Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

Exordium catechismi, et narrati ab historia creationis mundi usque ad PDcwSeri temPuS ECC Sio . X. QUOD se sorte si divinitus admonilum vel territum esse responderit, ut fieret Christianus, laetissimum nobis exordiendi aditum praebet, quanta Deo Sit cura pro nobiS. Sanu ah hujusmodi miraculorum sive Omniorum , ad Scripturarum solidiorem viam et Oracula Certiora trans ferenda est ejus intentio : ut et illa admonitio quam mi sericorditer ei praerogata sit, noverit, antequam Scripturis sanctis inhaereret. Et utique demonstrandum est ei, quod ipse Dominus non eum admoneret aut compelleret steri Christianum et incorporari Ecclesiae, seu talibus signis aut revelationibus erudiret, nisi jam praeparatum iter in Scripturis sanctis, ubi non quaereret visibilia miracula, sed invisibilia sperare consuesceret, neque dormiens, Sed vigilans moneretur, eum securius et tutius carpere Voluisset. Inde jam exordienda narratio est, ab eo quod secit Deus omnia bona valde , et perducenda ut diXimus, u8que ad praesentia tempora Ecclesiae cita ut singularum

rerum atque gestorum quae narramuS, CaUSae rationesque

reddantur, quibus ea referamus ad illum sinem dilectionis, unde neque agentis aliquid neque loquentis Oculus Vertendus est. Si enim sicia poetarum fabulas, et ad Volup tatem excogitata animorum quorum ibUS Ugae Sunt,

Gen. I, 3I.

502쪽

tamen boni qui habentur atque appellantur Grammatici,

ad aliquam utilitatem referre conantur, quanquam et ipsam Vanam et avidam saginae specularis quanto nOS decet esse cautiores, ne illa quae Vera narramUS, Sine Suarum causarum redditione digesta, aut inani suavitate, aut etiam perniciosa cupiditate credantur. Non tamen sic S-Seramus has causas, ut relicto narrationi tractu, Cor noStrum et lingua in nodos difficilioris disputationis excurrat , sed ipsa veritas adhibitae rationis, quasi aurum sit gemmarum ordinem ligans, non tamen ornamenti seriem ulla immoderatione perturbanS.

narrationem intimanda. XI. NARRATIONE Inita, spes resurrectionis intimanda est, et pro capacitate ac viribus audientis , proque ipsius temporis modulo adversus vanas irrisiones insidelium de Corpori resurrectione tractandum, et suturi ultimi judicii bonitate in honos, severitate in malos, Veritate in Omnes commemoratisque cum detestatione et horrore poenis impiorum, regnum justorum atque fidelium et superna illa civitas ejusque gaudium cum desiderio praedicandum est. Tum vero instruenda et animanda est infirmitas hominis adversus tentationes et scandala, sive foris sive in ipsa intus Ecclesia : foris adversus Gentiles, vel Iudaeos , vel haereticoso intus autem adversu areae dominicae paleam. Non ut contra singula perversorum genera disputetur,

503쪽

omnesque illorum pravae opiniones propositis quae3tionibus refellantur' sed pro tempore brevi demonstrandum est, ita esse praedictum , et quae sit utilitas tentationum erudiendis fidelibus, et quae medicina in exemplo patientiae Dei, qui statuit usque in sinum ista permittere. Cum

Vero adversu eos instruitur, quorum perVersae turbae corporaliter implent ecclesias, simul etiam praecepta breviter

et decenter commemorentur christianae atque honestae conversationis , ne ab ebriosis , avaris, fraudatoribus, aleatoribus, indulteris , fornicatoribus , spectaculorum amatoribus, remediorum Sacrilegorum alligatoribus, praecantatoribus, mathematicis, Vel quarumlibet artium vanarum et malarum divinatoribus, atque hujusmodi caeteris ita facile seducatur, et impunitum sibi fore arbitretur, quia videt multos qui Christiani appellantur, haec amare, et agere, et defendere, et Suadere, et persuadere. Quis enim sinis praestitutus it in tali vita perseverantibus, et quam sint in ipsa Ecclesia tolerandi, ex qua in sine separandi

sunt, divinorum Librorum testimoniis edocendum est. Praenuntiandum est etiam inventurum eum in Ecclesia multos Christianos bonos, verissimos cives coelestis Ierusalem, si esse ipse coeperit. Ad extremum ne spes ejus in homine ponatur, Sedui monendus est quia neque facile

