장음표시 사용
481쪽
ΠOr ergo, Veritatem corpiis esse aliquod credis. Λ. Nullo modo. R. Quid in corpore A. Nescio mihil ad rem Darbitror enina vel illud te scire, si est inane, magis illud esse ul)i nullum sit corpus. R. Hoc sane planum St. A. quid igitur immoramur in An tibi aut veritas videtur fecisse inane, aut aliquid verum esse ubi veritas non sit Λ. Non videtur. R. Non est ergo inane verum, quia neque ab eo quod inane non est, inane sieri potest: et quod veritate
caret, Verum non esse manifestum est: et omnino ipsum
quod inane dicitur, ex eo quod nihil sit dicitur. Quomodo igitur potest Verum esse quod non est, aut quomodo potest esse quod penitus nihil est Α Λge nunc inane tanquam
XXXII. R. 061o de caeteris dicis A. Quid PR. Quod vides
mihi plurimum sustragari. Restat enim animu et Deus quae duo si propterea Vera sunt quod in his est veritas , de immortalitate Dei nemo dubitat. Animus autem immortalis creditur, si veritas quae interire non potest, etiam in illo esse probatur. Quare jam illud ultimum videamus, Utrum corpus non Sit vere verum, id est, non in eo sit Veritas , Sed quasi quaedam imago veritatis. Nam si et in corpore , quod Satis certum eSt recipere interitum, tale verum invenerimus, quale est in disciplinis, non continuo erit disputandi disciplina verilas, qua omne Verae Sunt disciplinae. Verum est enim et corpus quod non Videtur disputandi ratione esse formatum. Si vero et corpus imi-
482쪽
tione aliqua Verum est, et ob hoc non ad liquidum verum, nihil erit fortasse quod impediat disputandi rationem,
quominus ipsa veritas esse doceatur. A. Interim quaeramus de corpore: nam ne hoc quidem cum Constiterit, video istam controversiam terminatam. R. Unde scis quid velit Deus P Itaque attende: nam ego puto corpus aliqua serma et specie contineri, quam si non haberet, corpus non 3set si eram haberet, animus esset. An aliter putandum est Λ. Assentior in parte, de caetero dubito nam nisi teneatur aliqua sigura, corpus non eSSe Concedo. Quomodo autem si eam veram haberet, animus SSet, non
satis intelligo. R. Nihil-ne tandem de primi libri exordio,
et de illa tua geometrica recordaris A. Bene commemorasti recordor prorsus, ac libentissime. R. Tales-ne in corporibus sigurae inveniuntur, quales illa disciplina demonstrat A. Imo incredibile est Iuanto deteriores esse ConVincuntur. R. Quas ergo istarum veras putas A. Ne quaeso etiam istuc me interrogandum putes. Quis enim mente tam caecus est qui non videat, istas quae in geometrica docentur, habitare in ipsa veritate, aut in his etiam Veritatem illas vero corporis siguras, siquidem quasi ad istas tendere videntur, habere nescio quam imitationem Veritatis, et ideo falsas esse Iam enim totum illud quod ostendere moliebaris intelligo.
483쪽
Veritas immortalis arguit animo immortalitatem. XXXIII. R. Quin ergojam opus est, ut de disciplina disputationis requiramus 2 Sive enim figurae geometricae in veritate, Sive in eis veritas sit, anima nostra, id est, intelligentia nostra contineri nemo ambigit, ac per hoc in nostr animo etiam veritas esse cogitur. Quod si quaelibet disciplina ita est in animo, ut in subjecto inseparabiliter, nec interire veritas potest, quid quaeso de animi perpetua Vita, nescio qua mortis familiaritate dubitamus An illa linea vel quadratura vel rotunditas habent alia quae imitentur ut vera sint Λ. Nullo modo id possum credere, nisi forte aliud sit linea quam longitudo sine latitudine, et aliud circulus quam linea circumducta undique ad me dium aequaliter vergens R. Quid ergo cunctamur Pan ut,
ista Sunt, veritas non est Λ Λvertat Deus amentiam. R.
