장음표시 사용
71쪽
Iam nomines, etiamsi me nomῖnaris rerubescere non recuse, si reus sim . si mihi tantum sagitium celarit consciisentia, te, Domine , loco conscientiae
appello,& fidenter interrogo : Nunquid ego sum ZEn mi Gerarde, qua ratione corpus Dominicum epulaturi Apostoli, suam prius convenerint conscientiam , fiquid occultae proditionis in ea deprehenderent . Dixerat Servator: Amen dico vobis,quia unus vestisim me traditurus est. At illi ob hoc lugubre vaticinium tristes, se reos esse, nec fateri nec negare ausi, quaesiverunt singulii Nunquid ego sum Tamine pIta nos vesperi cubitum ituri, a no- his ipsis quaeramus : Nunquiud ego sum Tomine Z qui hodie preces multas recitavi, & ad illas nihil auscultavi, lingua garriente, corde absente : Nunquid ego sum Domino Z qui hodie meas ipse laudes tam liberali ore decantavi, a lios sprevi, me caeso extuli : aliorum famae detraxi, meam immodice auxi, lividos dentes aliis infixi, mihimet blande indulsi , verbis incautus, levis, sordidus, maledicus. Nunquid ego sum Domine δ qui tot impuras hodie ac findas cogitationes hospitio non exclusi,cum iis, tamquam id nemo cerneret , collusi, vetitae delectationis avidus, dc occultus castitatis hostis.
72쪽
DE CULTU CONSC. quid ego sum Domine Z qui diem hunc
perdidi, & tam male tot bonas horaS, partim colloquiis vanissimis,partim lusu & otio sterilissime combussi t Numquid Domine ego sum Z qui Gulae hodie ventrique cibo potuque nimio sacrificavi e qui coecus & furens ira, in hos& illos fulmina misi, ad Orcum illos, si licuisset, detrusurus. Ah, mi Domine,
numquid ego sum piger ille & dignissimus servulus t Multis quandoque sic interrogantibus,Christi nomine,respondebit conscientia: Tu DIXISTI; agno sce Sc corrige. Hic occurrit,cujus primo loco vide mur monendi, ut scilicet hoc cognoscendae conscientiae negotium confiis Ciatur INTEGRE . sinum illi tempus assignemus, dc tantisper alia omnia mittamus, dum hoc perfecerimus. optimus hic modus est, ut quisque totum diem secum scrutetur,factaque & dicta illius diei omnia noctu remetiatur, ut ubi viis derit,quo maxime morbo laboret,ei potissimum mederi curet. Quicquid in se non sani deprehenderit, eo magis illud persanare conetur,quo minus id videtur sanabile . & hoc ipsum fortius semper aggrediatur δύ quatiat,quod contumacius resistit. Nullum sit tam potens aut frequens & familiare nobis vitium , in quo dediscendo desperemus i modo id quod facimus, faciamus integre , quamQdum, qua tempus, qua omnes hujus
73쪽
examinis partes. Pleraeque res hoc ipso non bene fiunt, quia fiunt non integre .
Neque tamen integre selum,haec vespertina in Conscientiam quaestio instituenda, sed Sc accurate,ut jam dicam. ΙΙ. Hebraeorum Regum optimus , David, non solum designavit tempus explorandae conscientiae, sed quam accurate id faciendum , exemplo suo docuit . Non ignorabat Rex sapientissimus, quanti referret hic vigilare, ideo quaesitor sui quotidianus i Meditatus Ps. s.
sum, inquit, nocte cum corde meo, re exer- poeitabar, sico bamssiritum meum. Neque id seci obiter , non levi brachio,
non incuriose, non oscitanter aut perinfunctorie, sed intentus operi, attente, dc accuratione magna, omnes conscien
tiae meae angulos rimabar, dc quicquid sordium ac minimi pulvisculi reperierham, id totum cum ramento everre ham. Nocte cum corde meo meditatus sum, ita ut integras quandoque noctes consimpserim , mecum ipse colloquendo, o exercitabar cogitando , varieque super delictis meis ratiocinando , o βο-pebam diritum meum , huc atque illuc quasi scopis cogitationum versabam itinium, animumque partes in omnes dividebam , penitissimos mentis meae recessus scrutabar. Non auri venas in suffossis montibus , sed animi noxas scrutatus est David, de quo pulchre Augustinus τ
74쪽
3' DE CULTU CONSC. Auf. stinus: Quanta , inquit, homo habet in Ps intus, & non sedit Z Scrutabatur iste 76. spiritum suum , & cum spiritu suo loquebatur, seipsum enim interrogabat, seipsum examinabat, in se judex erat. Vere non blandiebatur sibi rex iste potentissimus, non excusabat, sed Catonianam in seipsum censuram instituebat, & omne pectoris fui arcanum rimabatur exactissime , &quicquid hieris latentium sordium deprehenderat,atro Iob.I. ci conatu effodiebat. Censet Gregorius 3I. hoc nobis imperari ab Isaia, qui succlamans : Ingredere, inquit, in petram,' ς p. abscondere in fossa humo a facie timo-
SQ ris Domini. Petram ingreditur, qui co dis sui duritiem penetrat: a facie timoris domini defossa humo absconditur , qui cogitationes terrae inhiantes egerens , in imo suae vilitatis , magna submissione se contrahit. Ο cor huma
num i 5 rupem Marpesiam l o surdum saxum & immobile t o duram petram,
praesertim cum monitis pulsaturi Vociferatur e cathedra Ecclesiastes, instruiein poenitentiae tribunali sacerdos, horis tantur probi, exempla invitant, funera monent, Iibri docent, leges urgent, clamat Christus, & tamen cor hominis,velut durissima petra,ad haec omnia obsurdescit. Sic petra ista, nec voces,
nec vociferationes illas,nec monita nec
clamores hos audit, nisi quis hanc suam apse petram subeat, dc in omnia a se diis
75쪽
cta, cogitata, cupita, omissa severus judex inquirat. Et hoc alterum est, quod ad istius examinis modum pertinet, ut
III. Tertium in hujus examinis modo spectandum, ut id fiat cum sensit& DOLENTER. Hieremias Propheta ad p. hoc cohorratur : Pone, inquit, tibia- - 3I. v. riturines. Hoc jubet vates, ut cum quis a I. praeteritae diei noxas & errores deprehenderit, non illos tegere, non eXcula
re, non defendere conetur, sed seipsum accuset, & omnem in se culpam derivet, doleatque, toties, tam proterve dc petulanter, tam procaciter & impudenter, Deum offendisse. Et quae animi nostri levitas est pecuniolam perdimus, aliquot obolorum aut rei vilissimae jacturam facimus, & lacrimis maxime seriis damnum deflemus et Deum laedimus, tempus prodigimus , caelum amittimus, dc etiamnum ludentibus oculis hilarissime ridemus, nec damni magnitudinem sentimus; stat etiamnum exporrecta & serena frons , nec ullum luctus indicium se prodit. O audacissime mortalium, pone tibi amaritu dines. Deum offenclisti Z ingemiste, dole, pectus tunde, de teipso poenam exige , & quantum ex immoderato usu rerum habuisti delectationis , tantum tibi nunc doloris scias esse animo
capiendum. Rex Ezechias accurate V. e.
hoc observans et Recogitabo, inquit, 33--
76쪽
omnes annos meos in amaritudine ani mae meae. Ita quivis vesperi serio dicate Omnes horas quas per otium eXpendi, Omnia momenta quibus Deum offendi, in amaritudine animae meae recogitabo, nec ante laetitiam animi resumam, quam Deum peccatis meis propitiave- b. e. ro. Iobus infensus sibi ipsi: Nune autemga. v. inquit, oculus meus videt te. idcirco ipse
in me reprehendo, ago poenitentiam in favi la ct cinere . Ah quoties , mi Gerarde, possim ego vesperi dicere: O mi Deus, tui oblitus sum die isthoc integro : va gabar huc illuc, quo me vel oculorum Curiositas, vel mentis libido egit: hic colloquiis miscendis, illic pecuniis numerandis intentissimus . istic libri δί' Chartae, h1c alveus lusorius 8c tesserae
me sibi totum rapuerunt: tu mihi,o mi Conditor,nunquam in oculis, nunquam in memoria eras hac tota die. Nunc autem oculus meus videt te ; vix sero tandem, & sub exitum diei recordor tui, o mi amantissime Domine, idcirco ipse me reprehendo & ago poenitentiam, ob tam turpem & prolixam tui oblivionem. Reyη- De hoc conscientiae dolore praecia-ς ' rissime sane disseribBernardus , cujus .. a Verba Omnia, prout omnino digna sunt, fidelissime recitabo : De diversis igitur mundi partibus, inquit, in quibus cor vagum & profundum tenetur, vel vane occupatur, ad seipsum redeat, & seipsa distimavi cumque invenerid culpa
77쪽
pam, timeat poenam. Quaerendo autem culpam , nusquam illam nisi in se reperiat: reperta autem culpa dc poenae caussa, seipsum puniendo, se ante se statuat,& tanquam alium se judicet. Se equidem culpatum, ante se afflictum dise reum , ante se judicem severum di se impium, ante se ad pietatem reversum rproponat se ante se, decernat quid a se
faciendum sit de se, juste in se injusto infligat justa flagella. Loquatur etiam sic sibi : Quia pacem deseruisti apud
dominum Deum tuum , & bellum incurristi apud teipsum, scissuram pateris, ut tu 1 teipso condemneris , quia pactum pacis rupisti. Vis quod non vis,& non vis quod vis , a teipso condemnaberis. Nolenda vis, volenda non vis. Ecce de ore tuo te judico serve nequam.
Afflige itaque te , & statue contra fais piem tuam, dc recogites stultitiam tuam. Sic igitur in miseriis suis ad seipum convertitur cor, & initur cor ad
. Audis , Gerarde prius nobis mis
Hae nostrae gustandae, quam quies. Ne-no somnum suavius aut securius adis nittit, quam qui tale poenitentiae dc loloris praemittit exordium. Ergo Ponscientiae naevi, cum sensu , 3c Do- ENTER abstergendi: hic omnis ex anino eradenda est nequitia .Ergo,ut idem lar nardus monet Baptizemus lacrimis m. . onscientiam nostram abstergamus
78쪽
IV. Amaritudines sibi posuisse, uti Hieremias vates loquitur, satis non est, nisi & illud quod addit,sequatur . Diriage cor tutim in viam rectam, in qua ambu
Iasti. Praeteritam culpam horres ergo& futuram cave. agnoscis morbum pergo & de remediis jam cogita. Deprehendisti sorsitan cor tuum erocul a Caelo, procul a Deo in vias avias evolasse; retrahe, & dirige in viam rectam. Erit fortassis cum accusante conscientia fateri cogeris: Hodie bis litigavi, unum aliquem in via praetereuntem irrisi, convitia jeci non pauca in domesticum, absentium nomen detractionibus laceravi quinquies, uni amicorum beneficium exprobravi, ter imprudenter Mincaute respondi, diras omnes & devotiones pessimas in alios deprecatus sum sexies,temere juravi ultra quam decies, semel iterumque verbum lascivius mihi excidit, in mensa mihi contradicentem audaci dicterio momordi, ut minimum quater mentitus sum, ad morosius imis perium eloquenter re copiose obmuris muravi , in coena virtutes meas nescio quas vanissima ostentatione jactavi, Adives fui promissis, quibus nunquam stare cogitavi i Sed dc illud memini, quod in amici aures plaustrum quere. larum exoneraverim, simul & susurronem egerim, atque ab uno audita ad
79쪽
LIB ER T. . ad alium detulerim amicitiae dissociandae. Sed & illud recordor, q uod in colloquentium circulo duorum mores teis meraria censura vituperarim : porro verborum otiosorum nullum est inire
Et hae tot pestes a sola lingua sunt rquid jam oculi, quid aures , quid manus,quid ingentia cogitationum agmina die uno non delinquent Dirigam ergo cor meum , & cum eo meos oculos, aures, dc manus meas, meamque linguam in viam meliorem . ita propono, ita sanctissime statuo, neque solum memoriar hoc tradam , sed di in opere tentabo. nunquam probus ero,si scivero tantum haec cavenda , nisi & cavero, & fugero vitia. hoc est enim esse sanctum, non si a sceleribus abes, sed Eihi
si ea refugisti. hune laucla aeras, po e. 3I-tit transgredi ct non en transtressus , fa- v. Io. rene mala o Mn fecit c Ergo hoc unum agam, ut in ea quae jam detestor, non recidam , aut id poena praesenti tuam e certe toties mentiri, jurare, male imprecari, aliis detraheresimiliaque vitia quae die toties implicuerunt , posthac
studiosissime sugiam. re in hoc obstinabo animum : Dixi custodire legem tuam; Iuravi & statui custodire judi- , cia justitiae tuae. Scio, tantum quisque
proficit,quantum conatur, 3c Vult. Huc
ergo cunctas faciendi δc non faciendi rationes dirigam. Etiamsi laboriosum E erit,
80쪽
erit, faciam tamen , quod faciendum iam video, & quod facturum me reci pio. Simili ratione, quicquid jam turpe judico, etiamsi pecuniam , etiamsi voluptatem serat, tamen non faciam. Ab honesti amore re nulla deterrebor ; ad turpia spe nulla invitabor .decretum est, non committere, ut in antiquas sordes revolvar. Dixi, statui, juravi, hujus tenoris mei permanere , & hanc animi obstinationem quotidianis stimulis uringere. Et modo hoc exercitii genus seriotentem, usu ipso fiet facile. acerrimus quisque labor saepe ad oblectationis dulcedinem mansuescit; nec quidquam
est quod principio sui possit perfici.
quod aliquanto tempore vix ullum successum habet, tandem succedit. Et quem unquam ista destituere tentanistem cui non faciliora apparuere in adhu Non quia dissicilia sunt, non audemus t sed quia non audemus, dissici-Ita sunt. Ergo audendum & incipiendum ; ergo persistendum incoeptis &perdurandum. Et hoc est coNSTAN TE R,ac novis quotidie sanctionibus ani mum ad optima quaeque impellere. Alioqui desultoria est nostra probitas, Sinos ridiculi judices sumus . qui in die
mutamus 8c nostra decreta ipsi convellimus; grandes poenas minamur, sesminamur tantum, & cum jam tenemufatentem reum , mussitamus occulte litis veniafacto, di mulitur hoc a cur meo