ab homine judicari potest quis homo sit justuso et si facile posset, non ideo nobis proponi exempla justorum, ut ab eis justificemur, sed ut eos imitantes ab eorum justificatore nos quoque justificari Selamus. Hinc enim siet, quod maxime commendandum est, ut cum ille qui nos audit, imo per nos audit Deum, moribus et Scientia proficere coeperit, et viam Christi alacriter ingredi, nec nobis id audeat assignare, nec Sibi , Sed et se ipSum , et nos, et

quoscumque ali 0 diligit amicos, in illo et propter illum diligat, qui eum dilexit inimicum , ut justificans faceret

504쪽

amicum Hie jam non te puto praeceptore indigere, ut cum Occupata Sunt tempora , Vel tua, vel eorum qui te audiunt, breviter agas' cum autem largiora, largius eloquaris: hoc enim nullo admonente ipsa neceSSita pr0ecipit.

Eruditi quomodo catechizandi.

XII. En illud plane non praetereundum est, ut si ad te quisquam catechigandus venerit liberalibus doctrinis excultus, qui jam decreverit esse Christianus, et ideo venerit ut stat, dissicillimum omnino est ut non multa

nostrarum Scripturarum litterarumque cognoverit, quibus jam instructus ad Sacramentorum participationem tantummodo Venerit. Τales enim non eadem hora qua Christiani siunt, sed ante solent omnia diligenter inquirere , et motus animi sui, cum quibus poSSunt, Communicare atque discutere. Cum his itaque breviter agendum est, et non odiose inculcando quae norunt, sed modeste perstringendo ita ut dicamus nos credere quod jam noverint illud, atque illux atque hoc modo cursim enumerare omnia quae rudibus indoctisque inculcanda sunt etsi quid novit eruditus iste, non tanquam a doctore audiata et siquid adhuc ignorat, dum ea commemoramus quae illium nosse jam credimus, discat. Nec ipse sane inutiliter interrogatur, quibus rebus motus sit ut velit esse Christianus: ut si libris ei persuasum esse videris, sive canoniCiS, SiVeutilium ractatorum, de his aliquid in principio loquaris,

505쪽

collaudans eos pro diversitate meritorum canonicae auctoritatis et exponentium solertissimae diligentiae, maximeque commendans in scripturis canonicis admirandae

altitudinis saluberrimam humilitatem, in illis autem pro sua cujusque facultate aptum superioribus, et per hoc infirmioribus animis, stylum sonantioris et quasi tornatioris eloquii. Sane etiam exprimendum de illo est, ut indicet quem maxime legerit, et quibus libris familiarius inhaeserit, unde illi persuasum est, ut sociari vellet Ecclesiae. Quod cum dixerit, tum si nobis noti sunt illi libri, aut ecclesiastica fama saltem accepimus a catholico aliquo memorabili vir esse conscriptos, laeti approbemus. Si autem in alicujus haeretici volumina incurrit, et nesciens sorte quod vera sides improbat, tenuit animo, et catholicum esse arbitratur, Sedulo edocendus est, praelata auctoritate universalis Ecclesiae aliorumque doctissimorum hominum et disputationibus et scriptionibus in ejus veritate stolentium. Quanquam et illi qui Catholici ex hac vita emigrarunt, et aliquid litterarum christianarum posteris reliquerunt, in quibusdam locis opia Sculorum suorum , Vel non intellecti, vel sicuti est humana infirmitas, minus valentes acie mentis abditiora penetrare, et veri similitudine herrantes a Veritate, praesumptoribus et audacibus fuerunt occasioni ad aliquam haeresim moliendam atque gignendam. Quod mirum non est, cum de ipsis canonicis litteris, ubi omnia sanissime dicta sunt, non quidem aliter accipiendo quaedam , quam Vel scriptor sensit, vel seipsa veritas habet nam si hoc solum esset, qui non humanae infirmitati ad corrigendum paratae libenter ignosceret 8 sed id quod perverse ac prave opinati Sunt animositate acerrima et pervicaci arrogantia defensi lantes, multi multa perniciosa dogmata, concisa communioni unitate pepererunt. Haec omnia cum illo, qui ad societatem

506쪽

populi christiani, non idiota , ut aiunt, sed doctorum libris expolitus atque excultus accedit, modesta collatione tractanda sunt tantum aSSumpta praecipiendi auctoritate, ut caveat praeSumptionis errores quantum ejus humilitas quae illum adduxit, jam sentitur admittere. Caetera Vero secundum regulas doctrinae salutaris , sive de sidae, quaecumque narranda Vel disserenda sunt, sive de moribus, sive de tentationibus , eo modo percurrendo quo dixi, ad illam supereminentiorem viam omnia referenda Sunt.

