장음표시 사용
491쪽
Sermo time qui ciuilienti placet, Hsplicet dicentι; unde id contingat. - Qui Sermonem habet, curet ut sine fastidio et hilariter dicat.
III. En quod ad tuam proprie considerationem pertinet, nolim te moveri ex eo quod saepe tibi abjectum sermonem fastidiosumque habere visus es Fieri enim potest, ut ei quem instruebas , non ita sit visum, sed quia tu
aliquid melius audiri desiderabas, eo tibi quod dicebas videretur indignum auribus aliorum. Nam et mihi prope
semper sermo meus displicet Melioris enim avidus sum quo pepe fruor interius, antequam eum explicare verbis sonantibus coepero : quod ubi minus quam mihi notus est evaluero , contristo linguam meam Cordi meo non potuisse susticere. Otum enim quod intelligo, volo ut qui me audit intelligata et sentio me non ita loqui, ut hoc esticiam : maxime quia ille intellectus quasi rapida coruscatione perfundit animum' illa autem locutio tarda et longa est, longeque dissimilis et dum ista volvitur, jam
se ille in secreta sua condidit tamen quia vestigia quaedam miro modo impressit memoriae, perdurant illa cum syllabarum morulis' atque ex eisdem Vestigiis sonantia signa peragimus, quae lingua dicitur Vel latina, Vel graeca, vel hebraea, vel alia quaelibet sive cogitentur haec signa, sive etiam voce proferantur cum illa vestigia nec latina, nec graeca, Vel hebraea, nec cujusque alterius gentis sint propria, sed ita iliciantur in animo, ut vultus in cor-
492쪽
pore. Aliter enim latine ira dicitur, aliter graeest, aliter atque aliter aliarum diversitate linguarum non autem Latinus aut Graecus est vultus irati. Non itaque omne gentes intelligunt, cum quisque dicit Iratus sum , sed Latini tantum at si affectus excandescentis animi exeat in faciem, Vultumque faciat , omnes sentiunt qui intuentur iratum. Sed neque ita licet educere et quasi exporrigere in sensum audientium per sonum vocis illa vestigia , quae imprimit intellectus memoriae, Sicut apertus et manifestus est vultus cilla enim sunt intus in animo, iste foris in corpore. Quapropter conjiciendum est, quantum distet
sonus oris nostri ab illo ictu intelligentiae, quando ne ipsi
quidem impressioni memoriae similis est. Nos autem plerumque in auditoris utilitatem vehementer ardentes, ita loqui volumus, quemadmodum tune intelligimus . cum per ipsam intentionem loqui non possumus et quia non succedit angimur, et velut frustra operam insumamus, taedio marcescimus atque ex ipso taedio languidior sit idem sermo, et hebetior quam erat, unde perduxit ad taedium. IV. Sed mihi saepe indicat eorum studium, qui me audire cupiunt, non ita esse frigidum eloquium meum, ut videtur mihi et eos inde aliquid utile capere, ex eorum delectatione cognosco mecumque ago Sedulo, ut huic
exhibendo ministerio non desim, in quo illos video hene accipere quod exhibetur. Sic et tu, eo ipso quod ad te Saepius adducuntur qui side imbuendi sunt, debes intelligere non ita displicere aliis sermonem tuum ut displicet tibi : nec infructuosum te debes putare, quod ea quae Cernis non explicas ita ut cupis' quando sorte ut cupis
nec cernere valeas. Quis enim in hac vita nisi in aenigmate et per speculum videt 3 Nec ipse amor tantus est, Ut ca
493쪽
nis disrupta caligine penetret in aeternum Serenum, Unde
utcumque fulgent etiam ista quae transeunt. Sed quia boni proficiunt de die in diem ad videndum diem sine volumine coeli et sine noctis incursu, quem oculus non Vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit nulla major causa est, Cur nobis in imbuendis rudibus nos torsermo vilescat, nisi quia libet inusitate cernere, et laedet usitate proloqui. Et re quidem vera multo gratius audimur, Cum et nos eodem opere delectamur aflicitur enim silum locutionis nostrae ipso nostro gaudio, et exit facilius atque accepti US. Quapropter non arduum est negoti Um, ea quae credenda insinuantur, praecipere unde et quOU8que narranda Sint me quomodo sit varianda narratio, ut aliquando brevior, aliquando longior, Semper tamen plena atque perfecta sit it quando breviore, et quando longiore sit utendum: sed quihus modis faciendum sit, ut gaudens quisque catechiget, tant enim Suavior erit, quanto magis id potuerit,)ea cura maxima est. Et rLeceptum quidem rei hujus in promptu est. Si enim in pecunia corporali, quanto magis in spiritali hilarem datorem diligit Deus J Sed haec hilaritas ad horam ut adsit, ejus est misericordiae qui ista praecepit. Itaque prius de
modo narrationis quod te velle cognovi, tum de praecipiendo atque cohortando , postea de hac hilaritate Omparanda , quae Deus Suggesserit, di8Serem US.
494쪽
Farratio lena quin eri debeat catechizando. Ad charitatis snem dirigenda narratio. - SC O-
tu coe etcre Proseter commendandum Christi a m entum, cujuSinis charitas. V. NARRATIO plena St, cum quisque primo catechigatur ab eo quod scriptum est In principi fecit Deus, coelum et terram usque ad praesentia tempora Ecclesiae. Non tamen propterea debemus Otum Pentateuchum, totosque Iudicum et Regnorum et E Stirpe libros, totumque Evangelium et Actus Apostolorum , Vel si ad verbum edidicimus, memoriter reddere , Vel nostris ver- his omnia quae his continentur Voluminibus narrando evolvere et explicareo quod nec tempus capit, nec ulla necessitas postulat: sed cuncta Summatim generatimque complecti, ita ut eligantur quaedam mirabiliora quae suavius audiuntur, atque in ipsis articulis constituta sunt, ut ea tan suam in involucris ostendere, Statimque a Conspectu abripere non oporteat, sed aliquantum immorando quasi reSolvere atque expandere, et inspicienda atque miranda
offerre animis auditorum caetera Vero celeri percursione inserendo contexere. Ita et illa quae maxime commendari volumus, aliorum submiSSione magis eminent , nec ad ea fatigatu pervenit, quem narrando volumus eXCitare mee
illius memoria confunditur, quem docendo debemus
495쪽
VΙ. In omnibus sane non tantum nos oportet intueri praecepti sinem, quod est charitas de corde puro et conscientia bona, et id non sici quo ea quae loquimur cuncta referamus : sed etiam illius quem loquendo instruimus, ad id movendus atque illii dirigendus aspectus est. Neque enim ob aliud ante adventum Domini scripta sunt omnia quae in sanctis Scripturis legimus' nisi ut illius commendaretur adventus , et futura praesignaretur Ecclesia, id est, populus Dei per omnes gentes, quod est
corpus ejus; adjunctis atque annumeratis omnibus sanctis qui etiam ante adventum ejus in hoc saeculo vixerunt, ita eum Credentes Venturum esse, Sicut nos Venisse. Sicut enim Iacob manum prius dum nasceretur emisit e utero , qua etiam pedem praenascentis fratris tenebat, deinde utique secutum est caput, tum demum necessario membra caetera sed tamen caput non tantum ea membra quae secuta sunt, Sed etiam ipsam manum quae in nascendo praecessit, dignitate ac potestate praecedit , et quamVi non tempore apparendi, tamen naturae ordine prius est cita et Dominus Iesus Christus etsi antequam appareret in carne, et quodam modo ex uter secreti sui
ad hominum oculos Mediator Dei et hominum homo procederet, qui est super omnes Deus benedictus in speculi', praemisit in sanctis atriarchis et Prophetis quamdam
partem corpori Sui, qua Velut manu Se nasciturum esse praenuntians, etiam populum praecedentem Superbe, inculis legis tanquam digitis quinque supplantavit: quia
et per quinque temporum articulos praenuntiari Venturus prophetarique non destitit et huic rei consonans per quem lex data est, quinque libros conscripsit et superbi casenaliter sentientes, et suam justitiam volentes constituere ,
496쪽
non aperta manu Christi repleti sunt benedictione, sed ConStricta atque conclusa retenti sunt itaque illis obligati sunt pedes, et ceciderunt, nos autem SurreXimu et erecti sumus quamvis ergo, ut dixi, praemiserit Dominus Christus quamdam partem corporis sui in sanctis, qui eum nascendi tempore praeierunt tamen ipse est caput corporis Ecclesiae' illique omnes eidem corpori cujus ille caput est cohaeserunt, credendo in eum quem praenuntiabant. Non enim praecurrendo divulsi sunt, sed adjuncti potius obsequendo. Nam etsi manus a capite praemitti poteSt, connexi tamen ejus sub capite est. Quapropter Omnia quae ante Scripta sunt, ut nos doceremur scripta Sunt, et sIgurae nostrae fuerunt, et in sigura contingebant in eis Ieripta sunt autem propter nos, in quos finis Saeculorum obvenit
Princiua cauS a Oentu. Christi, charitatis con/mendatio. - dilectionem reserenda SSeriti Ude Christo e Sortituris narrantur in Catechiam D. VII. Quae autem major causa est adventus Domini. nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobiS, Commendans eam vehementer quia cum adhuc inimi ei essemus, Christus pro nobis mortuus est M. Hoc autem ideo, quia sinis praecepti et plenitudo legis, charitas est ut et nos invicem diligamus, et quemadmodum ille pro nobis ani-
497쪽
mam Suam posuit, sic et nos pro fratribu animam pona-inus et ipsum Deum, quoniam prior dilexit nos, et Filio suo unico non pepercit', sed pro nobis omnibus tradidit eum M si amare pigebat, saltem nunc redamare non pigeat. Nulla est enim major ad amorem invitatio, quam praevenire amando et nimis durus est animus, qui dilectionem si nolebat impendere, nolit rependere. Quod si in ipsis flagitiosis et sordidis amoribus videmus, nihil aliud eos agere qui amari vicissim volunt, nisi ut documentis quibus valent aperiant et ostendant quantum ament, eamque imaginem justitiae praetendere assectant, ut vicem sibi reddi quodam modo flagitent ab eis animis , quos illecebrare moliunturo ipsique ardentius pestuant, cum jam moveri eodem igne etiam illas mentes suas appetunt Sentiunt: Si ergo et animus qui torpebat, cum se amari Senserit excitatur, et qui jam fervebat, cum s redamari didicerit, magis accenditur manifestum est nullam esse majorem causam , qua Vel inchoetur Vel augeatur amor, quam cum amari Se cognoscit, qui nondum amat, aut redamari se vel posse perat, Vel jam probat, qui prior amat. Et si hoc etiam in turpibus amoribus, quanto plus in amicitia 2 Quid enim aliud cavemus in offensione amicitiae, nisi ne amicus arbitretur quod eum vel
non diligimus, vel minus diligimus quam ipse nos diligit PQuod si crediderit, frigidior erit in eo amore quo invicem
homines mutua familiaritate perfruuntur: et si non ita est infirmus, ut haec illum offensio faciat ab omni dilectione frigescere , in ea se tenet, qua non ut fruatur, Sed ut consulat diligit. Operae pretium est autem animadvertere, quomodo, quanquam et superiores velint se ab inferioribus diligi eorumque in se studioso delectentur obsequio, et quanto magis id senserint, tanto magis eos diligant,
498쪽
tamen quant amore exardescat inferior, cum a Superiores diligi senserit. Ibi enim gratior amor St, ubi non eS- tua indigentiae siccitate, sed ubertate beneficentiae profluit. Ille namque amor e miseria est, Ste X miSericordia Iamvero si etiam se amari posse a superiore desperabat
inferior cineffabiliter commovebitur in amorem, si ultro ille fuerit dignatus ostendere quantum diligat eum qui nequaquam sibi tantum bonum promittere auderet. Quid autem superius Deo judicante, et quid desperatius homine peccante qui se tanto magis tuendum et subjugandum superbis potestatibus addixerat, quae beatificare non possunt, quanto magis desperaverat posse sui curam geri ab ea potestate, quae non malitia sublimis esse vult, sed bonitate sublimis eSt. ΙΙΙ. Si ergo maxime propterea Christus advenit, ut cognosceret homo quantum eum diligat Deus , et ideo cognosceret, ut in ejus dilectionem a quo prior dilectus est inardesceret, proximumque illo jubente et demonstrante diligeret, qui non proximum, sed longe peregrinantem diligendo factus est proximus' omnisque Scriptura divina
quae ante Scripta est, ad praenuntiandum adventum Domini scripta est et quidquid postea mandatum est litteris
et divina auctoritate sirmatum, Christum narrat, et dilectionem monet manifestum est non tantum totam Legem
et Prophetas in illis duobus pendere praeceptis dilectionis
Dei et proximi , quae adhuc sola Scriptura Sancta erat cum hoc Dominus diceret, sed etiam quaecumque POSterius sabubriter conscripta Sunt memoriaeque mandata divinarum volumina Litterarum. Quapropter in Veteri es, tamento est occultatio Novi, in Novo Testamento est manifestatio Veteris. Secundum illam occultationem carnaliter intelligentes carnales, et tunc et nunc poenali ti-
499쪽
more subjugati sunt. Secundum hanc autem manifestationem spiritales, et tunc quibus pie pulsantibus etiam Occulta patuerunt, et nunc qui non superbe quaerunt, ne etiam aperta claudantur, spiritaliter intelligentes donata charitate liberati sunt. Quia ergo charitati nihil adversiusquam invidentia mater autem invidentis superbia est idem Dominus Iesus Christus, Deus homo, et divinae in nos dilectionis indicium est, et humanae apud nos humilitatis exemplum , ut magnus tumor noSte majore Contraria medicina sanaretur. Magna est enim miseria, superbus homo sed major misericordia, humilis Deus. Hac ergo dilectione tibi tanquam sine propoSito, quo resera omnia quae dicis, quidquid narras ita narra, ut ille cui loqueris audiendo credat, credendo Speret, Sperando amet.
Acceden ad catechismum Scrutandus quo sne velit fori ChristianuS.
IX. D ipsa etiam severitate Dei , qua corda mortalium saluberrimo terrore quatiuntur, charitas aedificanda est, ut ab eo quem timet, amari Se gaudens, eum redamare audeat, ejusque in se dilectioni, etiam Si impune POSSet, tamen displicere vereatur Rarissime quippe accidit, im0Ver nunquam, ut quisquam veniat volens steri Christia nus , qui non sit aliquo Dei timore perculsus. Si enim aliquod commodum expectando ab hominibus, quibus se aliter placiturum non putat, aut aliquod ab hominibus incommodum devitando, quorum offensionem aut inimi-
500쪽
citias refbrmidat, vult fieri Christianus' non ieri vult potius quam fingere. Fides enim non res est salutantis corporis, sed credenti animi. Sed plane saepe adest misericordia Dei per ministerium Catechigantis, ut sermone commotus jam fieri velit, quod decreverat fingere quod cum velle coeperit, tunc eum Venisse deputemus. Et occultum quidem nobis est quando veniat animo, quem iam corpore praeSentem Videmus : Sed tamen sic cum eo debemus agere, ut stat in illo haec voluntas, etiamsi non est. Nihil enim deperit, quando si est, utique tali nostra actione firmatur, quamVi quo tempore, Vel qua hora coeperit, ignoremus. Utile Si Sane , ut praemoneamur antea, si fieri potest, ab iis qui eum norunt, in quo statu animi sit, vel quibus ausis commotus ad suscipiendam religionem venerit. Quod si defuerit alius a quo id noverimus, etiam ipse interrogandus est, ut ex eo quod reSponderit ducamus Sermonis exordium. Sed si icto pectore accessit, humana commoda cupiens, vel incommoda fugiens, utique mentiturus S tamen ex eo ipso quod mentitur, capiendum est principium: non ut refellatur ejus mendacium , quasi tibi certum sita; sed ut si dixerit eo proposito e VeniSSe quod Vere approbandum est, sive ille verum sive salsum dicat, tale tamen propositum qualis venisse reSpondit, approbante atque laudantes, facia mus eum delectari,SSe se talem , qualem videri cupit. Si autem aliud dixerit, quam oportet esse in animo ejus qui christiana fide imbuendus est blandius et lenius reprehendendo tanquam rudem et ignarum, et christianae doctrinse sinem verissimum demonstrando atque laudando
breviter et graviter, ne aut tempora futurae narrationis Occupe , aut eam non prius Collocato animo audeas imponere, facias eum Velle quod aut per errorem, aut per simulationem nondum Volebat.