An disciplina non est in animo A. Quis hoc dixerit 'R. Sed forte potest intereunte subjecto id quod in subjecto est permanere A. Quando mihi hoc persuadetur 3 R. Restat ut occidat veritas. . Unde fieri potest B. Immortalis est igitur animara jamjam crede rationibus tuis, crede Veritati : clamat, et in te sese habitare, et immortalem eSSe , nec sibi suam sedem quacumque corporis morte POSSe Sub-dfici. Avertere ab umbra tua, revertere in te, nulluS Stinteritus tuus nisi oblitum te esse quod interire non POS-
Sis A. Audi , resipisco, recolere incipio. Sed quaeso, illa quae restant expedias, quomodo in animo imperit , non
484쪽
enim eum mortalem dicere possumus , disciplina et veritas esse intelligantur n. Aliud ista quaestio volumen desiderat, si eam vis tractari diligenter simul et illa quae ut potuimus inVestigata sunt, recensenda tibi esse video quia si nihil eorum quae concessariunt, dubiun eSt, multum nos egiSSe arbitror, nec cum parva Securitate caetera quaerere.
Quoedam era rechmuS, Quoedam recordamur, Quoedam ne SeriSu, ne PharitaSia, Sed tantum ratione deserehenduratur. XXXIV. Λ. 11 est ut dicis, et obtemper praeceptis tuis libens. Sed illud saltem impetrem , antequam terminum volumini statuas , ut quid intersit inter veram si guram, quae intelligentia Continetur, et eam quam sibi singit cogitatio, quae graece Sive phantasia sive phantasma dicitur, breViter exponas. R. Hoc quaeris quod videre nisi mulidissimus non potest, et ad cujus rei Visionem parume exercitatu : neque nunc per istos circuitus aliud quam exercitationem tuam , ut illud videre sis idoneus operamur : tamen interesse plurimum quomodo possit doceri,1briasse breviter planum facio. Fac enim te aliquid esse oblitum , aliosque te velle quasi in memoriam revocare.
Dicunt ergo illici umquidnam hoc est, aut illud Diversa velut similia proferentes o vero nec illud vides quod recordari cupis, et tamen Vides non hoc esse quod dicitur. Numquidnam tibi cum hoc evenit, omni modo videtur
485쪽
oblivio P Nam ipsa discretio qua non admittitur quod falso
admoneris, pars quaedam recordationis est. Λ. Ita videtur. R. ales ergo nondum verum vident falli tamen decipique non possunt et quid quaerant, Satis norunt. Λ si tibi quispiam dicat te post paucos dies risisse quam natu es, non audes dicere falsum esse : et si auctor sit cui fides habenda est, non recordaturus , sed crediturus es totum enim tempus illud validissima oblivione tibi sepultum est Dan aliter putas A. Prorsus Consentio. R. Haec
igitur ab illa oblivione plurimum differt, sed illa media
est. Nam est alia recordationi revisendaeque veritati propior atque vicinior cui simile est quando videmus aliquid, certoque recognoscimus id nos vidisse aliquando, atque nosse affirmamus; sed ubi aut quando, aut quomodo, aut apud queui nobis in notitiam Venerit, Satagimus repetere atque recolere. Ut si de homine nobis contigerit, etiam quaerimus ubi eum noverimus quod cum ille commemoraVerit, repente tota re memoriae quasi lumen infunditur, nihilque amplius , ut reminiscamur, laboratur.
Λ hoc genus ignotum tibi est, aut obscurum A. Quid hoc planius, aut quid crebrius mihi accidere solet pXXX V. B. Tales sunt qui bene disciplinis liberalibus eruditi siquido illas sine dubio in se oblivione obrutas
eruunt discendo, et quodam modo resodiunt nec tamen contenti sunt, nec se tenent donec totam aciem veritatis,
cujus quidam in illis artibus splendor jam subrutilat, latissime atque plenissime intueantur. Sed ex his quidam falsi colores atque formae, velut in speculum cogitationisse fundunt, falluntque inquirentes saepe, ac decipiunt putantes illud totum esse quod norunt vel quod inquirunt. Ipsae sunt illae imaginationes magna cautione vitandae, ius deprehenduntur fallaces, cum cogitationis va-
486쪽
riato quasi speculo variantur, cum illa facies veritatis una et immutabilis maneat. um enim alterius atque alterius magnitudinis quadratum sibi cogitatio depingit, et quasi ante oculos praeserto sed mens interior quae Vult verum videre, ad illud se potius convertat, si potest, Secundum
quod judicat illa omnia esse quadrata . . Quid si nobis quispiam dicat secundum id eam judicare, quod videre
oculis solet R. Quare ergo judicat, si tamen bene eruditaeSt, quantamvis pilam veram vera planitie puncto tangi PQuid tale unquam oculus vidit, aut Videre poteSt, Cum
ipsa imaginatione cogitationis fingi quidquam hujusmodi
non pItest Annon hoc probamus, cum etiam minimum circulum imaginando animo describimus , et ab eo lineas ad centrum ducimus Nam cum duas duxerimus, inter quas quasi ac vix pungi possit, alias jam in medio n0n possumus ipsa cogitatione imaginaria ducere, ut ad centrum Sine ulla commixtione perveniant cum clamet ratio innumerabiles posse duci, nec sese in illis incredibilibus angustiis nisi centro posse contingere , ita ut ii omni earum intervallo scribi etiam circulus possit. Hoc cum illa phantasia implere non possit, magisque quam ipsi oculi, deficiat, siquidem per ipsos est animo inflicta, manifestum est et multum eam differre a veritate, et illam dum haec videtur non videri. XXXVI. Haec dicentur operosius atque Subtilius, cum de intelligendo disserere coeperimus, quae nobi ParSII O-pOSita est, cum de animae vita quidquid sollicitat, fuerit
quantum alemus enucleatum atque discussum. Non enim credo te parum formidare, ne mors humana etiam si non interficiat animam, rerum tamen omnium, et ipsius si qua
comperta fuerit veritatis oblivionem inserat. Λ. Non pOtest satis dici quantum hoc malum metuendum sit. Qualis enim erit illa aeterna vita, Vel quae mors non ei proponenda
487쪽
est, si sic vivit anima, ut videmus eam vivere in puero m0x nato Ut de illa vita nilai dicam quae in utero agitur, non enim puto esse nullam. R. Bon animo esto, Deus aderit ut jam sentimus quaerentibus nobis , qui beatissimum quiddam post hoc corpus, et veritatis plenissimum sine ullo mendacio pollicetur. Λ. Fiat ut SperamUS.
489쪽
Rogatus a diacono Carthaginensi scribit de catechi. zandis rudibus. I. ETIATI me , frater Deogratias', ut aliquid ad tu de catechigandis rudibus, quod tibi usui esset, scriberem.
Scriptus circiter annum Oo. - Retracl. lib. I, cap. 4. - Vide D. Guillon , oin xxii, pag. 75. - adem ille sorsitan est Deogratias, cui presbytero Augustinus post annum Christi circiter o6 ad quaestiones paganorum ab eo sibi Carthagine missas respondet epistola nunc Ordine Io2.
490쪽
Dixisti enim quod saepe apud Carthaginem , ubi diaconus
es, ad te adducuntur, qui side christiana primitius imbuendi sunt, eo quod existimeris habere catechigandi uberem facultatem, et doctrina side et suavitate Sermoni : te autem pene Semper angustias pati, idipsum quod credendo Christiani sumus, quo pacto commode intimandum sit unde Aordienda, quousque sit perducenda narratio mirum exhortationem aliquam terminata narratione adhibere debeamus, an praecepta Sola quihu ObSerVandis cui loquimur noverit christianam Vitam professionemque retineri. Saepe autem tibi accidisse confessus atque Conquestus es, Ut in Sermone longo et tepido tibi ipse vilesceres essesque astidio, nedum illi quem loquendo imbuebas, et caeteris qui audiente aderant: eaque te necessitate fuisse compulsum, ut ea me quam tibi debeo charitate compelleres, ne graVarer inter occupationes meas tibi de hac re aliquid scribere. II. Ego ero non ea tantum quam familiariter tibi, sed etiam quam matri Ecclesiae universaliter debeo, charitateae servitute compellor, Si quid per operam meam quam Domini nostri largitate possum exhibere , idem eos Dominus quos mihi fratres fecit, adjuvari jubet, nullo modo
recusare, Sed potius prompta et devota Voluntate suscipere. Quanto enim cupi latius erogari pecuniam Dominicam , tanto magis me oportet, Si quam dispensatores conservos meos disticultatem in erogando Sentire cognOSCO, agere quuntum in me est, ut facile atque expedite possint, quod impigre ae studiose volunt '