu in filmo, quam caetera superiora periucida et luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam Sine pecie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra invisibilis et incomposita Τ
Cur sic amellata videtur materia informis. V. Vae cum in ea quaerit cogitatio quid sensus attingat, o dicit sibi : Non est intelligibilis forma sicut vita, sicut justitia, quia materies est corporum neque sensibilis, quoniam quod videatur et quod sentiatur in invisibili otincomposita non est dum sibi haec dicit humana co-
335쪽
gitatio, conetur eam et nosse ignorando, vel ignorare
Quid olim cum Manichimis SenSerit de materia informi, quid O .
VI. co Vero, Domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo , quidquid de ista materia docuisti me, cujus antea nomen audiens et non intelligens narrantibus mihi eis qui non intelligerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam , et ideo non eam cogitabam foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus , sed forma tamen , et informe appellabam , non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut si appareret, insolitum et incongruum aVerSaretUr SenSUS eUS,
et conturbaretur infirmitas hominis. Verum autem illud quod cogitabam , non privatione omnis formae, sed comparatione Ormosiorum erat informe et suadebat vera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare , et non poteram Citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formatum et nihil, nec formatum nec nihil, informe prope nihil. Et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum , et eaSPro arbitrio mutantem , atque variantem; et intendi in ipsa corpora , eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant, et incipiunt esse suo non
336쪽
erant eumdemque transitum de forma in formam per informe quiddam ieri suspicatus sum, non per omnino nihil sed nosse cupiebam , non suspicari. Et si totum tibi confiteatur vox et stylus meus, quidquid de ista quaestione eliodasti mihi, quis legentium capere durabit Nec ideo tamen cessabit cor meum dare tibi honorem et canticum laudis de iis quae dictare non susticit. Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est serinarum omnium in quas mutantur res mutabiles. Et haec quid est Numquid animui numquid corpus numquid species animi vel corporis Si dici posset, nihil aliquid, et Est non est, hoc eam dicerem ; et tamen jam utcumque erat, Ut SpecieScaperet istas visibiles et comp0sitas.
I. Deus fecit de nihil coelum, id St, Angelo. et
te rant, id St, informem materiam. II. Trinia
VII. Ei unde utcumque erat nisi esset abs te, a quo sunt Omnia in quantumcumque sunt sed tanto a te longius, qnanto dissimilius meque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed id ipsum et idipsum et idipsum, Sanctus, Sanctus, an CtUS, DO- minus Deus omnipotens , in Principio quod est deri , in Sapientia tua quae nata est de substan ia tua , secisti ali sui et de nihilo. Fecisti enim C quin et terram, non de te; nam esset equale Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et
337쪽
ntillo modo justum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud praeter te non erat unde faceres ea, Deus una Τrinitas, et trina Unitas i et ideo de nihilo fecisti coelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum coelum et parvam terram. eras, et aliud nihil unde fecisti coelum et terram, duo quaedam: UnUmprope te, alterum prope nihil ; unum quo superior tue8Ses, alterum quo inserius nihil esset.
Materia informis eae nihilo De hac omnia Oisibilia.
VIII. Eo illud coelum coeli tibi, Domine , terra autem quam dedisti filiis hominum' cernendam atque tangendam, non erat talis qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat Super quam non erat lux' aut aenebrae erant super abyssum id est, magis quam in abysso. Ita quippe abyssus aquarum jam visibilium etiam in profundis suis habet specie suae lucem utcumque Sensibilem piscibus, et repentilius in suo fundo animanti huc illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino insorme erata jam tamen erat quod formari poterat. Τu enim Domine, fecisti mundum de ma toria informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem, unde facere magna quae miramur dii hominum Valde enim mirabile hoc coelum corporeum, quod firmamentum
338쪽
inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti Fiat , et sic factum est . Quod irmamentum vocasti coelum, sed coelum terrae hujus et maris quae fecisti tertio die dando speciem visibilem informi materiae quam fecisti ante omnem diem. Iam enim feceras et coelum ante omnem diem, sed coelum caeli hujus, quia in principio feceras coelum et terram. Τerra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita, et tenebrae super abyssum. De qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate , de quo pene nihilo faceres haec omnia quibus iste mutabilis mundus
ConStat, et non Constat, in quo pa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum mutationibus iunt tempora dum variantur et Vertuntur Species, quarum materies praedicta est terra invisibilis.
Cur absque dierum menti ne critum Si Deum fecisse in Princisem coelum et terram. IX. ΙDEouu Spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio coelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus Nimirum enim coelum coeliquod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectua-lix , quanquam nequaquam tibiarinitati coaeterna; particeps tamen aeternitatis tuae, Valde mutabilitatem suam pro dulcedine felicissimae contemplationis tuae colithet, et sine ullo lapsu ex quo acta est inhaerendo tibi, excedit
339쪽
omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista ero informitas, terra invisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo, nec Venit quidquam, nec praeteri : et ubi hoc non sit, non sunt utique dies, nec Vicissitudo spatiorum temporalium.
A Deo cupit edoceri. X. O Veritas lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi. Defluxi ad ista, et obscuratus sum; sed hinc etiam hinc adamavi te. Erravi, et recordatus um tui. Audivi vocem tuam post me ut redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum. Et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat, hunc bibam et hinc vivam. Non ego vita mea sim male vixi ex me, mors mihi fui ; in te revivisco. u me alloquere, tu mihi sermocinare Credidi Libris tuis, et Verba eorum
340쪽
XI. ΙΑΜ dixisti mihi, Domine, voce sorti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus ahens immortalitatem' ; quoniam ex niilla specie motu Ve mutaris, nec temporibu Variatur Voluntas tu an quia non est immortalis Voluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescator te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes natura atque Substantias quae non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti; et hoc solum a te non est quod non QSt, Otusque voluntatis a te qui es ad id quod minus est; quia talis motus delictum atque peccatum est. Et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturhat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo. Hoc in conspectu tuo claret inihi et magis magisque clarescat Oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. XII. Itoni dixisti mihi voce forti in aurem interiorem quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cujus Volunta tu Solus S, teque perseverantissima castitate haurien M, mutabilitatem suam nunquam et nusquam exerit, et te ibi Semper PraeSente ad quem tot affectu se tenet, non habens futurum, quod expectet nec in praeteritum trajiciens quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O heata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini