Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

omnino ac vigilantissime. Sed non negas, ut opinor, eo Veram esse quo disciplina est. A. Imo id ipsum est quod me movet. Adverti enim etiam ipsam disciplinam esse, et oblioc veram dici. R. Quid ergo P Istam putas aliter disciplinam 8Se potuisse, nisi omnia in ea desinita essent et distributa A. Nihil aliud habeo quod dicam. R. At si ad eam pertinet hoc osticium, per se ipsam disciplina vera est. Quisquam-ne igitur mirum putabit, si ea quae vera Sunt omnia, per se ipsa et in se ipsa vera sit veritas A. Nihil mihi obstat, quominus recta pergam in istam sententiam.

Quot modis quindam Sint in alio.

XXII. R. Esto attende pauca quae restant. . Profersi quid habes, modo tale sit quod intelligam, libenterque concedam. R. Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici Uno quo ita est, ut etiam sejungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in hoc loco, ut sol in Oriente. Altero autem quo ita est aliquid in subjecto, ut ab eo nequeat separari, ut in hoc ligno forma et species quam videmus, ut in sole lux, ut in igne calor, ut in animo disciplina, et si qua sunt alia similia. An tibi aliter videtur Λ. Ista

quidem vetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia studiosissime percepta et cognita. Quare non possum de his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam. R. Quid illud, nonne concedis, quod in subjecto est inseparabiliter, si subjectum ipsum non maneat, manere non posse A. Hoc quoque Vide necessarium: nam manente

472쪽

subjecto, posse id quod in Subjecto est non manere, quiS- quis diligenter res advertit, intelligit. Siquidem hujus corporis color potest vel valetudinis ratione vel aetate immutari, Cum pSum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus valet, sed in his in quibus non ut sint ipsa subjecta, ea quae in Subjecti Sunt, OexiStunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore sit, quem ine videmus cum etiam Si quo casu nigrescat aut albescat, vel aliquem alium mutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At vero ignis si calore careat, ne ignis quidem erit; nec nivem vocare nisi candidam

Immortalitas animo colligitur. XXIII. ILLu vero quod interrogasti, quis concesSerit, aut cui posse ieri videatur, ut id quod in subjecto est,

maneat ipso intereunte subjecto Monstruosum enim et a veritate alienissimum est, ut id quod non esset nisi in ipso esset, etiam cum ipsum non iterit possit esse. R. Ιllud igitur quod quaerebamus inventum est . . Quid narras R. Id quod audis. . Iam-ne ergo liquido constat animum esse immortalem B. Si ea quae concessisti Merasint, liquidissime nisi forte animum dicis etiam si moriatur animum esse . . Nunquam equidem hoc dixerim, sed eo ipso quo interit, sieri ut animus non sit, dico. ec me ab hac sententia reVocat, quod a magnis philosophis diciatum est, eam rem quae quocumque Venerit Vitam praestat,

473쪽

mortem in se admittere non posse. Quamvis enim lumen quocumque intrare potuerit, faciat id lucere tenebrasque in se propter memorabilem illam vim contrariorum non possit admittere, tamen extinguitur, locusque ille extincto lumine tenebratur. Ita illud quod tenebris resistebat, neque ullo modo in se tenebras admisit, et sic eis intereundo locum fecit, ut poterat etiam discedendo. Itaque timeo ne mors ita contingat corpori, Ut tenebrae loco, aliquando discedent animo ut lumine, aliquando autem ibidem extincto ut jam non de omni morte corpori Securitas Sit, sed aliquod genus mortis sit optandum quo anima ex corpore incolumis educatur, perducaturque ad locum si est ullus t ilis locus ubi non possit extingui. Aut si ne hoc quidem potest, atque in ipso corpore anima quasi lumen accenditur, nec alibi potest durare, omnisque mors est extinctio luaedam animae in corpore Vel vitae, aliquod genus eligendum est quantum homo initur, quo id ipsum quod vivitur, cum securitate ac tranquillitate vivatur, quanquam nescio quomodo istud possit fieri, si anima moritur. O multum beatos, quibus sive ab ipsis, sive ab8

