장음표시 사용
411쪽
Manichinorum deliria. XLV. Eae audivi, Domine Deus meus et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate , et intellexi quoniam sunt quidam quibus displicent opera tua ; et multa eorum dicunt
te secisse necessitate compulsum , sicut fabricas coelorum et compositiones siderum et haec non de tuo , sed jam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et compaginare atque conteXeres, cum de hostibus victis mundana moenia molireris, ut ea constructione devincti, adversus te iterum rebellare non possent filia vero nec su-cisse te , nec Omnino compegisse, Sicut omnes carnes et minutissima quaeque animantia, et quidquid radicibus terram teneto Sed hostilem mentem naturamque aliam, non abs te conditam, tibique contrariam, in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare Insani dicunt haec, quoniam non per Spiritum tuum ident opera tua, nec te cognoscunt in eis.
412쪽
Piis idem probatur quod De Placuit.
XLVI. Qui autem per Spiritum tuum videntia, tu vides in eis. Ergo cum Vident quia bona sunt, tu vides quia bona Sunt et quaecumque propter te placent, tu in eis places; et quae per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in no-obis. uis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spin ritus holminis qui in ipso est sic et quae Dei sunt nemon scit nisi Spiritus Dei. Nos autem , inquit, non Spiritum limus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis' sit admoneor ut dicam: Certe nemo scit quae Dei sitiat, nisi spiritus Dei. Quomodo ergo scimus et nos quae a Deo donata sunt nobis Respondetur mihi : quoniam quae per ejus Spiritum Scimus , etiam Sic nemo scit nisi Spiritus Dei. Sicut enim recte dictum est, i Non enim Vos estis qui loquimini', eis qui in Spiritu Dei loquerentur: sic recte dicitur: Non vos estis qui scitis, eis qui in Dei Spiritu sciunt. Nihilo minus igitur recte dicitur : Non vos estis qui videtis, eis
qui in Spiritu Dei vident cita quidquid in Spiritu Dei vi
dent quia bonum est, non ipsi, sed Deus videt quia bonum est. Aliud ergo est, Ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales Supradicti sunt. Aliud, ut quod honum est, videat homo ciuia bonum est; sicut multis
413쪽
tua creatum placet quia bona est, quibus tamen non tu places in ea , unde frui magis ipsa quam te volunt. Aliud autem, ut cum aliquid videt homo quia bonum est, Deus in illo videat quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo quod fecit, qui non amaretur nisi per spiritum sanctum quem dedit quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis , per quem videmus quia honum egi quidquid aliquo modo est. Ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed quod
Con endio enarrat mera Dei. XLVII. Gh et 11 tibi, Domine. Videmus coelum et terram, SiVe Corporalem partem superiorem atque in seriorem, sive spiritalem corporalemque Creaturam Datque in Ornatu harum partium quibus constat vel universa mundi moles, Vel universa omnino creaturari videmus lucem factam di visamque a tenebris. Videmus firmamentum coeli, sive inter Spiritales aquas Superiores et corporales inferiores , primarium Corpus mundi; SiVe hoc patium aeris, quia et hoc Oeatur Coelum, per quod Vagantur volatilia coeli inter aquaS, quae Vaporaliter ei superseruntur et serenis etiam noctibus rorant, et has quae in terris graves fluitant. Videmus congregatarum aquarum Speciem per CampOS
414쪽
maiis et aridam terram et nudatam vel formatam ut esset visibilis et composita, herbarumque atque arborum materiem. Videmus luminaria fulgere desuper Solem susticere diei, lunam et stellas consolari noctem, atque his omnibus notari et significari tempora. Videmus humidam usquequaque naturam, piscibus et helluis et alitibus foecunda tam , quod aeris corpulentia, quae Volatus avium portat aquarum exhalatione concrescit. Videmus terrenis animalibus faciem terrae decorari ; hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis irrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est, rationis et intelligentiae Virtute praeponi. Et quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet sic vir factam esse etiam corporaliter foeminam, quae haberet quidem in mente rationalis intelligentiae parem naturam , exu tamen corporis
ita masculin sexui subjiceretur, quemadmodum subjici-citur appetitus actionis ad concipiendam de ratione mentis recte agendi solertiam. Videmus haec et singula bona, et omnia bona Valde.
415쪽
Omnia de nihilo Sio de concreata materma. XLVIII. L DDANT te opera tua, ut amemUS te, et amemus te ut laudent te opera tua, quae habent initium et smem clempore ortum et occasum, profectum et de sectum, speciem et privationem. Habent ergo consequen-quentia mane et Vesperam, partim latenter , partim evidenter. De nihil enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua, vel quae antea fuerit, sed de concreata, id est, simul a te creata materia, quia ejus informitatem sine
ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit coeli et terrae materies, aliud coeli et terrae species materiem quidem de omnino nihil , mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam brma nulla mors intercapedine sequeretur.
416쪽
Totius creationis mundi allegorica ea OSitio. XLIX. ΙΝsPEY1Μυ etiam propter quorum sigurationem ista vel tali ordine fieri, vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus quia bona Sunt Singula , et omnia bona valde , in
Verbo tuo, in Unico tuo coelum et terram , caput et Corpus Ecclesiae, in praedestinatione ante Omnia tempora Sine mane et Vespera. Ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exequi, ut occulta manifestares, et incomposita nostra componerex quoniam Super no erant peC- Cata nOStra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et Spiritus tuus honus superserebatur ad subveniendum nobis in tempore opportuno' et justificasti impios et distinxisti eos ab iniquis, et solidasti auctoritatem Libri tui inter superiores qui tibi docibiles essent, et inseriores qui ei subderentur et congregasti societatem insidelium in unam conspirationem, ut apparerent Studia iidelium, et tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad acquirenda coelestia. Et inde accendisti quaedam luminaria infirmamento, verbum Vitae habentes Sanctos tuos, L spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate sulgentes et inde ad imbuendas insideles gentes sacramenta et miracula visibilia, vocesque Verborum secundum sirmamentum Li-hri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti , et deinde fidelium animam vivam por
417쪽
allectius ordinatos continentiae vigore Ormasti. l lueinde tibi soli mentem subditam, et nullius auctoritatis humanae ad imitandum indigentem , renovasti ad imaginem et similitudinem tuam praestantique intellectui rationabilem actionem tanquam viro foeminam subdidisti, Omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac vita necessariis, ab eisdem sidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera praeberi voluisti. Haec omnia videmus, et bona sunt Valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui Spiritum quo ea videremus et in eis te amaremus dedisti nobi S.
Ootat Pacem. L. DoΜidi DeuS, pacem da nobis, Omnia enim pr*0Stitisti nobis, pacem quietis, pacem abbati, sabbati sine vespera. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valdehonarum modi sui peracti transiturus est, et mane quippe in eis factum est, et VeSpera.
418쪽
Diem Sesetimum e mera quare non SequatuV. LI. Di Es autem septimus sine Vespera est, ne habet oceaSum, quia Sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id quod tu post opera tua bona Valde , quam-Vis ea quietus feceris, requiesvisti septimo die, hoc praeloquatur nobis vox Libri tui quod et nos post opera nostra, ideo bona valde, quia tu nobis ea donasti, sabbato Vitae aeternae requiescamus in te.
Deus in nobiis quando quiESCEt. LIL 11ΛΜ tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt Sta opera tua per nos. Tu autem , Domine, Semper operaris et Semper requieScis Nec vides ad tempus nec moveri ad tempus nec quiescis ad tempus, et tamen facis et visiones temporaleS, et ipsa tempora , et quietem e tempore.
419쪽
Aliter Deus, aliter homo videt creata. LIII. Nos itaque ista quae fecisti videmus, quia Sunt: tu autem quia vides ea , sunt. Et nos foris videmus quia Sunt, et intus quia bona sunt tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore Oti SumVS ad benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo
Cor I OStrum. Priore autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te. Τu Vero, DeUS Une, bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quaedam bona opera nostra e munere quidem tuo, Sed non sempiterna post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. ii autem bonum nullo indigens bono, Semper quie-
tu es, quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum dabit homini quis Angelus Angelo quis Angelus homini P A te petatur, in te quaeratur, ad te pulsetur sic, sic accipietur, sic invenietur, Sic aperietur .