장음표시 사용
511쪽
cujus blandas alas refugientes superbi, praeda fiunt alitibus. Si enim intellectus delectat in penetralibus sincerissimis, hoc etiam intelligere delectet, quomodo charitas quanto osIiciosius descendit in insuma, tanto robustius recurrit in intima per bonam conscientiam nihil quaerendi ab eis ad quos descendit, praeter eorum empiternam
Remedium contra Secundam findi causam. XVI. Si autem magis appetimus ea quae jam parata sunt et melius dicta legere, vel audire, et ideo piget incerto exitu ad tempus coaptare quae loquimuro tantum a veritate rerum non berret animus, facile est ut si in verbis auditorem aliquidissenderit, ex ipsa occasione discat quam sit re intellecta contemnendum, si minus integre, aut si minus proprie sonare potuit, quod ideo sonabat ut res intelligeretur. Quod si humanae infirmitatis intentio etiam ab ipsa rerum veritate aberraverit; quanquam in catechigandis rudibus, ubi via tristissima tenenda est, difficile potest acciderem tamen ne sorte accidat ut etiam hinc ostendatur auditor, non aliunde nobis debet videri accidisse , nisi quia Deus experiri nos voluit, Utrum Cum mentis placiditate corrigamur, ne in defensionem nostri erroris majore praecipitemur errore. Quod si nemo nobis dixerit, nosque et illos qui audierunt omnino latuerit, nullus dolor est, si non stat iterum Plerumque autem noS
512쪽
ipsi recolentes quae dixerimus, reprehendimus aliquid, et
ignoramus quomodo cum diceretur acceptum Sit, magiS- sue dolemus, quando in nobis servet charitas, si cum salsum esset, libenter acceptum est. Ideoque opportunitate reperta , sicut nos ipsos in silentio reprehendimus, ita curandum est, ut etiam illi sensim corrigantur, qui non Dei verbis, sed plane nostris in aliquam lapsi sunt falsitatem. Si vero aliqui livore vesano caeci erra8Se nos gaudent SN-Surrones, detractores. Deo odibiles praebeant nobis materiam exercendae patientiae cum misericordia, quia et
patientia Dei ad poenitentiam eos adducis . Quid enim est detestabilius, et quod magis thesauriget iram in die irae et revelatiun is usi judicii Dei, quam de malo alterius mala diaboli similitudine atque imitatione laetari. Nonnunquam
etiam. Cum recte omnia Vereque dicantur aut non
intellectum aliquid, aut contra opinionem et consuetudinem veteris erroris ipsa novitate asperum, offendit et perturbat audientem. Quod si apparuerit, lanabilemque e praebet, auctoritatum rationumque copia sine ulla dilatione sanandus est. Si autem tacita et occulta offensio est,
Dei medicina opitulari potest. At si resiluerit, et curari reeus a Verit consoletur nos dominicum illud exemplum, qui offensis hominibus ex verbo suo, et tanquam durum refugientibus, etiam iis qui remanserant ait Numquid, et vos vultis ire Satis enim fixum atque immobile debet corde retineri, Ierusalem captivam ab hujus oecuti Babylonia decursis temporii)us liberari, nullumque ex illa esse periturum; quia qui perierit, non e illaiaerat. Firmum enim fundamentum Dei stat, habens signacu- , tum hoc Novit Dominus qui sunt ejus, et recedat abi iniquitate omnis qui nominat nomen Domini Ista
cogitantes, et inVocantes Dominum in cor nostrum, minUS
513쪽
timebimus incertos exitus sermonis nostri propter incertos motus auditorum, delectabitque os etiam ipsa perpessi molestiarum pro misericordi opere , si non in eo nostram gloriam requiramus. unc enim est Vere OPUS bonum, cum a charitate jaculatur agentis intentio, et tanquam ad locum suum rediens, rursus in charitate requieScit Lectio vero quae nos delectat, aut aliqua auditi melioris eloquii, ut eam promendo sermoni nostro praeponere Volentes, cum pigritia vel taedio loquamur, alacrioreMnOS
suscipiet, jucundiorque praestabitur post laborem et majore siducia deprecabimur, ut loquatur nobis Deu qUomodo Volumus , si suscipiamus hilariter ut loquatur per nos quomodo possumus ita sit ut diligentibus Deum omnia concurrant in bonum