quolibet, non esse metuendam mortem, etiamsi anima intereat persuasum est. At mihi misero nullae adhuc rationes, nulli libri persuadere potuerunt. XXIV. B. Noli gemere, immortalis est animus humanus . . Unde hoc probas R. Ex iis quae cum magna cautione, ut arbitror, superius concessisti . . Nihil quidem me minus vigilanter interroganti tibi memini dedisso sed collige jam ipsam summam, oro te, Videam V quo

tantis ambagibus pervenerimus, nec me jam interroges volo. Si enim ea breviter enumeratus es quae OnCessi, quonam rurSus responsio mea desideratur An ut moras

gaudiorum mihi frustra inseras, si quid boni forte confecimus B. Faciam quod te velle video sed attendu dili-

474쪽

gentissime. . Loquere jam hic sum, quid enecas pB. Omne quod in subjecto est, Si Semper manet, ipsum etiam subjectum maneat semper necesse est. Et omnis in subjecto est animo disciplina. Necesse est igitur semper ut animus maneat, Si Semper manet disciplina. Est autem disciplina veritas, et semper, ut in initio libri hujus ratio persuasit, Verita manet. Semper igitur animus manet, nec animus mortuus dicitur. Immortalem igitur animum solus non absurde negat, qui superiorum aliquid non recte

Excutitur Si erior FllogismuS. XXV. . ΙΑΜ me volo in gaudia mittere, sed duabus

aliquantum revocor causis. Nam primum me movet quod circuitu tanto si sumus, nescio quam ratiocinationum catenam sequentes, cum tam breviter totum de quo agebatur, demonStrari potuerit, quam nunc demonstratum

est. Quare me sollicitum facit, quod tandi quasi ad insidiandum obambulavit oratio. Deinde non video quomodo in animo semper sit disciplina, praesertim disputandi, dum et tam pauci ejus gnari sint, et quisquis eam novit, tanto ab infantia tempore suerit indoctus. Non enim possumus

dicere, aut imperitorum animos, non SSe animos aut esse in animo eam quam nesciant disciplinam. Quod si Vehementer absurdum est, restat ut aut non semper in animo sit veritas, aut disciplina illa veritas non sit. XXVI. R. Vides quam non frustra tantos circuitus

475쪽

egerit nostra ratiocinatio. Quaerebamus enim quid sit veritas, quod ne nunc quidem in hac quadam sylva rerum, omnibus pene callibus oberratis, Vide nos investigare potuisse. Sed quid facimus Τ Λ incoepta omittimus, et expectamus ecquid nobis librorum alienorum in manus in cidat, quod huic quaestioni satisfaciat Nam et multos

ante nostram petatem Seripto esse arbitror, quos non legimus et nunc ut nihil quod nescimus Opinemur, manifestum habemus, et carmine de hac re scribi, et soluta oratione; et ab iis viris quorum nec scripta latere nos possunt, et eorum ingenia talia noVimus, ut nos in eorum litteris quod volumus, inventuros desperare non possimus :praesertim cum hic ante oculos nostros sit ille), in quo ipsam eloquentiam quam mortuam dolebamus, persectam revixisse cognoVimus. Ille-ne nos Sinet, cum Scriptis suis vivendi modum docuerit, vivendi ignorare naturam pΛ. Non arbitror equidem et multum inde Spero, sed unum doleo quod vel erga se vel erga sapientiam studium nostrum non ei ut volumus, alemus aperire. Nam profecto ille miseretur sitim nostram, et exundaret multo citiusquam nune Securus enim est, quod sibi jam totum do animae immortalitate persuasit, nec scit aliquos esse fortasse, qui hujus ignorationis miseriam sati cognoverunt, et quibus praesertim rogantibus non subvenire crudele sit. Ille' autem alius novit quidem pro familiaritate ardorem nostrum, sed ita longe abest, et ita nunc constituti sumus, ut vix ad eum vel epistolae mittendae facultas sit. Quem credo jam otio ransalpino perfecisse carmen quo mortis metus excantatus effugiat, et antiqua glacie duratus animae

stupor frigusque pellatur. Sed interim dum ista prove

Ambrosius, ut videtur, qui libros de officiis scripsit et cui ad audiendum Augustinum non vacabat ex lib. I, Cons. cap. I. - Forte a ZenObius poetices peritus, de cujus repentina profectione lib. I de Ordine cap. 7.

476쪽

niunt quae in nostra potestate non sunt, nonne turpissimum est perire otium nostrum, et totum ipsum animum ex

incerto arbitrio pendere deligatum.

eri et fati natura.

XXVII. si est quod Deum et rogavimus et rogam US, ut nobis non divitias, non corporis voluptateS, non populares suggestus atque honores, sed animam nostram Seque ipsum quaerentibus, iter aperiat Ita-ne nos deseret, aut a nobis deseretur R. lienissimum quidem ab ipso est, ut eos qui talia desiderant deserat. Unde a nobis quoque alienum esse debet, ut tantum ducem deseramus. Quare si placet, repetamus breviter, unde illa duo Consecta sint, aut Semper manere Veritatem, aut Veritatem esse disputandi rationem. Haec enim vacillare dixisti, quominus nos faciat totius rei summa securos. An potius illud quaeremus, quomodo esse possit in imperito animo disciplina, quem non possumus non animum dicere Hinc enim commotus videbare, ut de illis quae concesseras, dubitare rurSUS necesse fuerit. . Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit videbimus. Ita enim, ut Opinor nulla Conti O versia remanebit. fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi eveniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut jam jamque inferatur expectas, ea quae interrogantur non diligenter examinata concedis . . Verum fortasso dicis sed enitar contra hoc genus

477쪽

morbi quantum possum modo jam tu incipe quaerere, nosuperfluis immoremUr. XXVIII. R. Ex eo quantum memini Veritatem non posse interire conclusimus, quod non solum si totus mundus intereat, sed etiam si ipsa veritas, verum erit et mundum et veritatem interisse. Nihil autem verum sine verita: nullo modo igitur interit veritas. Λ Λgnosco ista, et multum miror si salsa sunt. R. Ergo illud alterum videamus. Λ. Sine me paululum considerare, oro te ne huc iterum turpiter redeam. R. Ergo-ne interisse veritatem emam non erit ι Si non erit verum, non ergo interit. Si verum erit, Unde post Occasum veritatis verum erit, cum jam Veritas nulla est Λ. Nihil habo quid phis cogitem atque OnSiderem perge ad aliud Certe faciemus quantum OSStImus, ut docti atque pria dentes viri legant lipeo, et nOStram

si qua est, Corrigant temeritatem nam me nec modo nec

aliquando arbitror quid contra hoc dicatur, posse inVenire. XXIX. R. Numquidnam ergo dicitur veritas, nisi tua verum est quidquid verum est Λ. Nullo modo. R. Νum quidnam recte dicitur verum, nisi quod non est falsum A. Hinc vero dubitare dementia est. R. Num salsum non est quod ad similitudinem alicujus accommodatum CSt, neqUe id tamen est cu us simile apparet A. Nihil quidem aliud video quod libentius falsum vocem Sed tamen solet falsum dici, etiam quod a verisimilitudine longe abest. R. uis negati Sed tam pia quod habeat ad verum nonnullam imitationem . . Quomodos Non enim cum dicitur junctis alitibus anguibus Medeam volasse ulla ex parte QS ista Verum imitatur, quippe quae nulla sit nec imitari aliquid possit ea res quae omnino non sit. R. Recte dicis sed non attendis eam rem quae omnino nulla sit, ne falsum quidem posse dici. Si enim falsum est, est Si non est, non est falsum . . on ergo dicemus illud de Medea

478쪽

nescio quod monstrum , alsum esse. B. Non utique, nam . falsum est, quomodo monstrum est Α. Miram rem video cita-ne tandem cum audio Angues ingentes aliteεjunctos jugo, non dico salsum R. Dicis plane. Est enim quod falsum esse dicas A. Quid quaeso p R. Illam scilicet sententiam quae ipso Versu enuntiatur. A. Et quam tandem habet ista imitationem verit B. Quia similiter enuntiaretur, etiamsi vere illud Medea fecisset. Imitatur ergo ipsa enuntiatione eras sententias falsa sententia. Quae si non creditur, eo solo imitatur Veras quod ita dicitur, estque tantum falsa, non etiam fallens. Si autem idem impetrat, imitatur etiam creditas veras A. Iam intelligo multum interesse inter illa quae dicimus, et illa de quibus dicimus aliquid inuare jam assentior : nam hoc Olo reVocabar, quidquid falsum dicimus non recte dici, nisi habeat veri alicujus imitationem. Quis enim lapidem falsum argentum esse dicens non jure rideatur Τamen si quisquam lapidem argentum esse dicat, dicimus falsum eum diere, id est, falsam proferre Sententiam. Stannum autem vel plumbum non absurde, ut Opinor, salsum argentum Vocamus, quod id res ipsa velut imitatur : neque ex eo falsa est nostra sententia, sed illud ipsum de quo enuntiatur.

An meliora deteriorum nominibuS vocari POSSint. XXX. B. ΒΕΛΕ intelligis. Sed illud vide utrum et argentum falsi plumbi nomine congruenter appellare pOSSimUS. A. Non mihi placet. R. Quid ita Λ. Nescio misi illud Video vehementer contra voluntatem meam dici. B. Num

479쪽

sorte propterea quod argentum melius est, et quasi in contumeliam ejus dicitur : plumbi autem quidam

velut honor est, si falsum argentum Vocetur. . Prorsus explicasti quod volebam. Et ideo credo jure infames intestabilesque haberi, qui muliebri habitu se

OStentant, quo nescio utrum falsas mulieres, an falsos viros melius Vocem Veros tamen histriones, Verosque infames sine dubitatione possumus Vocare aut si latent, nec infame quidquam nisi a turpi fama nominatur, Vero nequam non sine veritate dicimus, ut opinor. R. sus

locus nobis erit de istis rebus disserendi multa enim iunt, quae quasi facie populari turpia videntur, aliquo tamen sine laudabili honesta monstrantur. Et magna quaeStio est, utrum patris liberandae causa muliebri tunica indutus, debeat hostem decipere, hoc ipso quo mulier salsa sit, fortasse Verior vir futurus. Et utrum sapiens qui aliquomodo certum habeat, necessariam fore vitam suam rebus humanis, malit emori frigore , quam scemineis Vestibus, si aliud non sit, amiciri. Sed de hoc, ut dictum est, alias videbimus. Profecto enim cernis quantae inquisitionis indigeat, quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles turpitudines decidatur. Nunc autem quod praesenti quaestioni satis est, jam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam, nisi veri aliqua imitatione.

480쪽

Num aliquid eae omni Pariefatium Sit aut verum. XXXI. 1. PROPiciscΕp ad reliqua: nam hoc mihi hene persuasum est. R. Ergo illud quaero, utrum praeter disciplinas quibus erudimur, et quibus etiam ipsum studium sapientiae annumerari decet, possimus quidquam ita Verum invenire, quod non sicut theatricus Achilles ex aliqua parte salSum sit, ut ex alia verum esse possit Λ. Mihi videntur multa inveniri. Non enim disciplinae istum liabent lapidem, nec tamen , ut verus Sit lapis, imitatur aliquid secundum quod salsus dicatur. Quo uno Commemorat , Vides jam innumerabilibus supersedendum esse, quae Sponte Occurrant cogitantibus R. Video prorsus. Sed nonne

tibi videntur uno corporis nomine includi A. Viderentur, si aut inane nihil esse certum haberem, aut ipsum animum inter corpora numerandum arbitrarer, aut etiam Deum corpus aliquod esse crederem. Quae omnia si Sunt,

ad nullius imi lationem salsa et vera esse video. . In longum nos mittis, sed utar quantum possum compendio. Certe enim aliud est quod inane appellas, aliud quod Veritatem Λ. Longe aliud. Quid enim me inanius, si veritatem inane aliquid puto, aut lantopere aliquid inane appetor Quid enim aliud quam veritatem invenire desidero R. Ergo et illud fortasse concedis, nihil erum esse , quod non Veritate fiat ut verum sit . . Iam hoc olim manifestum est. R. Num dubitas nihil esse inane praeter ipsum inane . aut coit corpus A. Prorsus non dubilo R. Opi-

SEARCH

MENU NAVIGATION