Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

mia servitutis suae et praesentis vitae felicitatem, sed solam Vitam aeternam, in qua ipso Deo frueretur, ab illo desiderans; ut hac sexta aetate mens humana renovetur ad imaginem Dei, sicut sexta die homo factus est ad imaginem Dei unc enim et lex impletur, dum non cupiditate rerum temporalium, sed charitate illius qui praecepit, sumtquaecumque praecepit. Quis autem non redamare assectet justissimum et misericordissimum Deum, qui prior sic amavit injustissimos et superbissimos homines, ut propter eos mitteret unicum Filium, per quem fecit omnia, qui non sui mutatione, sed hominis assumptione homo factus, non Solum cum ei vivere, sed etiam pro eis et ab eis posset

Occidi l

XL. Itaque Novum es tamentum haereditatis sempiternae manifestans, in quo renovatus homo per gratiam Dei ageret novam Vitam, hoc est, vitam spiritalem ut Vetus ostenderet primum, in quo carnalis popuI IS agenSVeterem hominem, exceptis paucis intelligentibus atriarchis et Prophetis et nonnullis latentibus Sanctis, carnaliter ViVens carnalia praemia desiderabat a Domino Deo, et in sigura spiritalium honorum accipiebat omnia ergo hona terrena contempsit homo factus Dominus Christus, ut Contemnenda monstraret; et omnia terrena sustinuit malia, quae Sustinenda praecipiebat ut neque in illis quaereretur felicitas, neque in istis infelicitas timeretur. Natus enim de matre, quae quam vi a viro inlaeta conceperit, semperqUe intacta permanserit, virgo concipiens, Virgo pariens, Virgo moriens, tamen fabro desponsata erat, omnem typhum carnalis nobilitatis sextinxit Natus etiam in civitate Bethlehem, quae inter omnes Iudaeae civitate ita erat exigua,

ut hodieque villa appelletur, noluit quem l tuam de CujuS- quam terrenae civitatis sublimitate gloriari Pauper etiam

Gen. I, 7

542쪽

factus est cujus sunt omnia, et per quem creata Sunt omnia; ne quisquam cum in eum crederet, de terrenis divitiis auderet extolli. Noluit rex ab hominibus fieri ; quia humilitatis ostendebat viam miseris, quos ab eo superbia SeparaVerat quamVis sempiternum ejus regnum universa creatura testetur. Esurivit qui omnes pascit sitivit per quem creatur Omnis potus, et qui spiritaliter panis est esurientium fonsque sitientium : ab itinere terrestri satigatus est, qui se ipsum nobis viam fecit in coelum velut obmutuit et obsurduit coram conviciantibus, per quem mutus locutus est et surdus audivit vinctus est, qui de infirmitatum vinculis solvit flagellatus est, qui omnium dolorum flagella de hominum corporibus expulit crucifixus est, qui cruciatus nostros sintvita mortuus est, qui mortuos suscitavit. Sed et resurrexit nunquam morituruS, ne ab illo quisquam sic disceret mortem contemnere, quaSi

nunquam VicturuS.

CAPUT XXIII.

Spiritus Sanctus die quinquageSimo OS SurreC-tionen Christi missus. Iudini rindicatione OStolorum come 'Si, itin euangelicin iudiο granteS. - EccleSit in udienteSyer Paulum constitutae. XLI. INDE confirmatis Discipulis, conversatus cum eis quadraginta diebus, eisdem spectantibus ascendit in coelum et completis a resurrectione quinquaginta diebus misit eis Spiritum sanctum, promiserat enim, per quem

543쪽

diffusa charitate in cordibus eorum, non solum sine onere, sed etiam cum jucunditate legem possent implere. Quae data est Iudaeis in decem praeceptis, quod appellant Decalogum. Quae rursus ad duo rediguntur, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente ; et diligamus proximum sicut nos ipsos L Nam in his duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere, ipse Dominus et dixit in Evangelio, et suo manifestavit exemplo . Nam et populus Israel ex die quo primum Pascha in imagine celebrarunt ovem occidentes et manducantes, et u Sanguine

postes eorum ad salutis tutelam signati sunt ex ipso ergo die quinquagesimus dies impletus est, et legem acceperunt scriptam digito Dei', quo nomine am diximus significari Spiritum sanctum' sicut post Domini passionem et resurrectionem, quod est Verum Pascha, quinquagesimo die ipse Spiritus sanctus Discipulis missus est non jam lapideis tabulis corda dura significans , Sed Cum eSSent unum in locum congregati in ipsa Ierusalem, factus est subito de coelo sonus, quasi serretur flatus Vehemens, et visae sunt illis linguae divisse quasi ignis', et coeperunt linguis loqui, ita ut omnes qui ad illos Venerant, suam linguam quisque cognosceret: ad illam enim civitatem ex omni terra conveniebant Iudaei, quacumque dispersi erant, et diversas linguas gentium diversarum didicerant: in deinde cum tota fiducia Christum praedicantes, in ejus nomine

multa signa aciebant, ita ut quemdam mortuum transeunte Petro umbra ejus tetigerit, et resurrexerit'.

XLII. Sed cum viderint Iudaei tanta signa fieri in ejus

nomine, quem partim per inVidiam, partim per errorem crucifixerunt, alii irritati sunt ad persequendo praedicatores ejus Apostolos, alii vero idipsum amplius admiran-

544쪽

tes, quod in ejus nomine, quem Veluti a se Oppressum et victum riserant, tanta miracula sierent, poenitendo conversi crediderunt in eum millia Iudaeorum. Non erant amilli temporalia beneficia terrenumque regnum desiderantes a Deo, nec promissum regem Christum carnaliter expectantes; sed immortaliter intelligentes et diligentes eum, qui pro ipsis ab ipsis tanta mortaliter pertulit, et eis uSque

ad sui sanguinis peccata donavit, et immortalitatem a se sperandam et desiderandam exemplo Suae resurrectionis ostendit. Itaque jam veteris hominis terrena desideria mortificantes, et spiritalis vitae novitate flagrantes, Sicut praeceperat in Evangelio Dominus, vendebant omnia quae habebant, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponebant, ut ipsi distribuerent unicuique, sicut cuique Opus erat : Viventesque in christiana dilectione concorditer, non dicebant aliquid suum, sed erant illis omnia Communia, et anima et cor unum in Deum. Deinde etiam ipsi a Iudaeis carnalibus civibus carnis suae perseeutionem passi atque dispersi sunt, ut latius Christus eorum disper-Sione praedicaretur, et imitarentur etiam ipsi patentiam Domini sui quia qui eos mansuetus paSSUS fuerat, mansuefactos pro se pati jubebat. XLIII. Ex ipsis sanctorum persecutoribus fuerat etiam apostolus Paulus, et in Christianos maxime saeviebat: sed postea Credens et Λpostolus factus, missus est ut gentibus Evangelium praedicaret, graviora perpeSSu pro nomine Christi, quam fecerat contra nomen Christi. Ecclesias autem OnStituens per omnes gente qua Evangelium eminabat, impense praecipiehat, ut quoniam ipsi ex dolorum

cultu venientes et ad unum Deum colendum rudes, non

facile poterant rebus suis venditis et distributis servire Deo, oblationes facerent in pauperes sanctorum qui erant

545쪽

m Ecclesiis Iudaeae, quae Christo crediderant ita illos tanquam milites, illos autem tanquam stipendiario prOVinciales apostolica doctrina constituit inserens eis Christum velut lapidem angularem, sicut per Prophetam praenuntiatus erat, in quo ambo quasi parietes de diverso venientes de Iudaeis videlicet atque gentibus, germana charitate copularentur . Sed postea graviores et crebriore perSecutiones ex incrudelis gentilius adversus Christi Ecclesiam Surrexerunt, et implebatur in dies singulos verbum Domini praedicentis: si Ecce ego mitto vos velut oves in medio Iu-

CAPUT XXIV.

Ecclesia quaSi vitis Pullulat, et Putatur. - Ex iis quinwidentur in leta, credantur ser indicta quin reStant in lenda, seroPSertim judicium futurum. XLIV. Eo illa vitis quae per orbem terrarum, sicut de illa prophetatum, et ab ipso Domin pipenuntiatum erat, fructuosos palmites diffundebat, tanto pullulabat amplius,

quant uberiore Martyrum sanguine rigabatur. Quibus per omnes terras innumerabiliter pro fidei veritate morientibus, etiam ipsa persequentia regna cesserunt, et ad Christum cognoscendum atque Venerandum fracta superbiae cerVice Conversa sunt. Oportebat autem ut eadem vitis, sicut a Domino identidem praedictum erat, putaretur', et ex ea praeciderentur infructuosa Sarmenta, quibus haereses

546쪽

538 s. AUGUSTINI EPISCOPI

et schismata per loca facta sunt, sub Christi Iomine, non ipsius gloriam, sed suam quaerentium, per quorum adVersitates magis magisque exerceretur Ecclesia et probaretur atque Ilustraretur et doctrina ejus et patientia. XLV. Omnia ergo haec, sicut tanto ante praedicta legimus, Sic et facta cognoscimus et quemadmodum primi Christiani, quia nondum ista provenisse Videbant, miraculis OVehantur ut crederento Sic nos quia omnia ista

ita completa sunt, sicut ea in libris legimus, qui longe

antequam haec implerentur conscripti sunt, ubi omnia futura dicebantur, et praesentia jam videntur, aedificamur ad idem, ut etiam illa quae restant, sustinentes et perseverantes in Domino, sine dubitatione Ventura credamus. Siquidem adhuc tribulationes suturae in eisdem Scripturis leguntur, et ipse ultimus judicii dies, ubi omnes

cives ambarum illarum civitatum receptis Corporibu Surreetur Sunt, et rationem vitae suae ante tribunal Christi

judicis reddituri. Veniet enim in claritate potestatis, qui prius in humilitate humanitatis venire dignatus St, et omnes pios ab impiis segregabit non tantum eis qui in

eum credere omnino noluerunt, Sed etiam eis qui frustra et infructuose crediderunt in eum ciliis daturus regnum Secum aeternum, illis autem poenam aeternam cum diabolo. Sed sicut nullum gaudium rerum temporalium ex aliqua parte simile potest inveniri gaudio Vitae deternae, quam sancti accepturi sunt ita nullus cruciatu poenarum tem poralium potest sempiternis iniquorum cruciatibus comparari.

547쪽

Fides reSurrectionis Suadetur. - Or Perseetua informentis. - ita Pterna Sanctorum. - uendum

non tantum a Pagantis Iu cinis, et inreticis, Sed etiam a malis Christianis. Societa Sit cum bonis non tamen melin OSA Ponatur. XLVI. ITAuug, frater, confirma te ipsum in ejus nomine atque adjutorio cui credis, adversus linguas eorum qui sidem nostram irrident, de quibus diabolus seductoria Verba loquitur, maxime volens irridere idem resurrectionis. Sed ex te ipso crede futurum te esse cum fueris, quando

Cum ante non fueris, nunc esse te vides. Ubi enim erat ista moles corporis tui et ista forma membrorumque compago ante paucos annos, prius quam natus, vel etiam priusquam in matris utero conceptus esses, ubi erat haec moles

et haec statura corporis tui Nonne de occultis hujus creaturae secretis Domino Deo invisibiliter formante, processit in lucem, certisque petatum incrementis in istam magnitudinem formamque surrexit Numquid ergo dissicile est Deo, qui etiam aggeres nubium ex Occulto in momento contrahit, et contegit coelum in ictu temporis, reddere istam quantitatem corporis tui sicut erat, qui eam facere potuit sicut non erat Crede ergo sortiter et inconcuSSe, quia omnia quae videntur quasi pereundo humanis oculis Subtrahi, salva et integra sunt omnipotentiae Dei: qui ea cum voluerit, sine ulla mora et disti cultate reparabit, ea

duntaxat quae justitia ejus reparanda esse judicat ut in

548쪽

his corporibus reddant homines factorum suorum rationem in quibus ea fecerunt et in his mereantur aut commutationem coelestis incorruptionis pro meritis pietatis, aut corruptibilem corporis conditionem pro meritis iniquitatis, non quae morte Solvatur, sed quae materiam sempiternis doloribus praebeat. XLV ΙΙ. Fuge ergo per immobilem idem et mores honos, fuge, frater, illa tormenta, ubi nec tortores deficiunt,

nec torti moriuntur quibus in sine mors eSt, non POSSein cruciatibus mori. Et exardesce amore atque desiderio Sempiternae Vitae sanctorum, ubi nec OperOS erit actio, nec

requies desidiosa laus erit Dei sine fastidio, sine defectu nullum in animo taedium, nullus labor in corpore Milla indigentia, nec tua cui subveniri desideres, nec proximi cui subvenire festinos. Omnes delicis Deus erit et satietas sanctae civitatis in illo et de illo sapienter beateque Viventis Esliciemur enim, sicut ab illo promissum Speramus et eXpectamus, aequales Λngelis Dei'. et cum eis pariter illa Τrinitate perfruemur jam per Speciem, in qua nunc Persidem ambulamus . Credimus enim quod non Videmus, ut ipsis meritis fidei etiam videre quod credimus et inhaerere mereamur : ut aequalitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, et ipsius rinitatis unitatem, quomodo sint haec tria unus Deus, non jam verbis fidei et strepentibus syllabis personemus, sed contemplatione purissima et ardentissima in illo silentio sorbeam US. XLV ΙΙΙ. Haec tene fixa in corde tuo, et inVoca Deum Cui Credis, ut tueatur te adversus tentationes diabolici et est cautus, ne tibi aliunde hostis ille subrepat, qui ad solatium malevolentissimum damnationis suae, Cum quibus damnetur inquirit. Non enim per eos solos lui Christianum

nomen Oderunt, et dolent eo nomine occupatum SS Or-

549쪽

bem terrarum, et adhuc simulacri et daemoniorum Curiositatibus servire desiderant, audet ille tentare Christianos :sed etiam per eos quos paulo ante CommemoraVimVS de unitate Ecclesiae, velut putata vite, praecisos, qui haeretici vel schismatici dicuntur, conatur etiam id quidem interdum Sed tamen id etiam aliquando conatur et per Iudaeos tentare, atque seducere. Sed maxime cavendum est, ne per homines qui sunt in ipsa catholica Ecclesia, quos Velut paleam usque ad tempus Ventilationi suae Sustinet, UnUS- quisque tentetur et decipiatur. Propterea enim Deus patiens est in illos, ut et suorum electorum sidem atque prudentiam per illorum perversitatem exercendo conssirmeto et quia de numero eorum multi proficiunt, et ad placendum Deo miserati animas Suas, magno impetu OnVertuntur. Non enim omnes sibi per patientiam Dei thesaurigant iram in die irae justi judicii ejus y sed multos eadem omnipotentis patientia perducit ad saluberrimum poenitentiae dolorem. Quod donec fiat, exercetur per eos illorum qui jam

rectam viam tenent, non Solum tolerantia, sed etiam misericordia. Multos ergo visuria e ebriOSOS, aVarOS, fraudatores, aleatoreS, adulterOS, fornicatores, remedia sacrilega

sibi alligantes, praecantatoribus, et mathematicis Vel quarumlibet impiarum artium divinatoribus deditos Animadversurus etiam quod illae turbae impleant ecclesias per dies festos Christianorum, quae implent et theatra per die Solemnes Paganorum et haec videndo ad imitandum tentaberis. Et quid dicam, videbis, quod etiam nunc jam utique nosti: non enim nescis multos qui appellantur Christiani, haec omnia mala operari, quae breViter commemoravi. Et aliquando fortasse graviora facere homine non ignoras, quos nosti appellari Christianos Sed si ho animo venisti,

Rom. II, 5.

550쪽

542 s. AUGUSTIFI EPISCOPI

ut quasi securus talia facias, multum erras : nec tibi proderit nomen Christi, cum coeperit ille severissime judicare, qui prius dignatus est misericordissime subvenire. Praedixit enim ista, et ait in Evangeli Non omnis qui dicit mihi: a Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed is a qui facit voluntatem Patris mei. Multi diceni mihi in , illa die : Domine, Domine, in nomine tuo manducaVi- , mus et bibimus . , Omnibus ergo qui in talibus operibus perseverant, damnatio simis est. Cum ergo videris multos non solum haec facere, sed etiam defendere atque suadere, tene te ad legem Dei, et non sequari praevaricatores ejus. Non enim secundum illorum sensum, sed secundum illius veritatem judicaberis.

XLIX. Conjungere bonis, quos vide amare tecum regem tuum. Multos enim inventurus es, si et tu talis esse coeperis. Nam si in spectaculis cum illis esse cupiebas et eis inhaerere, qui tecum vel aurigam, Vel Venatorem, Vel aliquem histrionem simul amabant quanto magis te deIectare debet eorum conjunctio, qui tecum amant Deum, de quo nunquam erubescet amator ejus, quia non solum

ipse non potest vinci, sed etiam dilectores suos reddet invictos. Nec tamen etiam in ipsis bonis, qui te vel praecedunt vel tibi comitantur ad Deum, spem tuam collocare debes, quia nec in te ipso debes quantumcumque proseceris, sed in illo qui eos et te justificando tales facit. Securus es enim de Deo, quia non mutatur de homine autem nemo prudenter Securus est. Sed si illos qui nondum justi sunt, amare debemus ut sinu quanto ardentius qui jam sunt, amandi sunt. Sed aliud est diligere hominem, aliud spem ponere in homines tantumque interest, ut illud Deus jubeat, hoc prohibeat. Si autem aliquas vel insultationes vel tribulationes pro nomine Christi passus non

matth. vii 2 et 22.

SEARCH

MENU NAVIGATION