Remedium contra tertiam causam in ii. XVII. ΛΜ vero si usitata et parvulis congruentia Saepe repetere fastidimus, congruamus ei per fraternum , paterni In maternumque morem, et copulatis cordi eorum etiam nobis nova videbuntur. Τantum enim valet animi
compatientis affectus, ut cum illi asticiuntur nobis loquentibus, et nos illis discentibus habitemus iii invicem; atque ita et illi quae audiunt quasi loquantur in nobis,
o nos in illis discamus quodam modo quae docem US. Nonne accidere hoc solet, cum loca quaedam ampla et
514쪽
pulchra, vel urbium vel agrorum, quae jam nos Saepe videndo sine aliqua voluptate praeteri hamus, Stendimus eis qui antea nunquam Viderant, ut nostra delectatio in eorum novitatis delectatione renovetur Et tanto magis, quanto Sunt amiciores quia per amoris vinculum inquantum in illis sumus, in tantum et nobis nova fiunt quae vetera fuerunt. Sed si in rebus contemplandis aliquantum profecimus, non Volumus eos quos diligimus laetari et Stupere, cum intuentur opera manuum hominum sed volumus eos in ipsam artem consiliumve institutoris attollere, atque inde exurgere in admirationem laudemque omnicreantis Dei, ubi amoris fructuosissimus sinis est; quanto ergo magis delectari nos oportet, cum ipsum Deum jam discere homines accedunt, propter quem discenda sunt quaecumque discenda sunt et in eorum novitate innovari, ut si frigidior est solita nostra praedicatio, insolita eorum auditione servescat. Huc accedit ad comparandam laetitiam, quod cogitamus, et ConSideramuS de qua erroris morte in vitam fidei transeat homo. Et si vicos usitatissimos cum benefica hilaritate transimus, quando alicui forti que errando laboraverat, demonStramus iam quanto alacrius et cum gaudio majore indoctrina salutari, etiam illa quae propter nos reteXere non opus St, perambulare debemus cum animam miserandam et erroribus speculi fatigatam per itinera pacis, ipso qui nobis eam praestitit jubente, deducimus P
515쪽
Remedium contra quartam cauSam faStidia. - Auditor vel audiendo et Stando fatigatuS, quomodo recreanduS.-USu. audiendi verbum Dei Sedendo, in quibusdam EccleStis rec tuS. XVIII. ED re vera multum est perdurare in loquendo
usque ad terminum praestitutum, cum moveri non idemus audientems quod sive non audeat, religionis timore constrictus, voce aut aliquo motu corporis significare approbationem suam, sive humana verecundia reprimatur; sive dicta non intelligat, sive contemnat quandoquidem nobis non cernentibus animum ejus incertum est, omnia Sermone tentanda sunt, quae ad eum excitandum et tanquam de latebris eruendum possint valere. Nam et timor nimius atque impediens declarationem judicii ejus blanda exhortatione pellendus est, et insinuando fraternam societatem verecundia temperanda, et interrogatione quaerendum utrum intefligat, et danda fiducia, ut si quid ei contradicendum videtur, libere proferat. Quaerendum etiam de illo, utrum haec aliquando jam audierit, et fortassis eum tanquam nota et pervulgata non OVeant is agendum pro ejus responsione, ut aut planius et enodatius loquamur, aut opinionem contrariam refellamus, aut ea quae illi nota sunt non explicemus latius, sed breviter
complicemus, eligamusque aliqua ex his quae mystice dicta sunt in sanctis Libris, et maxime in ipsa narratione, quae
516쪽
aperiendo et revelando noster sermo dulcescat. Quod si nimis tardus est, et ab omni tali suavitate absurdus et
aversus, misericorditer Sufferendus est, breviterque decur- Si CaeteriS, ea quae maxime necessaria sunt, de unitate catholicae, de tentationibus, de christiana conversatione
propter futurum judicium terribiliter inculcanda sunt, magisque pro illo ad Deum, quam illide Deo multa dicenda. XIX. Saepe etiam sit, ut qui primo libenter audiebat, vel audiendo vel stando fatigatus, non jam laudans, sed
oscitans labia diducat, et se abire velle etiam invitus ostendat. Quod ubi senserimus, aut renoVare Oportet ejus animum, dicendo aliquid honesta hilaritate conditum et aptum rei quae agitur, vel aliquid valde mirandum et stupendum, vel etiam dolendum atque plangendum; et magis de ipso, ut propria cura punctus evigilet quod tamen non Offendat ejus verecundiam asperitate aliqua, sed potius familiaritate conciliet aut oblata esSione Succurrereri quanquam sine dubitatione melius fiat, ubi decenter sieri potest, ut a principio Sedens audiat longeque consultius in quibusdam Ecclesiis transmarinis non solum antitistes sedentes loquuntur ad populum, sed ipsi etiam populo sedilia subjacent, ne quisquam infirmior stando lassatus a
saluberrima intentione avertatur, aut etiam cogatur ahSCedere. Et tamen multum interest, Si se quisquam de magna multitudine subtrahat ad reparandas Vires, qui jam Sacramentorum societate devinctus est et si ille discedat, quod plerumque inevitabiliter urgetur, ne interiore defectu Victus etiam cadat), qui primis sacramentis imbuendus est et pudore enim non dicit cur eat, et imbecillitate Stare non initur. Expertus haec dico : nam fecit hoc quidam, Cum eum catechigarem, homo rusticanus, unde
magnopere praecavendum esse didici. Quis enim ferat arrogantiam n0Stram, cum Viro fratres nostros, Vel etiam
517쪽
quod majore sollicitudine curandum est, ut Sint fratres nOStri, coram nobis sedere non facimus; et ipsum Dominum nostrum, cui assistunt Angeli, sedens mulier audiebat a Sane si aut brevis sermo futurus est, aut conceSSui locus non eSt aptus, Stantes audiant; sed cum multi audiunt, et non tunc initiandi. Nam cum unus, aut duo, aut pauci. qui propterea Venerunt ut Christiani stant, periculose IO-quimur Stantibus Tamen si jam sic coepimus, saltem animadverso auditoris taedio, et offerenda sessio est, imoVero prorSUS Urgendus ut sedeat, et dicendum aliquid quo re-nOVetur, qu etiam cura, si qua forte irrDens eum avocare coeperat, fugiat ex animo. Cum enim causae incertae Sint, cur jam tacitus recuset audire, jam sedenti aliquid adversus incidentes cogitationes specularium negotiorum dicatur, aut hilari, ut dixi, aut tristi modo : ut si ipsae sunt quae mentem OccupaVerant, cedant quasi nominatim accuSatae si autem ipsae non sunt, et audiendo satigatus est, cum de illis tanquam ipsae sint, quandoquidem ignoramus, inopinatum aliquid et extra0rdinarium, eo modo quo dixi, loquimur, a taedio renovatur intentio. Sed et breVe sit, maxime quia extra Ordinem inseritur, ne morbum fastidii cui subvenire Volumus, etiam augeat ipsa medicina et acceleranda Sunt caetera, et promittendus atque exhibendus sinis propinquior.
518쪽
XX. Si autem confregit animum tuum alterius actionis, cui tanquam magis uecessariae jam SuspensuS eras, OmiSSio, et propterea tristis insuaviter catechigas cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis agendum esse quidquid cum hominibus agimus, et ex ossicio sincerissimae charitatis' hoc ergo excepto, incertum esse quid utilius agamus, et quid opportunius aut intermittamus, aut Omnino omittamus. Quia enim merita hominum pro luibus agimus, qualia sint apud Deum non novimus, quid eis ad tempus expediat aut nulla aut tenuissima et incertissima conjectura Suspicamur, potius quam comprehendimus. Quapropter res quidem agendas pro noStro captu Ordinare debemus quas eo modo quo statuimus si peragere potuerimus, non ideo gaudeamus quia nobis, sed quia Deo sic eas agi placuit si autem aliqua inciderit necessitas, qua noster ille ordo turbetur; flectamur facile, ne frangamur; ut quem Deus nostro praeposuit, ipse Sit noster. Equius
est enim, ut nos ejus quam ut ille nOStram Voluntatem sequatur. Quia et ordo agendarum rerum, quem OStro arbitrio tenere volumus, ille utique approbandus est, ubi potiora praecedunt. Cur ergo nos dolemus homines a D0
519쪽
mino Deo tanto potiore praecedi, ut eo ipso quo nostrum amamus ordinem, inordinati esse cupiamus Nemo enim melius ordinat quid agat, nisi qui paratior est non agere quod divina potestate prohibetur, quam cupidior agere quod humana cogitatione meditatur si Quia multae cogis lationes sunt in corde viri, consilium autem Domini mas et in aeternum .
XXI. Si vero ex aliquo scandalo perturbatus animus
non valet edere serenum jucundumque Sermonem, tantam esse charitatem oportet in eos pro quibus Christus mortuus St, Volens eos preti Sanguinis Sui ab errorum saecularium morte redimeres ut hoc ipsum quod nobis tristibus nuntiatur, praesto esse aliquem qui desideret fieri Christianus, ad consolationem illius resolutionemque tristitiae valere debeat, sicut solent lucrorum gaudia dolorem lenire damnorum. Non enim Scandalum nos constristat alicujus, nisi quem perire aut per quem perire infirmum vel credimus vel videmus. Ille igitur qui initiandus advenit, dum speratur posse proficere, dolorem deficientis abstergat. Quia et si timor ille suggeritur, ne fiat proselytus filius gehennae, dum multi tales Versantur ante oculos, ex quibu oriuntur ea, quibuMurimur, Scandala, non ad retardandos nos pertinere debet, sed magis ad excitandos et acuendos quatenus quem imbuimus moneamus, ut caveat imitationem eorum, qui non ipsa Veritate, sed solo nomine Christiani Sunt nec eorum turba commotus,
aut sectari velit eos, aut Christum nolit sectari propter eos et aut nolit esse in Ecclesia Dei ubi illi sunt, aut talis ibi velit esse quales illi sunt. Et nescio quomodo in
hujusmodi monitis ardentior sermo est, cui fomitem subministrat praesens dolor ut non solum pigriores non simus, sed eo ipso dicamus accenSius atque Vehementius,
520쪽
quod securiores frigidius et lentius diceremus gaudeamusque nobis occasionem dari, ubi motus animi nostri sine
fructificatione non tranSeat. XXII. Si autem de aliquo errato nostro Vel peccato nos moestitudo comprehendit, non tantum meminerimus Sacrificium Deo spiritum esse contribulatum , sed etiam illud: Quia sicut aqua ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum . n Et si uia misericordiam, inquit, volo 3 quam sacrificium'. ii Sicut ergo si periclitaremur incendio, ad aquam utique curreremus, quo posset extingui, et gratularemur si quis eam de proximo offerret ita si de nostro foeno aliqua peccati flamma surrexit, et propterea conturbamur, data occasione misericordissimi operis, tanquam de oblato fonte gaudeamus, ut inde illud quod exarserat opprimatur. Nisi forte tam stulti sumus, ut alacrius arbitremur cum pane currendum, quo Ventrem eSurientis impleamus, quam cum Verbo Dei, quo mentem istud edentis instruamus. Huc accedit, quia si tantummodo prodesset hoc facere, non facere autem nihil obesset infeliciter in periculo salutis, non jam proximi, sed
nostrae oblatum remedium SperneremUS. Cum ero e Ore
Domini tam minaciter sonet si SerVe nequam et piger, η dares pecuniam meam nummulariis quae tandem dementia est, quoniam peccatum nostrum nos angit, ideo rursus Velle peccare, non dando pecuniam dominicam
volenti et petenti His atque hujusmodi cogitationibus et considerationibus depulsa caligine taediorum, ad catechigandum aptatur intentio, ut suaviter imbibatur, quod impigre atque hilariter de charitatis ubertate prorumpit. Haec enim non tam ego tibi, quam omnibus nobis dicit ipsa dilectio, quae dissus est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis