Trismegistus Christianus, seu, Triplex cultus conscientiae caelitum corporis

발행: 1631년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

LIBER T. 62nibus poscat, saepe seri repulsam , nam subinde aut negat mater, aut differt, at 'si ploratu 3c contentiosis lacrimis agat, ac seipsum affigat flendo, non contianent se diutius materna viscera, jubene dari quod sic flagitat. Ita fere nobis, cum bonus Deus solet agere. Optimae sunt preces illae r Domine,da mihi constantem patientiam. Mi Domine, Iaris gire donum castitatis. Da, 5 Deus, victoriam in hoc praelio . Amem te, mi hone IEs v. o Christe , fac me mitem& humilem. optimi desiderii sunt hae petitiones, sed si solis constent verbis, interdum repulsam , frequenter dilationem patientur. Suos Deus impensissime amat, tunc autem maxime, cum

cernit eos sponte amictos. Hinc illatam crebro imperata: stetis animas L .σ- vestras. Omnis anima qua ascia nonfue-yrit dis hae, peribit de populis suis. Si vine I oris o juramento se constrinxeris,ut perjeju . .

mum vel ceterarum rerum abstinentiam a f. a

figat animam suam oec. In quae verbaer 29. origenes : O mira, inquit, sestivitast m. dies festus vocatur, animae amictio. vi-c-a9de ergo si vis diem festum agere, vis ut laetetur Deus super te,amige ani-ζῖ''mam tuam,& humilia eam: non ei peris ' 'mittas explere desideria sua, nec concedas ei lasciviis evagari: cum enim aD

flicta fuerit anima & humiliata in coi spectu Domini, tunc repropitiatur Dem. Ita omnino solet optimus

102쪽

DE CULTU CONSC. Deus , sibi charissimos in deliciis non nutrit, sed assidue mergit dolorum Mamaritudinum mari. Ergo, cui animus est dolore peccata expungere, serio do- Ieat, dc ut sentiat se dolere, ultro subinde addat, quod fodicet refractariam carnem. Videat reus ad hoc tribunal

consistens, ut gemitibus, suspiriis, lacrimis,quandoque & flagellis, aut aliis ad institutum aptis suppliciis, quibush1c decernendis proprius locus est, labes animi expientur: hoc agat unice ut cum Deo suo in gratiam redeat, Scoffensum placet, quacunque de stipis sumptae vindicta : non expectet ultorem Deum, sed voluntariis poenis faeviora supplicia deprecetur. Nec prius in dulcem declinet lumina somnum, quam Deum dc Caelites ex offensis propitiatos sibi habeat atque reconciliatos. Et haec quarta pars hujus era

minis i PE CcATORUM VENIAM PRE

CARE.

U. Sequitur ultima: EMENDATIO.

NEM QVAΜ MAXIME SERIAM PRO

POME. Vis omnis & essicacitas nocturni hujus judicit,non in audiendis testi hus sita est , sed in sancta erubescentia in dolore legitimo, in severa sui ipsiu: vindicta,in solerti culparum castigatione, in generoso animi proposito , noldeflectendi amplius a vero re qm tramite virtutis . . Hic quisque cor sum dirigat in viam rectam et statuat apus

103쪽

LIBER T. 6 sese, alius esse aliis atque aliis diebus,& in eam rem, poenam sibi sanciat, si,

quae recte proposuit, tardius aut nunquam exequatur.Deprehendit quis forasan hodie minus pudicum oculum, magis effrenem linguam; illi pudicitiam,

huic silentium imperet, in utroque membro nimiam libertatem castiget. it fortasse alius quis in precibus sominniculosus aut vagus, ad fabulas attentus

re vigili somni & cibi plus aequo liberalior, stipis erogandae parcior: sorinsan obedire jussus non paruit, silere monitus non tacuit, ad meliora instruinctus non audivit, ad divina cogitanda incitatus,fastidivit: jam ergo apud animum suum decernat, in precibus vigilare ; aure surda sabulas Sc quicquid est obscoeni colloquii transire; somnum & cibum ad dimensum sibi dare;

stipem liberalius erogare; negotium fa- Iutis contentius curare, aeterna prae his fluxis avidius aspirare. Quod si Athe niensem se esse observet, qui semper decernat, nunquam faciat quod decrevit, mulctam etiam addat, & a seipso poenas exigat. Ita duo juvenes illi Beatissimae Virginis matris Sodales fecere, qui ante quindecim annos litteris atque virtuti navantes , examen conscientiae hunc in modum instituerunt. Ille quidem prior in minimas etiam lain heculas severe vindicavit, nec sibimet ignovit, nec timidam censuram exeris

104쪽

cuit, rigidus in se testis , & accusator, dc vindex. quotquot enim noxas in pugillares suos reserebat, tot sibi reo colaphos infringebat generosa manu. O dextram heroicam , &Prae ambusta illa Scaevolae robustam l Nam nisi Mutius spectatores habuisset, ad ardentem foculum dextram non rapuissistit juvenis ille quia solus & sine teste, sua in in se manum armavit, spectatores habere meruit & laudatores su-j j peros Divosque omnes. Idcirco poeta,

, ,2 suum illud de hoc verissime pronuntia-34. iiii

IlIe dolet vere, qui sine teste doIet. Alter, huic non multum impar, quotquot vana seu otiosa verba per diem proximum excidisse sibi annotamet, tot terrae fixit oscula, simul & minatus sibi suaeque dicacitati virgilianum illud rPost mihi non simili poena commissa

luetis. Et, redeas modo: ajebat ipse secum , cum tot linguae delictis, non ea os tantum, sed & tergum sentiet. Hoc est seipsum gloriose in triumphum ducere pompa non magna . Addo & tertium, si libet audire. GER. Totus jam auris sum. P o L. Miles fuit,qui in pessimam iurandi,& quod huic vicinum .pejeranis di consuetudinem deflexit : tandem adducto in consilium animo , sic ipse secum loquebatur a Vide, animum ve- naiam

105쪽

LIBER I. 66nalem circumfers, dc mors tibi in oculis semper est; quocunque stes loco, se

Pulchrum tuum calcas: vel unius ta

tum glandulae sibilus te tangat, Sc tois tum noc egisti, Mo . At quo ires si sic obires in tanta vivendi,jurandi praesertim & pejerandi licentia, o bonam conscientiae propriae accusationem l a quid anima tua fieret Agedum legem tibi figo , quam aut violes nunquam , aut illico violatae des poenam. Lex haec erit : Nunquam in posterum jurare,

aut terram toties osculo salutare, qu ties jurare contigerit. Et hanc ego

legem , si vir , si miles sum, sanctissime servabo, ita me Deus amet, dc hoc meum decretum fortunet ac firmet. Sed aydi obsecro rei eventum admira bilem . Conflictus instabat cruentus re atrox, nec nisi multorum sanguine finiendus . Concurrunt tandem acies geminae, & suas quisque vires in altero experitur: illi cominus acriter instare, isti haud timidi resistere, i inter quos noster hic miles suit. Volant utrinque glandes ferrear, incerti ictus, Vulnera Improvisa, utrinque caedes Asunera plurima . Inter haec miles ille , quem dixi, legis suae immemor, devOtiones pessimas deprecari, diris hostem omnibus execrari, omnia demum

alia contra animi sui propositum redicere dc agere. At en, in ipso praelii rdore, legis a se latae recordatur, nec

106쪽

ε DE CULTU CONSC. differt aut deliberat, sed mox pronus

ruit in terram toto corpore,& matrem

suam osculatur. Dum noc facit, glansignita ferrea supra tergum jacentis volat, ictu certissimo trajectura stantem, quem jacentem impune transiit, dc sine' omni noxa. Non multo post praelium inde diremptum , ille salvus e cruento

Campo digressus , & narravit ipse,& ab aliis narrari audiit quod in se

observassenti Deum etiam miraculi providentissimum auctorem veneram tus est , hancque sibi legem aeternam esse voluit, ut toties pronus in terram rueret, eamque lingua lamberet,quoties lingua peccasset. Factum egregium, α conscientiae probum examen.

imitari possumus, imo debemus , aut caelum fugimus. Nam Paulinum illuda τρη aeternuin & inconcussum manet: Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utis' '' que judicaremur.Iudicis autem est,non tantum absolvere, sed & damnare, dc mulctam dicere. Accusatores dc testes

ridiculi sumus, nisi simus judices in nosmetipsos, & plectamus quicquid male deliravimus. Vtique utilissimum est, & emendationis seriar principium,

pro noxarum modo δύ numero, etiam

poenam in jungere. exemplum nobis positum sit nujusmodi, mulctam sibimet irrogantis: I. Orationem dominicam & Angeli salutationem jam quinquies recita. a .Psal-

107쪽

LIBER I. 692. Psalmum quinquagesimum Miserere &c. passis brachiis, relente, mOX pronuncia. 3. Precum hodie segniter omissarum neglectum, nunc compen

q. ob tale delictum jam toties re

petitum, coena semel abstine. s. Carnis petulantiam, aut nunc flagro,aut cras mitiga cilicio. 6. Graviora meritus, terram nomvies osculare,dc sepulchrum coingita. . Quia famae aliorum detraxisti, nunc tuae detrahe pecuniae, retot sestertios cras in stipem e pende.

8. Pro iis quos offendisti hodie,

crastina tot preces persolve. 9. Inter tot oculorum,linguae, aurium, cordis Sc operis noxas,

Confessionis Sc Eucharistiae Sacramenta, ad illum aut illum diem repete. Haec vero in specimen duntaxat proinposui monstrandae rationi, qua quis seipsum, ut reum suo bono euniat, si quidem proficere cupiat ad virtutem . Alia atque alia pro gravitate aut numero Culparum , aliis atque aliis diebus sibi quisque imperet. Ita quinque sunt partes, ut jam demonstratum est,uespertini

hujus judicii:

1.Age Deo gratias. . Pete

108쪽

2. Pete lumen a Deo.

6. Peccatorum veniam precare.

s. Emendationem quam maxime si riam propone. Sed quaeso te, Gerarde, dic etiam tu aliquid, ut duo simuρ : nolo mihi tr das omnes loquendi vices. GER. Si ita vis, Polychroni, loquar equidem , sed contra te r multa hic habeo obducere. Examen conscientiae multa sunt quae suadeant,neque id nego,sed aeque multa sunt quae impediant. Sit hoc genus sacri studii utilissimum, sit omnino neces.sarium, quam id autem multis sit factu dissicile, acilis conjectura est. POL. Age, Gerarde,adversare quantum placet; oppositionum plaustro. non terrebis. CAPUT UII. Examini e silentia objici solita Hluuntur.

OPxime te dixisse assirmarem , si

ad Examen conscientiae instituendum, tantum mihi semper otii esset, quantum animi. POL. Itane Uero,Gerarde,tam occupati sumus'tam non vacat, parare se caelo Et quis nostrum aeque multis districtus est, atque fuerat rex David λ & tamen media nocte surgebat,singulis noctibus conscientiam excutiebat, septies de die precesiundebat, dunt hodieque optimates, prina

109쪽

LIBER T. . Principes, reges, qui quotidie vesperi

multum temporis huic curae impendunt. Illis hoc tempus superest, & nobis desit prae illis nos in otio sumuS, re vacamus. Et quod illud negotiorum

aut occupationum genus tam varium ac multipleX,ut ante salutem animi cu

randum sit 8 Et quamvis tempus deforet ad petendum cordis sui secretum vesperi, Pars tamen studiis potius aliis ve negotiis detrahenda esset, quam Omittendum illud . Adeo vilis est nobis animi salus y ecquid ei minus demus Zpretiosissima gemma est Fama bona , at si hanc retinere non possim nisi velim perdere conscientiam, dico libere; abi Fama, abi,abi: mea mihi carior est sis conscientia. Et hic illud Annaei liben--st. ter exaudior Nemo, inquit, mihi vide- .ifratur pluris aestimare virtutem , nemo illi med. magis esse devotus, quam qui boni viri famam perdidit, ne conscientiam perderet. Vere magnum & majus bonis omnibus est TRANQUILLITAS AN mm.

MI. Tranquilla conscientia est, inquit. Bernardus, quae omnibus dulcis est, & d. ini. nulli gravis , utens amico ad gratiam inimico ad patientiam , cunctis ad benevolentiam,& quibus potest ad beneficentiam. Huic comparandae, non ego

partem horulae libens quotidie impendam i Abite litterae, si non possim esse

doctus , nisi simul sim impius , Abite. Quid mihi cum Grammaticorum lim

110쪽

hris , quando meae conscientiae librum inspicere oportet i illi de litteris,accentibus, syllabis , dispunctionibus alter- Camur , iste me vitiis docet obsistere. quid mihi syllabarum enarratio,verborum diluentia, fabularum memoria, quid versuum lex ac modificatio, si meipsum ignorem Quid mihi cum historicorum, poetarum, philosophorum libris,qui non raro vana, ridicula,spinosa, incerta, falsa, obscoena propinant. Procul o procul omnes hos codices , si propter illos conscientiae meae liber sit negligendus . Quid mihi Medicorum, quid Iurisconsultorum aut Theologorum volumina, si nequeam conscientiae meae inextricabile volumen quotidie inspicere : illa alia febrim pellere , aut litem componere, aut religionem propagare me docent, at vero hic conscientiae codex docet me qui meipsum nosse possim , dc melior fieri. Clarissime de Tib. d. hoc Bernardus: Unicuique, ait, liber est ρηsi, sua conscientia, & ad hunc librum discutiendum dc emendandum omnes alii libri inventi sunt. Anima vero cum de corpore egreditur, nullum alium librum praeter librum conscientiae secum poterit portare, atque in illo cognoscet quo debeat ire, vel quid debeat recipere. Ex his quae scripta erunt in libris nostris dudicabimur. Illos ergo aliorum scriptorum libros rejicere non debeo,

sed hunc quem Deus scripsit in corde

SEARCH

MENU NAVIGATION