장음표시 사용
131쪽
LIBER I. .s animi salutem satis id esse, si vel olim ad valetudinem redituros statuamus. Perinde atque si omnia vitae nostrae mois menta nostri sint arbitrii, ut quamdiu lubuerit,liceat insanire, Sc tum demum ad bonam mentem redire , cum visum nobis fuerit,insaniam desinere. Ah l miseri, quid voluptatis est, sic erudite fal
li, solis se solari propositist Qui nunc
modus peccatorum est,olim & suppliciorum erit.
V. GER. Liceat interfari. Bene proponere, & nunquam exequi , aut.male, cum oblivionis, tum imbecillitatis humanae signa sunt. POL.Verum te dicere credam, si addas , cum pigritiae tum malitiae probra sunt. Aliquid, non negem, boni propositi decerpit oblivio, aliquid imbecillitas hominis & corruptior natura: non minus tamen honestum propositum subvertit pigritia ; nequitia vero plurimum. Hinc mensibus, hinc annis singulis eadem atque eadem vitia , saepe plura & graviora ad saceris dotis aures redeunt, quiadicet bene incipiamus, coeptis tamen desumus, aut novo languore victi aut veteri perversi
Apologum tibi recitabo sapienter sactum, in nostrorum propositorum vanitatem. Lupo in caula deprehenso mortem minatus est opilio . Lupus ad dolosae facundiae artes confugiens: Midomine,inquit.non redibo huc amplius,
132쪽
ss DE CULT U CONSC. sed & greges tui posthac a me tutissimi
erunt. ita promitto, ita spondeo, & fidem meam do. Cui pastor: Non me,inquit, decipies nequissima bestia.& vero tunc non redibis amplius, cum te jugulavero. nimis crebro fefellisti fidem. Et cur ego tibi parcerem, cui non fatis est meos agnos & oves in campis lacerare, sed Jc in stabulum clam subrepere, & sola nocendi libidine , fame non eirgente , insontes pecudes discerpere. Nunc lues, non parco. Ad hanc vocem lupus et Agnosco , inquit, mi domine ecordiam meam , dc quid vis i habes
confitentem reum, sed quem nequitiae suae poeniteat ex animo. & patieris, scio, me bonum fieri. Deinceps aliis vivam moribus , nec quidquam rapiam, nisi cogente fame. licet dira me fame S coegerit, non tamen nisi septem obolis coenabo. Motus pastor tam sincera confessione,
tamque ampla pollicitatione : Ergo abi, inquit . sed memento te vitam liberalitati meae debere: vide stes promissis.
Abit lupus ; Sc jam dulcius ei erat
vivere, post hanc vitae factam gratiam. In itinere secum meditatur frugaliorem abstinentiam, dc mensam septem obolorum . dumque cogitationibus mersustentiore passu progreditur, en tibi vervex pinguissimus venit obviam. o nimium potentes illecebrael quisnaac tam
133쪽
lapis sit, ut dentes saliva natantes substringat i Ergone , inquit lupus, mihi
ultro prandium occurrit ρ nefas videtur sortunam tam propitiam non salutare : Sed qui palpum obtrudam opiistioni in jus trahenti l quo nomine hanc culpam purgabo , si fidem frangam, si
foedus negligam λ Ponamus ergo ratio Mes : Vervex nihil valet ; ego certe illum non emerim tribus obolis. hoc tantum triobolare est prandium. itaque prandere non differo. mox vervecem
invasit,discerpsit, devoravito Altero ab hoc die bovem dc una pascualem vitu- sum habuit obvium. Hic lupus priore 1acinore jam audacior: Bene est,inquit, hos iste quatuor obolis censeri potest,
vitulus tribus. hac ratione tota coena septem obolos non excedet. Hoc joco& istud scelus praetexuit. Quid tibi videtur, Gerai de, an non mutato nomine de nobis fabula cantatur An non
multi sub humana specie lupo illi paria
faciunt i Hos ubi arcanus judex, facerdos cavere jubet: exitium aeternum his talibus imminere,ipsi omnia se facturos recipiunt; ille furtum,hic crapulam asto adulterium detestatur ; crederes eoSjurare in leges fandtimoniae. Sed enim quid jam pauculi dies abeunt,redeunt occasiones pristinae delinquendi, invitant socii, blanditur caro, cacodaemon instigat; ita miseri paullatim audenrantiqua omnia, & ne conscientia veli u a men
134쪽
mentius reclamet, repetitam culpam, ut lupus, variis pigmentis eXtenuant. Est qui ad popinam aut choreas invitet. Cui alter: Comitarer,inquit, ni promisissem, eo loci me non rediturum. Mox Prior: Non, inquit, tabernam, sed crapulam, sed luxuriam inter prohibita numeremus .mens subinde a seriis avocanda est : eamus. Itur, dc in seram noctem bibitur, dum
'- - jam vertigine tectum Ombtilet, o geminis exurgat mensa lu-
Multo latentius libido sollicitat; tenuissimis saepe principiis inserpit animo. Munuscula, cantiunculae, epistolia, picturae & libelli molliores placere
incipiunt: laudatur aliena forma, Colloquia quaeruntur petulantiora, &intidiosa blandimenta aurium , dc quo praevolant oculi, paullatim sequuntur manus. Ita demum omne castimoniae Propositum corruit. Ita in aliis etiam vacillamus,& animi nostri decreta ipsi facillime convellimuS. VI. Hunc lusum Hebraei millies luserunt cum Deo. quantam saepius pr miserunt obedientiam i mox ad inge-νω. nium redierunt, re ad jam notam perfixos. diam : Cito fecerunt,obliti suntoperum ejus, v. 13. non sustinaerunt consilium ejus.Cum hostis haereret a tergo,cum serpentes ignei
morderent, Cum varia eos necessitas
Premeret, quantis clamoribus apud Deum
135쪽
' LIBER I. NDeum egerunt, ut servarentur λ Et clu- ma maverunt ad dominum cum tribularentur, O6o de necessitatibus eorum eripuit eos. hilominus : Exacerbaverant eloquia Dei,
o consilium Mitis mi irritaverunt. Tales dis post correctionem, quales antea. Ab hac tam flagitiose inconstantia non mulis tum nos abludimus; nimium frequenter Iudaei sumus. In morbo , vitiorum omnium inimici videri possumus : at ubi morbus valedixit, nos sensim cum
vitiis in gratiam redimus, & postliminio morbi, novam jungimus amicitiam cum antiqua Superbia , aut Libidine, aut Avaritia. Si facerent sani, quae facturos statuunt aegroti, brevi Claristianus Orbis faciem indueret meliorem.
Videm Pharao quod cessa fiet pluvia , ct Exeat,
grando, ct tonitrtia; auxit peccatum. Itaq9- nos, cum adversis urgemur, grande o. v 3 'dium indicimus peccatis; cum redit fortunae serenitas, hilari cachinno peccatum resalutamus, & hostem toties ejectum, largiore, quam ante, benePO- lentia recipimus.Et hoc est non tantum parentum suorum,aut sui nominis oblivisci,ut Messala Corvinus,sed sui ipsius,
quae omnium est damnosissima oblivio. Hebraeis inter alia monimenta plurima, es fimbriae violaceae erant in veste, ne sui ipsorum Deique obliviscerentur. Ita Deus Mosi: Recordentur, inquit,-- ὰnium mandatorum domini me,quantur cο- .gitationei suau ct oculos er variaι res forni-H 3 cantra r
136쪽
cantes: sed magis memores praeceptorum Do
mini, faciant ea , sintque sincti Seo suo. Isaias : His, inquit, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio ejus , At manducent in saturitatem. vestiantur usquoad vetustatem. Poenitentia & sanctioris vitae desideriis saepius bene vestim ursed non usque ad vetustatem. Non licet per nos his vestibus ad senium pertingere :vix eas induimus, mox petulanti manu laceramus.Inde merito nobis objicitur: Et nescis quia tu es miseer, re miserabilis, re pauper, re cactu, O NUDI S. Petulantiae tuae age gratias, quod optimam vestem innocentiae tam cito laceraris, & hoc egeris, ut jam virtutum indumentis careas. Ita post initia saepe bona, progres sus malus, pessimus exitus,
VII. An i quae nostra est hodie rerum gerendarum inconstantia Z Non sic, quicunque ulla in re clari magnique fuere, sese tractavere. Philosophiae princeps evasit ille Stagirita ,sed viginti totos annos audivit Platonem. Celeis brati Pythagorei, sed annis pluribus tacere priusquam loqui didicere, quamquam rectius semper tacuissent , quam
post multos etiam annos ita locuti .Lauincatur hodie Apelles, sed nullum abire diem sine ducta linea passus est. Agesilai dictum mihi summopere semper placuit. Hic admonitus ; ipse sibi par-
Ceret ob incertam fortunam et at ego ,
inquit, meipsum assuefacio, ut in nulla
137쪽
mutatione ait mittam mutationem. .
Iusserat Dionysius , notus ille ab Si in Cilia tyrannus , ut omnes qui convivio interi sient, in veste purpurea saltarent. Recusavit Plato id facere, neque enim philosos ho hoc tale vestimentum con venire.At vero Aristippus Zc vestem eam induit, & imperatas choreas ingressus: Qui vere, inquit, pudicus est, nec inter baccnanalia corrumpitur. Vterque
Christiane & constanter, iste dicendo, ille faciendo. Atqui haec ego profanis relinquo. In Christiana Republica, Superi quae constantiae suppeditant exemplat Tacebo
veteris memoriae Abrahamos,Iacobos, Nosses, Iosephos, Iobos, Tobias, Iudicas. Paulum nostrum, Ecclesiae colit
men, gloriantem audi, qui immensis Vlaborum,serumnarum,periculorum s lis terra marique exant latis exclamate
Cursum consummavi, fidem servavi, dereliquo reposita est mihi corona justitiae,quam reddet mihi Dominus, in illa die justus judeX. Fortissimas innumerabilium martyrum legiones , ad mortem & ultima supplicia decertantes intuere, o vagi Minconstantis animi homo. Anachoreta rum patientiam constantiamque vix credendam contemplare, videbis multos ad quinquagesimum,octogesimum, centesimum annum in summa vitae egestate, penuriata speritate, labore, aestu,
138쪽
Irigore siti, fame constantissime perdurasse. Noti nobis Pauli, Antonii, Macarii, Hilariones, Simeones, Danieles
Stylitae, quorum aeternae stationes, esuritiones, precationes, pervigilia omnem omnium saeculorum posteritatem in admirationem summam adducunt.
Haec magna, haec praeclara, haec divina sunt. Nos aegre subinde per cineralia, per mensem , per diem , ne dicam per horam, pravos animi affectus in ossicio continemus. Ira saepe quidem inchoamus, initium ducimus, facienda destinamus , sed destinatis non insistimunNon tantum in fine, sed Sc ante finem
VIII. Hic te, Gerarde, velim esse prolixae patientiae. Nihil hic nimium dicitur,quod dicitur, vix ulli satis creditur ; nihil nimium inculcatur, ea est hujus morbi pertinacia & malignitas. Et plerique omnes hoc malo Corripimur. Sumus promissiores grandi hiatu , hostes nostros debellamus superimensam uno halitu,at ubi constanti conatu & ardore progrediendum est,terga. vertimus, Sc laborem exosi revolvimur
eιὰλ in eandem segnitiem. Nosti quid dicat ι 1. Thomas a Rempis: o quanta fragili-
ω. 22.tas humana, quae semper prona est ad uitiat Hodie confiteris peccata tua, &cras iterum perpetras. Nunc proponis
139쪽
LIBER I. 93Fingebant prisci Tithonium immoris
tali aevo ab Aurora donatum , eum tamen & senuisse dc desecisse , in cicadam denique mutatum esse. Et nos quandoque propositis nostris immori Ies nobis videmur & aeterni. Est cum re nostrum quis audet has voces jactarer Non movebor in aeternum . Ita David tot victoriis clarus: Dixi, inquit, Psa in abundantia mea,non movebor in re internum. At mox subjecit, Avertisti faciem tuam a me, & factus sum conturbatus. Paullo ante serenitas, luX,decus, felicitas me circumdabant ; sortissimus mihi videbar, dc maximarum vi rium. Sed heu, robur hoc meum, a me non erat, a Deo erat: vertit ille se, de ego iam levi ventulo impugnor & delicior.Princeps ille Apostolorum quanis Mattitus erat ante pugnam,& quam ingenti- e.*6bus promissis alacer etiamsi oportue-3s' rit, inquit, me mori tecum, non te ne gabo. Vix abierunt tres horulae, Cum jam plenus trepidatione, dc ad ancillae fibilum exterritus, timidissimas voces spargiti Non sum, non novi hunc hominem , nescio quid dicis. Et ceteri
quid i dilapsi sunt, fugerunt, latebras
quaesiverunt. Sed an non omnes in mortis secietatem cum Domino conjurarunt ira prorsus : Similiter er omnes
distipuli dixerunt. Sed aliud est dicere, aliud facere; aliud proponere , aliud quae proposueris, in opus producere.Et
140쪽
09 DE CULTU CONs C. ne miremur adeo 1 bi dissim des stiisse ldiscipulos Domini intra pauculas horam
neutrum secerunt. hinc in pugna victi, quia ante pugnam imparati. Mala in pace securitas , incertam facie in bello
Dicere solebat Cato : Illum sibi militem, omnium minime probari, qui ambulans manus moveret, pugnans pedes, clariusque sterteret quam inclamaret. Nunquid, Gerarde , nos tales sumuSt.
qui antequam in conspectum hostis veniamus, grandia spiramus facinora, repaene jam caelum rapimus magna proponendo : at ubi cominus salutandus hostis,ubi ardua fortitudinem,dura patientiam, abjecta submissionem, illecebrosa continentiam nostram de si deis rant, hem , non jam manus sed pedes agitamus, imbelli fuga praecipites abimus ad Impatientiam , ad Languorem, ad Fastum, ad Luxuriam. O athletas i 6 milites,qui hostes suos inter po-2. ad cula eXarmanti Non coronabitur , nisi Iun. a. qui legitime certaverit. At neminis ullius certamen legitimum fuisse dixeris, quod ad finem debitum non fuerit perinductum. IX. Arbor, quamvis primo vere in frondes sese induat,fiore triumphet, seu .ctusque uberrimos polliceatur, nisi tamen ad maturitatem baceas provehar, aut speratum cultori pomum largiatur, inuti
