장음표시 사용
341쪽
tupe , beata sempiterno inhabitatore te atque illustratore sues Nec invenio quid libentius appellandum existimem
coelum coeli Domino, quam domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento pacis Sanctorum Spirituum, civium civitatis tuae in coelestibus super ista coelestia.
XIII. Unde intelligat anima cujus peregrinati longinqua facta est, si jam sitit tibi; si jam factae sunt ei lacrymae Suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi
est Deus tuus k; si jam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae Suae . Et quae
vita jus nisi tu Et qui dies tui nisi aeternitas tua , sicut anni tui qui non deficiunt quia idem ipse es 'i' Hinc
ergo intelligat anima quae poteSt, quam longe Super Omnia tempora sis aeternu S: quando tua domu quae peregrinata non est, quamVi non Sit tibi coaeterna , tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Ilo in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat Oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
XIV. Ecce nescio quid informe in istis mutationi hus rerum extremarum atque infirmarum. Et quis dicet mihi, nisi iiisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatibus vagatur et volvitur : quis nisi talis dicet mihi, quod diminuta atque consumpta omni Specie, si sola remaneat insormitas , per quam de specie in speciem re mutabatur et vertebatur , possit exhibere Vices temporum P Omnino enim non potest: quia Sine arietate motionum non Sunt tempora ; et nulla varietas, ubi nulla species.
342쪽
Creatura di leae caren temPOTH. XV. Quisus consideratis quantum donas, Deus meuS, quantum me ad pulsandum excitas, quantumque pulsanti aperis: duo reperio quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit. Unum quod ita formatum est, ut sine ullo desectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile, tamen non mutatum, tua aeternitate atque incommutabilitate perfruatur Alterum quod ita informe erat, ut ex qua forma, in quam Ormam vel motionis vel stationis mutaretur , quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset non
reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem, in principio
coelum et terram, haec duo quae dicebam. erra autem, invisibilis erat et incomposita, et tenebrae Super abyS-s sum. Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur qui omnimodam Speciei privationem, nee tamen ad nihil perventionem , cogitare non POSSunt, undesieret alterum coelium , et terra Visibilis atque composita et aqua speciosa , et quidquid deinceps in constitutionsthujus mundi non sine diebuS factum comni emoratur, quia talia sunt ut in eis agantur Vicissitudine temporum propter Ordinatas commutatione motionum at tu sor
343쪽
Cur in dierum commemoratione dicit Scro tura, quod inirincipio fecit Deus coelum et terram. XVI. Hoc interim sentio, Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam : non principio fecit Deus
v coelum et terram terra autem erat invisibilis et incomi posita, et tenebrae erant Super aby8Sum neque Commemorantem quot die feceris haec. Sic interim sentio, propter illud coelum coeli, coelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate non per Speculum sed ex toto in manifestalione, facie ad faciem ci non modo hoc, modo illud, sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla Vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud Propter duo haec primitus formatum et penitus informe illud coelum, sed coelum coeli ioc Vero, terram, Sed terram invisibilem et incompositam : propter duo haec interim Sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam In principio fecit Deus celum et terram. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod Secundo die commemoratur factum firmamentum, et VOCatum coelum, insinuat de quo coelo prius sine diebus sermo locutus Sit.
344쪽
XVII. 1R1 profunditas loquiorum tuorum, quorum ecce ante nos Supersicies blandiens parvulis, sed mira profunditas, Deus meus mira profunditas Horror est in tendere in eam , horror honoris, et tremor amoris . Odi hostes ejus vehementer. Si occidas eos de gladio bis acuto et non sint hostes ejus Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: Non, inquiunt, hoc voluit in his Ver-
his intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit non hoc voluit intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus. Quibus ego te arbitro, DeUS
345쪽
Qui P de Deo, deque Angelis et informi materia
Sentit AuguStinuS, OnPOSSunt blocutor Smega C. XVIII. Nu dicetis falsa osso, quae mihi Veritas Oce1brti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate Creatoris, quod nequaquam ejus SubStantia per tempora varietur, ne ejus voluntas extra ejus substantiam sit Unde non eum modo velle hoc modo velle illud, sed semel et simul et semper velle omnia quae Vult non iterum et iterum, neque nunc ista, nunc illa nec Velle postea quod nolebat aut nosse quod prius volebat quia talis Voluntas mutabilis est, et omne mutabile aeternum non St : Deus autem noster aeternus est. Item quod mihi dicit, dicit in aurem interiorem expectatio rerum Venturarum sit contuitus cum venerint iidemque contuitu sit memoria cum praeterierint omnis porro intenti quae ita variatur mutabilis
est, et omne mutabile aeternum non St : Deus autem noster aeternu est. Haec Colligo atque conjungo et invenio Deum meum Deum aeternum, non aliquanOV Voluntate condidisse creaturam, nec Seientiam ejus transitorium aliquid pati. XIX. Quid ergo dicetis, contradictores. An salsa sunt ista Non, inquiunt. Quid illud p iam falsum est omnem
naturam formatam materiamVe formabilem non esse, nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe St. Neque hoc
negamus, inquiunt. Quid igitur An illud negatis, sui3
mem quamdam eSSe creaturam tam caSto amore cohaeren-CXXXII. 22
346쪽
tem Deo Vero et Vere aeterno, Ut quamVis ei coaeterna non
sit, in nullam tamen temporum arietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat ac defluat; sed in ejus solius veracissima contemplatione requiescat Quoniam tu Deus diligenti te quantum praecipis, ostendis et te, et susticis ei, et ideo non declinat a te nec ad se. Haec est domus Dei
non terrena, neque Ulia Coelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. Statuisti enim eam in Saeculum et in saeculum saeculi
praeceptum posuisti et non praeteribit Nec tamen tibi Deo
coaeterna, quoniam non Sine initiori facta est enim. XX. Nam etsi non invenimus tempus ante illam : si Prior, quippe omnium creata eSt Sapientia Q, , nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, atri Su plane Coaeterna, et aqualis, et per quam creata sunt Omnia, et in quo Principio fecisti coelum et terram; sed profecto sapientia quae creata est intellectualis natura Scilicet, quae contemplatione luminis lumen est dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod illuminatur, tantum inter sapientiam quae creat et Stam quae creata est sicut inter justitiam justificantem, et justitiam quae justificatione facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus tuus Ut nos simus justitia Dei in ipso Ergo
quia prior Omnium creata est quaedam Sapientia quae creata est, mens rationali et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae qUae Ursum est, et libera est et aeterna
in coelis, quibus coelis nisi qui te laudant coeli coelorum; quia hoc est et coelum coeli Domino J etsi non inven7mus
tempus ante illam , quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est ante illam tamen est ipsius
347쪽
Creatoris aeternitas, a quo facta Sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis Uae. XXI. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non idipsum. Quoniam et si non solum ante illam , sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper Videre, nec uspiam deflectitur ab ea quo sit ut nulla mutatione varietur inest ei tamen ipsa mutabilitas unde tenebresceret, et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tanquam Semper meridie luceret et ferveret ex te. O domus luminosa et speciosa dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriae Domini mei abiicatoris et possessoris tui albi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Erravi sicut ovis perdita , sed in humeris pastoris mei, Structoris tui, Spero me reportari tibi . XXII. Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis Est-ne ista domus Dei, non quidem De coaeterna, Sed tamen Secundum modum suum aeterna in coelis, ubi Vices temporum frustra quaeritis, quia non invenietis Supergreditur enim omnem distentionem, et Omne patium aetati volubile, cui semper inhaerere Deo bonum est'. Est inquiunt. Quid igitur ex iis quae clamaVit cor meum ad Deum meum , cum audiret interius vocem laudis ejus, quid tandem falsum esse contunditis An quia erat insorinis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat ibi autem nullus ordo erat, nulla esse Vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc pene nihil, in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque ali quid est. Hoc quoque aiunt, non negamuS.
348쪽
Ilem habere non vult cum iis, qui contradicunt eriarati di min. XXIII. cultis enim volo coram te aliquid colloqui,
Deus meus, qui haec Omnia, quae intus in mente mea non tacet Veritas tua, Vera SSe concedunt. Nam qui haec negant, latrent quantum Volunt et obstrepant Sibi : persuadere conabor ut quiescant, et iam praebeant ad se verbo tuo. Quod si noluerint et repulerint me, ObSecro, De US INCUS, ne tu sileas a me . uloquere in Orde me Veraciter, Olus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem, et excitante terram in oculos suos; et intrem in cubile meum, et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea, et recordans Jerusalem, X tento in eam Sui Sum corde, Ierusalem patriam meam, Jerusalem matrem meam, teque Uper eam regnatorem, illustratorem, Patrem, Utorem, maritum , et
castas et fortes delicias, et solidum gaudium, et omnia hona ineffabilia simul Omnia quia unum Summum Et Verum bonum et non aVerta donec in tu pacem matris charissimae, ubi Sunt primitiae spiritus mei, unde mihi ista certa sunt, colliga totum quod sum, a dispersione et deformitate hac, et conforme atque confirme Sin aeternUm, Deus meus, misericordia mea. Cum his autem qui cuncta illa quae vere sunt, falsa esse non dicunt, honorantes et
349쪽
m chil mitio sequendae alictoritatis nobiscum Constituetitos illam per sanctum Moysen editam sanctam Scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor
esto, Deus noSter, arbiter inter consessiones meas et contradictione eorum.
Ut coeli et ter in nominibus aliud et aliud intelligi
lamen duo Moyses intuebatur, cum Spiritu revelante diceret In principio fecit Deus coelum et terram L Non coeli nominu spiritalem vel intellectualem illam Creaturam semper faciem Dei contemplantem significavit me terrae nomine informem materiam. Quid igitur Θ Quod nos dicimus, inquiunt, hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est. Quid est illud Nomine, aiunt, coeli et terrae , totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione, quasi articulatim, universa quae sancto Spiritui placuit Sic enuntiare Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus cui loquebatur, ut eis opera Dei non nisi sola visibilia commendanda judicaret. Τeriam vero invisibilem et incompositam, tenebrosamque abySSum unde Consequenter ostenditur per illos dies facta atquo disposita esse cuncta ista visibilia quae nota sunt Omnibus.
350쪽
non incongruenter informem istam materiam intelligendam esse conSentiunt.
XXV. Quid si dicat alius, eamdem infornitatem confusio
nemque materiae, coeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quae in eo manifestissime apparent, qui coeli et terrae nomine Saepe appellari solet, conditus atque perfectus est 'Quid si dicat et alius, coelum et terram quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam ac per hoc UniVerSam Creaturam, quam fecit in Sapientia, id est, in Principio, Deus, hujuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam Verumtamen quia non de ipsa subgtantia Dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt diprum quod Deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive
maneant, sicut aeterna domus Dei; sive mutentur, Sicut anima hominis et corpus, communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, Sed certe formabilem, unde fieret coelum et terra, id est, invisibilis atque visibilis jam utraque sormata creatura, hi nominibus enuntiatam, quibus appellaretur 'erra invisi- , bilis et incomposita , , et aenebrae Super abySSum, ae distinctione ut uaerra invisibilis et incomposita , intelligatur materies corporalis ante qualitatem formae; si enebrae autem super abyssum n spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis, et ante illuminationem Sapientiae. XXVI. Est adhuc quod dicat si quis alius velit, non Scilicet jam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas, coeli et terrae nomine significari cum legitur si In , principio fecit Deus coelum et terram , sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea jam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque