Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

distincta, quae nunc jam digesta suis ordinibus Vocantur coelum et terra' illa spiritalis, haec corporalis creatui a.

CAPUT XVIII.

Quis error innomius in Scr*turis. XXVII. uisus omnibus auditis et consideratis, nolo Verbis contendere i ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium' Ad aedificationem autem bona est lex, siquis ea legitime utatur; quia sinis ejus est charitas de Corde puro, et conscientia bona, et fide non sieta'. Et novit Magister noster in quibus duobus praeceptis totam Legem Prophetasque suspenderit'. Quae mihi ardenter confitenti, Dela meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intelligi possint, quae tamen Vera sint, quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sen- Sero, quam Sensit alius eum sensisse qui scripsit omnes quidem qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus. Et cum eum Veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse Dum ergo quisque conatur id sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit quid mali est Si hoc sentiat, quod tu,

lux omnium veridicarum mentium, Stendi Verum CSSe, etiamsi hoc non sensit ille quem legit cum et ille Verum, nec tamen hoc sensetit

352쪽

CAPUT XIX.

Quin liquido vera.

XXVIII. Εpaces est enim, Domine, secisse te coelum et terram et Verum est Principium esse Sapientiam tuam in qua secisti omnia . Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas coelum et terram breVicomplexione factarum omnium Conditarumque naturarum. Et Verum est, quod omne mutabile insinuat notitio nostrae quamdam informitatem, qua formam capit,Vel quamulatur et Vertitur. Verum est, nulla tempora perpeliquod ita cohaeret formae incommutabili, ut quamvis sit mutabile, non mutetur. Verum est, informitatem, quae prope nihil est, vices temporum habere non posSe Verum est, quod unde sit aliquid potest quodam genere locutionis habere jam nomen ejus rei quae inde sit unde potuit vocari coelum et terra quaelibet informitas, unde factum est C elum et terra. Verum est. Omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum, sed etiam quidquid creabile atque formabile est, tu fecisti ex quo sunt omnia. Verum est, Omne quod ex insorini sui matur, prius esse insorine, deinde formatum.

353쪽

In princisem crearit, te. varie intellectum. XXIX. Ex his omnibus veris , de quibus non debitant quoium interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen famulum tuum in Spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit : In principio fecit Deus Coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus intelligi hi-lem atque sensibilem, vel spiritalem Corporalemque Creaturam. Aliud qui dicit In principio fecit Deus coelum et terram , id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus universam istam molem corpore mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis. Λliud qui dicit: si In principio fecit Deus coelum et terram h id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae spiritalis et corporalis. Aliud qui dicit u In principio fecit Deus coelum et terram n id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae corporalis ubi confusum adhuc erat coelum et terra, quae nunc jam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus. Aliud qui dicit: Mia principio se- , Cit Deus coelum et terram , , id est, In ipso exordio faciendi atque operandi fecit Deus informem materiam

confuse habentem coelum et terram , unde Ormata nunc eminent et apparent, cum omnibus quae in ei Sunt.

354쪽

CAPUT XXI.

Terra erat inmibilis etc. varie intellectum. XXX. ΙΥΕΜ quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus verbis, aliud sibi tollit qui dicit erra autem erat invisibilis et incomposita, et D tenebrae erant super abyssum , id est, Corporale illud

quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerUm informis, sine ordine , sine luce filiud qui dicit erras autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erantv Super abySSum , v id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde ieret coelum corporeum et terra Corporea, cum omnibus quae in eis Sunt corporeis sensibus nota.

Λliud qui dicit erra autem erat invisibilis et incom- η posita, et tenebrae erant Super abyssum, 3 id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde siseret coelum intelligibile quod alibi dicitur coelum coeli , et terra , scilicet Omnis natura corporea, sub quo nomine intelligatur etiam hoc coelum Corporeum id est, unde ieret omnis invisibilis visibilisque creatura. Aliud qui dicit erra autem erat, invisibilis et incomposita, et tenebrae erant Super abyS- η sum n non illam informitatem nomine coeli et terrae Scriptura appellavit sed jam erat, inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam tenebro

355쪽

samque abyssum nominavit, de qua coelum et terram Deum fecisse praedixerat, spiritalemque scilicet, corporalemque creaturam. Λliud qui dicit is Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abys sum id est, Informitas quaedam jam materies erat, unde coelum et terram Deum fecisse Scriptura praedixit totam scilicet corpoream mundi molem, in duas maXimas partes, Superiorem atque inferiorem distributam, cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.

Aliquid esse a Deo conditum, de quo Sileat liber Genesis, nihil mugnat.

XXXI. CuΜ enim duabus illis extremis sententiis resistere quisquam ita tentaverit Si non vultis hanc informitatem materiae coeli et terrae nomine appellatam videri erat ergo aliquid quod non fecerat Deus , unde coelum et terram faceret meque enim Scriptura narravit quod istam materiem Deus fecerit, nisi intelligamus eam coeli et terrae, aut solius terrae vocabulo significatam cum diceretur: si In η principio fecit Deus coelum et terram ut id quod sequitur, si erra autem erat invisi hilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intelligamus nisi eam quam secit Deus in eo quod

praescriptum est Fecit Deus coelum et terram n ReSpondebunt assertores duarum istarum sententiarum quas

extremas posuimus, aut illius, aut illius , cum haec audierint, et dicent Informem quidem istam materiam non

356쪽

negamus a Deo factam Deo a quo sunt omnia bona valde: quia sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque Ormatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum non autem commemorasse Scripturam, quod hanc insormitatem secerit Deus, sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubim et Seraphim , et quae Apostolus distincte ait: si Sedes Dominationes, Principatus , OteStan tes , , quae tamen omnia Deum fecisse manifestum St.

Aut si in eo quod dictum est reiecit coelum et terram, comprehensa sunt omnia quid de aquis dicimus, super quas serebatur Spiritus Dei Si enim terra nominata, Simul intelliguntur, quomodo jam terrae nomine materieSinformis accipitur, quando tam speciosas aquas Videmus P Aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum

est factum firmamentum et vocatum Coelum, neque Cri P tum est factas esse aquas Non enim adhuc informes sunt et invisse, quas ita decora specie hiere cernimus. ut si tunc acceperunt istam speciem cum dixit Deus u Con- η gregetur aqua quae eS Sub Irmamento , v ut Congregatio sit ipsa formatio quid respondebitur de aquis quae

super firmamentum sunt quia neque informes tam tonorabilem sedem accipere meruissent, nec Scriptum est qua

voce formatae sint. Unde si aliquid Genesis tacuit Deum secisse, quod tamen Deum fecisse nec sana sides, nec certus ambigit intellectus nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas Deo, quia in libro

Geneseos commemoratas quidem audiVimus, ubi-autem factae sint non invenimus cur non informem quoque

illam materiem, quam Scriptura haec terram invisibilomet incompositam , tenebrosamque abyssum appellat, O- cente veritate intelligamius a Deo factam esse de nihilo,

357쪽

ideo tu illi ion esse coiete mam, quamvis ubi acta Sit, O miserit enuntiare ista narratio

CAPUT XXIII.

Duo uisSensionum genera in ScrotumS inter-Pretandis. XXXII. His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi consiteor Scienti De meo, duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquida nuntii Veracibus per signa enuntiatur Unum Si de VC-ritate rerum, alterum si de ipsius qui nuntiat voluntate dissensio est. Λliter enim quaerimus de creaturae conditione quid verum sit aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intelligere lectorem audit O remque Voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes , qui ea quae salsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur Conjungar autem illis , o minae, in te, et delecter cum eis in te , qui veritate tua pascuntur in latitudine charitatis et accedamus simul ad verba Libri tui, et quaeramus in eis Oluntatem tuam per Voluntatem famuli tui, cujus calamo dispensasti ea.

358쪽

CAPUT XXIV.

Em multis veris non debet sidenter asseri hoc aut illud sensisse M SEH.

XXXIII. Ε quis nostrum sic invenit eam inter tam multa vera, quae in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam sidenter dicat hoc sensisse Moysen , atque hoc in illa narratione voluisse intelligi, quam sidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit, sive aliud Ecce enim, Deu meus, ego SerVUS tuus qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris, et oro ut ex misericordia tua reddam tibi Vota mea; ecce ego quam sidenter dico in tuo Verbo incommutabili omnia tofecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam sidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen cum scri heret In principio fecit Deus coelum et terram Quia non sicut in tua veritate hoc certum video, ita in ejus mente video id eum cogitasse cum haec scriberet. Potuit enim CO-gitare in ipso faciendi exordio, cum diceret In prin- η cipio: n potuit et coelum et terram hoc loco, nullam jam formatam persectamque naturam sive spiritalem sive corporalem, Sed utramque inchoatam et adhuc informem

velle intelligi. Video quippe vere potuisse dici, quidquid

horum diceretur sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita Video : quamvis sive aliquid horum , sive aliquid aliud quod a me commemoratum non est, tantUS vir ille mente conspeXerit, cum haec Verba promeret, verum eum Vidisse apteque id enuntiasse non dubitem.

359쪽

AduerSu eo qui aliorum interseretandi rationent temere reficiunt. XXXIV. ΕΜ mihi am molestus sit dicendo mihi Non hoc sensit Moyses quod tu dicis sed hoc sensit quod ego dico. Si enim mihi diceret Unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his verbis ejus eloqueris p aequo animo ferre deberem, et responderem fortaSSe quae Superius respondi, vel aliquant uberius, si esset durior. Cum vero dicit : Non hoc ille sensit quod tu dicis, sed quod ego dicos neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit,

utrumque Verum 8S Vita pauperum Deus meus, in

cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod

dicunt; sed quia superbi sunt, nec noverunt Moysi sententiam , sed amant Suam non quia Vera est, sed quia sua est. Alioquin et aliam eram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando Verum dicunt non quia ipsorum est, Sed quia Verum est et ideo jam nec ipsorum eSi quia verum est. Si autem ideo ament illud quia verum est, jam et ipsorum est et meum est: quoniam in commune omnium est veritatis amatorum. Illud autem quod contendunt non hoc sensisse Moysen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt; nolo, non am quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est nec Visus, sed ty-

360쪽

phus an peperit. Ideoque Domine, tremenda sunt judicia tua, quoniam verita tua nec mea est, nec illius aut illius , sed omnium nostrum quos ad ejus communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie indicat, et suum Vult esse quod omnium est et a communi propellitur ad sua, hoc est, a veritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium , de suo loquitur XXXV. Attende, judex optime, Deus ipsa veritas, attende quid dicam contradictori huic, attende, coram te enim dico, et coram fratribus meis, qui legitime utuntur Lege usque ad finem charitatis attende, et vide quid ei dicam, Si placet tibi. Hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam : Si ambo videmus verum esse quod dicis , et ambo videmus Verum esse quod dico, Ubi, quaeso, id videmus I Nec ego utique in te , nec tu in me , Sed ambo in ipsa, quae Supra mente nOStr3S SP, incommutabili Veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non Contendamus, cur de proximi cogitalione contendi-mUS, quam te Videre non poSSumus ut videtur ineominu tabilis Veritas quando si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset Hoc cogitaVi me sic eam videremus, Sed crederemus Non itaque Supra quam Seriptum St, nUS pro altero infletur adversus alterum . Diligamus Dominum Deum nostrum e tot Corde, et ex tota anima, et ex tota mente n0Stra, et proximum OStrum Sicut OS-

metipsos M. Propter quae duo praecepta Cliaritatis Unsisse Moysen, quidquid in illis Libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus Dominum, cum de animo conservi aliter quam ille docuit opinamur Iam vide quam stul-

SEARCH

MENU NAVIGATION