Grammatici et Oratores quomodo tractandi. - Vox ad aures Dei, animi assectu. . XIII. Su, item quidam de scholis usitatissimis Grammaticorum Oratorumque Venientes, quo neque inter idiotas numerare audeas, neque inter illos doctissimos, quorum men magnarum rerum est exercitata quaestionibus. His ergo qui loquendi arte caeteris hominibus excellere videntur, cum veniunt ut Christiani stant, hoc amplius quam illis illitteratis impertire debemus, quod sedulo monendi sunt, ut humilitate induti christiana, discant

non Contemnere, quo cognoverint morum Vitia quam verborum amplius deVitare' et cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeant, quam etiam praeferre ConsueVerant. Maxime autem isti docendi sunt Scripturas audire divinas, ne sordeat eis solidum eloquium, quia non est inflatum neque arbitrentur carnalibus integumentis involuta atque operta dicta vel facta hominum , quae in

507쪽

DE CATECHIZANDIS RUDIBUs. 499

illis libris leguntur, non evolvenda atque aperienda ut intelligantur, sed sic accipienda ut litterae sonanto deque ipsa utilitate secreti, unde etiam mysteria Vocantur, quid valeant aenigmatum latebrae ad amorem veritatis acuendum, decutiendumque fastidii torporem, ipsa experientia probandum est talibus, cum aliquid eis quod in promptu positum non ita movebat, enodatione allegoris alicujus eruitur. His enim maxime utile Si nosse , ita esSe praeponendas verbi sententia , ut praeponitur animus corpori. Ex quo sit, ut ita malle debeant veriores quam disertiores audire sermones, sicut malle debent prudentiores quam formosiores habere amicos . NOVerint etiam non 88 VO-cem ad aures Dei, nisi animi assectum cita enim non irridebunt, si aliquos antistites et ministros Ecclesiae sorte animadverterint, vel cum barbarismis et soloecismis Deum in Vocare, Vel eadem Verba quae pronuntiant non intelligere, perturbateque distinguere. Non quia ista minimo corrigenda sunt, ut populus ad id quod plane intelligit, dicat Λmen sed tamen pie toleranda sunt ab eis, qui didicerint, ut sono in foro, sic voto in Ecclesia benedici. Itaque serensis illa nonnunquam forte hona dictio, nunquam tamen benedictio dici potest. De Sacramento autem quod accepturi sunt, sussicit prudentioribus audire quid res illa significet cum tardioribus autem aliquanto pluribus verbis et similitudinibus agendum est, ne contemnant quod vident.

508쪽

CAPUT X.

Iam de hilaritate con ara λ Cat Soe ex fP-dium asserentes catechizanti. Remedium contra rimam cauSam indit. XIV. Hic tu fortasse exemplum aliquod sermonis desideras, ut ipso tibi opere ostendam, quomodo facienda sint ista quae monui. Quod quidem faciam, hiantiam Domino adjuvante potuero : sed prius de illa hilaritate comparanda , quod pollicitus sum, dicere debeo. Iam enim de ipsis praeceptis explicandi sermonis , in catechigando eo qui sic venit ut Christianus fiat, quantum satis Visum est, quod promiseram exolvi. Inde bitum quippe est, ut etiam ipse faciam in hoc volumine, quod sieri oportere praecipio. Si ergo fecero , ad cumulum valebit cumulus

autem quo pacto a me Superfundi potest, antequam mensuram debiti explevero Neque enim te maxime conqueri audivi, nisi quod tibi sermo tuus vilis abjectusque

videretur, cum aliquem christian nomine imbueres. Hoc autem Seio, non tam rerum quae dicendae Sunt, quibus te satis novi paratum et instructum, neque ipsius locutionis

inopia, sed animi taedio sieri vel illa causa quam dixi,

quia magis nos delectat et tenet, quod in silentio mente cernimus , nec inde Volumus avocari ad verborum longe disparem strepitum , Vel quia etiam cum sermo jucundus est, magis nos libet audire aut legere quae melius dicta Sunt, et quae Sine nostra Cura et Sollicitudine promuntur, tuam ad alienum sensum repentina verba coaptare incerto

509쪽

exitu, sive utrum occurrant pro Sententia, SiVe tria in

accipiantur utiliter vel quia illa quae rudibus insinuantur eo quod nobis notissima sunt, et provectu in Ostro jam non necessaria, piget ad ea saepissime redire , nec in eis lamusitatis et tanquam insantilibus cum aliqua voluptate jam grandiusculus animus graditur. Facit etiam loquenti se ilium auditor immobilis, vel quia non movetur allectu, Vel quia nullo motu corporis indicat se intelligere vel sibi placere quae dicuntur non quia humanae laudis nos esse avidos decet, sed quia ea quae ministramus, Dei sunt; et quanto magis diligimus eos quibus loquimur, tanto magis eis

cupimus ut placeant, quae ad eorum porriguntur Salutem :quod si non succedit, contristamur, et in ipso cursu debilitamur et frangimur, quasi frustra operam conteram US. Nonnunquam etiam cum Vertimur ab aliqua re, quam desideramus agere, et cujus actio aut delectabat nos, aut magis nobis necessaria videbatur, et cogimur aut jussu ejus quem offendere nolumus, aut aliquorum inevitabili instantia catechigare aliquem jam conturbati accedimus ad negotium, cui magna tranquillitate opus est, dolentes quod neque ordinem actionum nobis conceditur tenere quem VolumuS, nec Susticere omnibuS OSSumu atque ita ex ipsa tristilia sermo proceden minus gratia MeSt, quia de ariditatu moestitiae minus exuberat. Λliquando item ex aliquo scandalo moeror pectus Obsedit, et tunc nobis dicitur : Veni, loquere huic Christianus vult fieri. Dicitur enim ab4gnorantibus quid nos clausum intus exurat quibus si affectum nostrum aperire non oportet, SuScipimUS ingratius quod volunt et profecto languidus et insuavis

ille sermo erit per Venam cordis aestuantem fumantemque trajectus Tot igitur ex causis, quaeli het earum Serenitatem nostrae mentis obnubitet, Secundum Deum sunt quaerenda remedia, quibus relaxetur illa contractio , et ser-

510쪽

vore spiritus exultemus et jucundemur in tranquillitate boni operis Ililarem enim datorem diligit Deus is XV. Si enim causa illa contristat, quod intellectum

nostrum auditor non capit, a cujus cacumine quodammodo descendentes cogimur in syllabarum longe infra distantium tarditate demorari et curam gerimus quemadmodum longis et perplexis anfractibus procedat ex ore carnis , quod celerrimo haustu mentis imbibitur, et quia multum dissimiliter exit, sedet loqui, et libet tacere cogitemus quid nobis praerogatum sit ab illo, qui demonstravit nobis exemplum, ut Sequamur Vestigia ejus . Quantumvis enim disserat articulata vox nostra ab intelligentiae nostrae vivacitate, longe disserentior est mortalitas carnis ab aequalitate Dei. Et tamen cum in eadem si Forma eSSet, v semetipsum exinaniVit, formam Servi accipiens, ite. Usque ad si mortem crucis ii Quam ob causam, nisi quia factus est infirmis infirmus, ut infirmos lucrificaret JAudi ejus imitatorem alibi etiam dicentem Sive enim menten exceSSimus, Deo SiVe temperantes sumus, vobis Charin ta enim Christi compellit nos, judicantes hoc, quia η unus pro omnibus mortuus est' u Quomodo enim paratus esset impendi pro animabus eorum, si eum pigeret inclinari ad aures eorum 8 Hinc ergo factus est parvulus in medio nostrum, tanquam nutrix fovens silio Suos'. Num enim delectat, nisi amor invitet, decurtata et mutilata verba immurmurare Et tamen optant homines habere infantes, quibus id exhibeant et suavius est matri minuta mansa inspuere parvulo filio, quam ipsam audere ac devorare grandiora. Onergo recedat de pectore etiam cogitatio gallinae illius, quae languidulis plumis teneros foetus operit, et Susurrante pullos confracta voce adVocat

SEARCH

MENU NAVIGATION