Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

CAPUT XV.

Pro personarum i emitate temperanda oratio. XXIII. Ε nunc etiam illud quod prius quam promitterem non debebam, jam fortasse debitum flagitas , ut

aliquod sermonis exemplum, tanquam si ego aliquem catechiZem, non me pigeat explicare, et intuendum tibi proponere. Quod prius quam faciam, volo cogites aliam esse intentionem distantis , cum lector futurus cogitatur; et aliam loquentis, cum praesens auditor attenditur Dei in eo ipso aliam in secreto monentis, dum nullus alius qui de nobis judicet praesto est i aliam palam docentis aliquid, cum dissimiliter opinantium circumstat auditus Dei in hoc

genere aliam, cum docetur unus, caeteri autem tanquam judicantes aut attestantes quae sibi nota sunt audiunt; aliam cum omnes communiter quid ad eos proferamus expectant et rursus in hoc ipso aliam , cum quasi privatim consedetur, ut sermocinati conseraturo aliam, Cum populus tacens unum de loco superiore dicturum suspensus intuetur multumque interest, et cum ita dicimus,

utrum pauci adsint an multi; docti an indocti, an ex utroque genere mixti urbani an rustici, an hi et illi simul an populus ex omni hominum genere temperatus sit. Fieri enim non potest, nisi aliter atque aliter assiciant locuturum atque dicturum, et ut sermo qui profertur, assectionis animi a quo profertur, quemdam quasi Vultum gerat, et pro eadem diversitate diverse afficiat auditores, cum et ipsi se ipsos diverse assiciant invicem praesentia sua. Sed quia de rudi-

522쪽

bus imbuendis nunc agimus, de me ipso lihi testis sum,

aliter atque aliter me mOVeri, cum ante me catechiZandum video eruditum , inertem, civem , peregrinum, diVitem , pauperem , priVatum, honoratum, in potestate aliqua constitutum , illius aut illius gentis hominem, illius aut illius aetatis aut sexus, ex illa aut illa secta, ex illo aut illo vulgari errore venietitem ac pro diversitate motus mei sermo ipse et procedit, et progreditur, et simitur. Et quia cum eadem omnibus debeatur charitas, non eadem est omnibus adhibenda medicina: ipsa item charitas alios parturit, cum aliis infirmaturi alios curat pedificare, alios contremiscit offendereo ad alios se inclinat, ad alios se erigit aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater. Et qui non expertus est eadem charitate quod dico, cum videt nos , quia faculias aliqua nobis donata delectat laudabiliter innotescere in ore multitudinis, inde nos beatos putat meus autem, in cujus conspectum intrat gemitus compeditorum, videat humilitatem nostram et laborem nostrum , et dimittat omnia

peccata nostra Quamobrem si quid tibi in nobis placuit,

ut aliquam observationem sermonis tui a nobis audire quaereres , melius Videndo et audiendo nos cum haec agimus, quam legendo cum haec dictamus, edisceres.

523쪽

Formula Orationis catechisim. Exordium ductum a laudabili proposito Suscipiendi se Christiarim retiaginis , Pro ter futuram requiem. Requietin rebus inquietis non quoerenda. - Non in diuitiis, nec in honoribuS. - Requiem quoerentes in oblectamentis carnis et in Uectaculis. XXIV. SED tamen faciamus aliquem Venisse ad nos, qui vult esse Christianus, et de genere quidem idiotarum,

non tamen rusticanorum, Sed urbanorum, quale apud Carthaginem plures experiri te necesse est interrogatum etiam utrum propter Vitae praesentis aliquod commodum, an propter requiem quae post hanc Vitam speratur, Christianus esse desiderat, propter futuram requiem reSpondisse Mali fortasse a nobis instrueretur alloquio De gratias, frater valde tibi gratulor, et gaudeo de te, quod in tantis ac tam periculosis hujus saeculi tempestatibus de

aliqua vera et certa securitate cogitasti. Nam et in hac vita homines magnis laboribus requiem quaerunt et securitatem, sed pravis cupiditatibus non inveniunt. Volunt enim requiescere in rebus inquietis et non permanentibus: et quia illo tempore subtrahuntur et transeunt, timoribuSet doloribus eos agitant, nec quietos esse permittunt. Sive enim in divitiis velit homo requiescere, magis Superbus es icitur, quam securus Annon videmus quam multi eas subito perdiderint, multi etiam propter illas perierint, aut cum eas habere cupiunt, aut cum eis oppressi a cupi-

524쪽

516 AUGUSTINI AEPISCOPI

clioribus auseruntur P uae si etiam per totam vi lana Cum homine permanerent, et non desererent dilectorem suum, ipse illas sua morte desereret. Quanta est enim vita hominis , etiamsi senescati' ut cum sibi homines optant senectutem, quid aliud optant nisi longam infirmitatem ΤSic et honores hujus saeculi, quid sunt nisi typhus, et inanitas, et ruinae periculum Quia sic Scriptura sancta dicit Omnis caro foenum, et claritas hominis ut flos foeni. o Foenum aruit, flos decidit verbum autem Domini v manet in aeternum . Ideo qui Veram requiem et veram felicitatem desiderat, dehet tollere spem suam de rebus mortalibus et praetereuntibus, et eam collocare in verbo Domini, ut haerens ei quod manet in aeternum, etiam ipse cum illo maneat in aeternum. XXV. Sunt etiam homines qui nec divites quaerunt eSSe, ne ad Vanas honorum pompas ambiunt pervenire : Sed gaudere et requiescere volunt in popinis et in fornicationibus, et in theatris atque spectaculis nugacitatis quae in

magnis civitatibus gratis habent. Sed sic etiam ipsi aut

consumunt per hixuriam paupertatem suam, et ab egeState postea in furta et effracturas, et aliquando etiam in latrocinia prosiliunt, et subito multis et magnis timoribus implentur et qui in popina paulo ante cantabant, amplanctus carceris somniant. Studiis autem Spectaculorum si unt daemonibus similes, clamoribus suis incitando homineS, Ut se invicem caedant, secumque habeant Contentiosa certamina qui se non laeserunt, dum placere insano populo cupiunt quos si animadverterint 8Se On Cordes, tun eos oderunt et persequuntur, et tanquam collii Sores

ut fustibus verberentur exclamant, et hanc iniquitatem facere etiam vindicem iniquitatum judicem cogunt; si autem horrendas adversus invicem inimicitias eos exer-

525쪽

cere cognovelint, sive sinto qui appellantur, sive sceniciet thymelici sive aurigae, sive VenatoreS,AEUO mi SerOS non solum homines cum hominibus ; sed etiam homines cum bestiis in certamen pugnamque committunt quo majore adversus invicem discordia furere senserint, eo magis amant et delectantur, et incitatis favent, et faventes incitant, plus adversus se ipsos insanientes ipsi spectatore alter pro altero, quam illi quorum insaniam insani prOVOeant, sed insaniendo spectare desiderant. Quomodo ergo Sanitatem pacis tenete animus potest, qui discordiis et certaminibus pascitur Qualis enim Cibus SumitUr,

talis valetudo consequitur. Postremo quam Vis in Sana gaudia non sint gaudia, tamen qualia CumqU Sint, et quantumlibet delectet jactantia divitiarum, et tumor honorUm, Vorago popinarum, et bella theatrorum, et immunditia sornicationum , et prurigo thermarum, aufert omnia ista una febricula, et adhuc viventibus totam falsam boalitudinem subtrahit remanet inanis et saucia conscientia Deum Sensura judicem, quem noluit habere custodemo et inVentura asperum Dominum , quem dulcem patrem quaerere et amare contempsit. Τu autem quia veram requiem quae

post hanc vitam Christianis promittitur quaeris, etiam hic eam inter amarissimas vitae hujus molestias suavem jucundamque gusta his, si ejus qui eam promisit praecepta dilexeris. Cito enim senties dulciores osse justitiae fructus quam iniquitatis, et verius atque jucundius gaudere Ominem de hona conscientia inter molestias quam de mala inter delicias quia non sic venisti conjungi Ecclesis Dei,

ut ex ea temporalem aliquam utilitatem requira S

526쪽

CAPUI XVII.

Limrehenditur qui velit 33 Christianus Proseter commodum tem Orale. - Christianu Nere St, qui religionem yrostetur νορ ter futut iam reqHiem. TranSit ad narrationem eorum quo credenda Sunt Filius Dei cur homo factus. XXVI. SuNae enim qui propterea volunt esse Christiani, ut aut promereantur homines a quibus temporalia commoda expectant, aut quia ossendere nolunt quos timent. Sed isti reprobi sunt et si ad tempus eos portat Ecclesia, sicut area usque ad tempus ventilationis paleam sustinet'; si non se correxerint, et propter futuram sempiternam requiem Christiani esse coeperint, in me Separabuntur. Nec sibi blandiantur quod in area possunt esse eum frumento Deiri quia in horreo cum illo non erunt, sed igni debito destinantur. Sunt etiam alii meliore quidem Spe, sed tamen non minore periculo, qui jam Deum timent, et non irrident Christianum nomen, nec simulato corde intrant Ecclesiam Dei, sed in ista vita expectant felicitatem, ut feliciores sint in rebus terrenis, quam illi qui non colunt Deum ideoque cum viderint quosdam sceleratos et impios ista saeculi prosperitate pollere et excellere, se autem vel minus habere ista vel amittere, pertullantur tanquam sine causa Deum colant, et facile a sidedeficiunt.

527쪽

XXVII. Qui autem propter beatitudinem sempiternam

et perpetuam requiem, quae post hanc vitam sanctis futura promittitur, vult sieri Christianus, ut non eat inignem aeternum cum diabolo, sed in regnum aeternum intret cum Christo vere ipse Christianus est cautus in omni tentatione, ne prosperi rebus corrumpatur, et ne frangatur adversis, et in abundantia bonorum terrenorum modestus et temperans, et in tribulationibus sortis et patiens. Qui etiam proficiendo perveniet ad talem animum, ut bas amet Deum , quam timeat gehennam ut etiamsi dicat illi Deus inter deliciis carnalibus sempiternis, et quantum pote pecca, nec morieris, nec in gehennam mitteris, sed meeum tantummodo non eris exhorreSeat, et omnino non peccet, non jam ut in illud quod timebat non incidat, sed ne illum quem sic amat ossendat in quo uno est reqUies, quam Oculia non Vidit, nec auris audivit, nee in cor hominis ascendit, quam praeparavit Deus diligen

tibus eum .

XXVIII. De qua requie significat Scriptura, et non tacet, quod ab initio mundi ex quo fecit Deus coelum et

terram et omnia quae in eis sunt, Se diebuS Operatu est, et septimo die requievit'. Poterat enim omnipotens et uno momento temporis omnia facere. Non autem labora-Verat, ut requiesceret, quando, si Dixit, et facta sunt γγ mandavit, et creata sunt η sed ut significaret, quia post sex aetates mundi hujus septima aetate tanquam Septimo die requieturus est in sanctis suis: quia ipsi in illo requiescent post omnia bona opera , in quibus ei serVierunt, quae ipse in illis operatur, qui Vocat, et praecipit, et delicta praeterita dimittit, et justificat eum qui prius erat impius. Sicut autem cum illi ex dono ejus bene operantur, recte dicitur ipse operari ; sic cum in illo requies

528쪽

Cunt, recte dicitur ipse requiescere. Nam quod ad ipsum attinet, pausationem non quaerit, quia laborem non Sentit. Fecit autem omnia per Verbum suum et Verbum ejus ipse Christus, in quo requiescunt Angeli et omnes coelestes mundissimi spiritus in sancto silentio Homo autem peccato lapsus perdidit requiem, quam habebat in ejus Divinitate, et recipit eam in ejus humanitate rideoque opportuno tempore, quo ipse Sciebat oportere sieri, homo

factus et de foemina natus est. Λ carne quippe Contaminari non poterat, ipse carnem potius mundaturus. Ipsum antiqui sancti venturum in revelatione Spiritus cognoVerunt, et prophetaverunt: et sic salvi facti sunt credendo quia Veniet, sicut nos salvi efficimur credendo quia venit: ut diligeremus Deum , qui sic nos dilexit, ut unicum Filium suum mitteret, qui humilitate nostrae mortalitatis indutus, et a peccatoribus et pro peccatoribus moreretur. Iam enim olim ab ineuntihus speculis mysterii hujus altitudo praesigurari praenuntiarique non eSSat.

CAPUT XVIII.

De ho nini et rerum aliarum creat ne quid credendum. - Homo in Paradiis conStitutuS. - Cur creatu. qui ProeSciebatur PeccaturuS. - L SVS

hominis et angeli nihil De nocuit. XXIX. LoN Μ Deus omnipotens, et bonus et justus et misericors , qui secit omnia bona, sive magna sive

parVa, Sive Summa Sive insIma Sive quae Videntur, sicuti sunt coelum et terra et mare, et in coelo sol et luna, et

529쪽

Caetera sidera, in terra autem et mari arbores et si utices et animalia suae cujusque naturae , et omnia corpora vel coelestia Vel terrestria' sive quae non videntur, Sicuti Sunt spiritus quibus corpora vegetantur et vivificantur fecit et hominem ad imaginem suam; ut quemadmodum ipse per omnipotentiam Suam praeest universae creaturae, SiChomo per intelligentiam suam, qua etiam Creatorem SuUm cognoscit et colit, praeesset omnibus terrenis animalibus.

Fecit illi etiam adjutorium sueminam: non ad carnalem concupiscentiam, quandoquidem nec corruptibilia corpora tunc habebant, antequam eos mortalitas invaderet poena peccati. sed ut haberet et vir gloriam de foemina, cum ei praeiret ad Deum, seque illi praeberet imitandum in sanctitate atque pietate; sicut ipse esset gloria Dei,

cum ejus sapientiam Sequeretur.

XXX. Itaque constituit eos in quodam loco perpetuae beatitudinis, quem appellat Scriptura paradiSum praeceptumque illis dedit, quod si non transgrederentur, in illa semper immortalitatis beatitudine permanerent: si

autem transgrederentur, Supplicia mortalitatis expenderent. Praesciebat autem Deus eos transgressuros Sed tamen quia conditor est et effector Omnis boni, magis eos

fecit, quando fecit et bestias, ut impleret terram bonis

terrenis. Et utique melior est homo etiam peccator, quam bestia. Et praeceptum quod non erant servaturi, magi8 dedit, ut essent inexcusabiles, cum in eos Vindicare coepisset. Quidquid enim homo fecerit, laudabilem in suis factis invenit Deum: si recte egerit, laudabilem invenit per justitiam praemiorum si peccaverit, laudabilem invenit per justitiam suppliciorum: si peccata confessus ad recte vivendum redierit, laudabilem invenit per misericordiam

indulgentiarum. Cur ergo non faceret Deus hominem, quamVis eum peccaturum praenosceret, cum et stantem

530쪽

coronaret, et cadentem ordinaret, et surgentem adjuvaret, Semper et ubique ipse gloriosus bonitate, justitia, clementia i maxime quia et illud praesciebat, de propagine moi talitatis ejus futuros sanctos , qui non ibi quaererent, sed Creatori suo gloriam darent, et eum colendo ab omni corruptione liberati, cum Angelis sanctis Semper Vivere et beate vivere mererentur Qui enim hominibus dedit liberum arbitrium, ut non servili necessitate, sed ingenua Voluntate Deum colerent, dedit etiam Angelis Det ideo nec Angelus, qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit obedientiam Dei, et diabolus factus est, aliquid nocuit Deo, sed sibi. Novit enim Deus ordinare

deferentes se animas, et ex earum justa miseria inferiore partes creaturae suae convenientissimis et congruentissimis legibus admirandae dispensationis ornare. Itaque nec diabolus aliquid Deo nocuit, quia vel ipse lapsus est, vel hominem seduxit ad mortem nec ipse homo in aliquo minuit veritatem aut potestatem aut beatitatem Conditoris sui, quia conjugi suae seductae a diabolo, ad id quod Deus prohibuerat, propria Voluntate ConSenSit. Iustissimis enim Dei legibus omnes damnati sunt, Deo glorioso per aequitatem vindictae, ipsi ignominiosi per turpitudinem poenae ut et homo a suo Creatore VerSUS ietus diabolo subderetur, et diabolus homini ad Creatorem Suum OnVers Vincendus proponeretur ut quicumque diabolo usque in finem consentirent, cum illo irent in aeterna Supplicia; quicumque autem humiliarent se Deo, et per ejus gratiam diabolum incerent, aeterna praemia

mererentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION