Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

tum sit in talita copia velissimarum Sententiarum, quae de illis verbis erui possunt, temere as11rmare quam ea rum Moyses potissimum senserit, et perniciosis Contentionibus ipsam offendere charitatem, propter qnam dixit omnia, cujus dicta conamur exponere.

CAPUT XXVI.

Qui sermo deceat SC iituram. XXXVI. Eae tamen ego, Deus meus, celsitudo humilitatis meae, et requies laboris mei, qui audis confessiones meas, et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis ut diligam proximum meum sicut me ipsum, non POSSumminus credere de Moyse fidelissim famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, Si tempore illo natus essem quo ille, eoque loco me Constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae, litterae illae dispensarentur quae tanto OS essent omnibus gentibus profuturae, et per universum Orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum Superbarumque doctrinarum verba superaturae. Vellem quippe, Si tunc ego esSem Moyses, ex eadem namque maSS Omne Venimus et quid est

homo nisi quia memor es ejus J Vellem ergo Si tunc ego essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus injungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari, teum texendi sermonis modum , ut neque illi qui nondum ciueunt intelligere quemadmodum Deu creat, tanquam excedentia vires Suas dicta recusarenta et illi qui hoc jam

CXXXII. 23

362쪽

possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non taetermissam in paucis verbis tui Iamuli repUritent; et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intelligenda deesset.

Scripturam decet humile in terque erborum

XXXVII. Siccae enim fons in parvo loco uberior est, pluribusque rivis in ampliora spatia luxum ministrat, quam quilibet eorum riVorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur' ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura, parvo Sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis, unde sibi quisque verum quod de his rebus potest, hic illud , ille illud , per longiores loquelarum anfractus trahat. Alii enim cum haec verba legunt Vel audiunt, cogitant Deum quasi hominem, aut quasi aliquam molem immensa praeditam potestate, nOVO quodam et repentino placito, extra se ipsam, tanquam locis distantibus fecisse coelum et terram, duo magna corpora Supra et infra, quibus Omnia continerentur. Et cum audiunt Dixit Deus: Fiat illud, et factum est illud cogitant verba coepta et sinita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existeret quod jussum est ut existeret et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc parvulis animalibus dum isto humilissimo genere Verborum tanquam matern sinu eorum gestatur infirmi-

363쪽

tas, alubriter sedissicatur 1ides, qua certum habeant et teneant Deum secisse omnes naturas, qua eorum Sensus mirabili varietate circumspicit. Quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus, extra nutritoria CunaS superba imbecillitate se extenderit, hei cadet miser. Et, Domine Deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam, et mitte Angelum tuum qui eum reponat in nido, ut vivat donec volet.

CAPUT XXVI l.

Ut arie intelligitur ab eruditis Scrotu a. XXXVIII. ALi vero quibus haec verba non jam nidus,

sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus et volitant laetantes, et garriunt Scrutantes, et Carpunt COS. Vident enim cum haec verba legunt Vel audiunt, tua, Deus, aeterna et Stabili permansione cuncta praeterita et sutura tempora Superari; nec tamen quidquam esse tem poralis creaturae, quod tu non seceris cujus voluntas

quia id est quod tu, nullo modo mutata, Vel quae antea non fuisset, exorta Voluntate fecisti omnia' non de to similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem infbrmem, quae formaretur per similitudinem tuam, recurren in te unum Pro captu Ordinato , quantum cuique rerum in suo genere datum est et sterent omnia bona valde, iVe maneant circa te , sive gradatim romotiori distantia per tempora et loco pulchras variationes faciant aut patiantur. Vident haec, et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic Valent.

364쪽

356 s. AUGUSTINI EPISCOPI

XXXIX. Et alius eorum intendit in id quod dictum

est i In principio secit Deus, γ, et respicit Sapientiam Principium, quia et loquitur ipsa nobis. lius itidem intendit in eadem verba , et principium intelligit exordium rerum conditarum, et sic accipit In principio secit ac si diceretur Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt: In principio , , quod in Sapientia secisti coelum et terram, alius eorum ipsum Coelum et terram, creabilem materiam Coeli et terr9J, Sic esse credit cognominatam Dalius

jam formatas distinctasque naturaso alius unam Ormatam, eamdemque Spiritalem coeli nomines aliam inibi memcorporali materiae, terrae nomine. Qui autem intelligunt in nominibus coeli et terrae , adhuc informem materiem de qua formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt sed alius unde consummaretur intelligibilissensibilisque Creaturari alius tantum unde sensibilis moles ista corporea, Sinu grandi continens perspicua prompta Sque naturas . Nec illi uno modo qui jam dispositas di-geSta3que Creatura Coelum et terram vocari hoc loco

credunt sed alius invisibilem atque visibilem alius Solam visibilem , in qua luminosum coelum SuspicimuS, et terram caliginOSam , quaeque in eis Sunt.

365쪽

CAPUI XXIX.

Quot modis dicitur aliquid serius.

XL. ΛΥ illo qui non aliter accipit: si In principio secit, quam si diceretur Primo fecit, non habet quomodo Veraciter intelligat coelum et terram , nisi materiam coeli et terrae intelligat, videlicet universae, id est, intelligibilis corporalisque creaturae. Si enim jam formatam velit uni- VerSamri recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit Deus, quid secerit deinceps et post universitatem non inveniet ac per hoc audiet invitus : uomodo illud primo, si postea nihil Cum vero dicit primo insormem, deinde

formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione , quid origine. Eternitate, sicut Deus omnia; tempore , sicut nos fructumo electione , sicut fructus florem; Origine, sicut onus cantum. In his quatuor primum et ultimum quae commemoravi, dissicillime intolliguntur duo media facillime . Namque rara visio est ei nimis ardua conspicere , Domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac perho priorem. Quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dignoscere aleat, quomodo Sit prior onus quam cantus, ideo quia cantus est formatus OnUS, et eSSe ti-que aliquid non formatum potest, formari autem quod non Ost, non potest Sic est prior materies, quam id quod ex ea sit : non ideo prior quia ipsa ossicit, Clim Ollit,

366쪽

ssat , Iaec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informe Sine Canthi , et OSIOSteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna quibus arca, Vel argentum quo VaSCUlum fabricatur. ales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum quae siunt ex eis Dat in cantu non ita est. Cum enim Cantatur, auditur sonus ejuso non prius informiter sonat, et deinde sormatur in cantum. Quod enim prim Utcumque Sonuerit, praeterit, nec ex eo quidquam reperies , quod resumptum arte componas Dei de Cantus in sono suo Vertitur, qui sonu ejus, materies ejus

est. Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior meque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae Subjacet e corpore, de quo cantum faciat. Nec tempore priori simul enim

cum cantu editur. Nec prior electione' non enim potior SODUM IIIam CantuS, quandoquidem cantus est non tantum SonUS, Verum etiam Onu Speciosus. Sed prior est origine, quia non cantus Ormatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest intelligat materiam rerum primo actam , et appellatam coelum et terram , quia inde facta Sunt coelum et terrari nec tempore primo factam , quia formae rerum eXerunt tempora

illa autem erat informis, jamque in temporibus simul animadvertitur nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi

velut tempore prior sit, cum pendatur extremior, quia prosecto meliora sunt formata quam informia, et pi cedatur aeternitate Creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid sieret.

367쪽

Tractatores Scripturin NerSa Sentiente. CONCOrdent inuicem charitate et Studio Neritiatis. XLI. Ib hac diversitate sententiarum Verarum Oncordiam pariat ipsa Veritas, et Deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti me, pura charitate Λ per hoc si quis quaerit ex me, quid horum Moyses ille tuus famulus senserit, non sunt hi sermone confessionum mearum , Si tibi non consiteor, nescio; et ei lamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus equibus quantum existimavi locutus sum : quos tamen honae spei parvulos haec verba Libri tui non territant, alta humiliter, et pauca copiose. Sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariter- qu diligamus te Deum nostrum fontem veritatis, si non vana, sed ipsam Sitimus eumdemque famulum tuum Scripturae hujus dispensatorem, Spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te revelante cum lipe scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis, et fruge utilitatis excellit.

368쪽

CAPUT XXXI.

SensisSeiulandu est Moy ses quidquid veri Potest in Osius verbis inueniri. XLII. IT curn alius dixerit mo sensit quod go et alius Imo illud quod ego , religiosius me a Phitror dicere Cur non utrumque potius, Si utrum Iue verum est Et si quid tertium, et si quid quartum, o siquid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia Vidisse credatur, per quem unus Deus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperaviti Ego certe, quod intrepidus de corde meo pronuntio si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset,

mea Verba OSOnarent, quam Ut Unam Veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut XCluderem CaeteraS, quartam

falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam praeceps eSSe, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut non sitam OSSumVS et tamen in eis inveniri potest.

369쪽

Veri Scripturi P SenSus a Piritu Sancto re elantu . XLIII. POSTREMO, Domine qui Deus es, et non caro et sanguis, Si quid homo minus videt, numquid et Spiritum tuum bonum qui deducet me in terram rectam , latere potuit, quidquid eras in eis vertiis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etiam si ille per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit Θ Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit caeteris excelsior Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram Veram ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, Sive aliud ex eorumdem Verborum occasione patefacta S, tu tamen pascas, non error illudat. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis Verbis, quam multa, oro te, Scripsimus Quae nostrae Vires, quae tempora omnibus Libris tuis ad istum modum susticient Sine itaque me brevius in eis consiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris Verum, certum et Onum, etiam si multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt; ea side confessionis meae, ut si hoc dixero quod sensit minister tuus, recte atque Optime cid enim conari me oportet quod si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba Veritas tua dicere voluerit, quae illi quoque dixit quod voluit.

370쪽

LIBER XIII.

CAPUT Q.

Inoocat Deum cujus bonitate Seircoeperitum Gg HOSCit. I. IN voco te, Delus meus misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui oblitus non es Invoco te in animam meam, qUam praeparas ad capiendum te ex desiderio quod inspiras P nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et OnVerterer, et Oeantem me invocarem te. Τu enim Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis in quibus a te defeci it praevenisti omnia hona merita mea, ut retribueres manibus tuis quibus me fecisti quia et priu quam e8Sem tu eras, nec eram cui praestare ut S-Sems et tamen ecce Sum ex bonitate tua praeveniente O-

SEARCH

MENU NAVIGATION