Trismegistus Christianus, seu, Triplex cultus conscientiae caelitum corporis

발행: 1631년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

LIBER n et

veris te , ut inter angustias ,. quae nota desunt, fruaris conscienciae bono, magis autem ut scias quid desit tibi. nam cui non desit λ omnia illi desunt qui nihil sibi deesse putat. Neque satis , ut menstruum sit hoc examen, aut ut quot hebdomadibus, sed ut quot' diebus fiat , quod Clarevallensis ille Antistes gravissime urgens : Disce, inquit, in eo secundum communis instituti legestu tibi praeesse , & vitam ordinare , remores componere, dc temetipsum judicare: teipsum apud teipsum accusare, saepe etiam condemnare, nec impunitum dimittere. Sed eat judicans justitia , stet rea & seipsam accusans Coninscientia. Nemo te plus diligit, nemo te fidelius judicabit. Mane praeteritae noctis fac a temetipse exactionem, reventurae diei tu tibi indicito cautionem. Vespere diei praeteritae rationem exige, & supervenientis noctis fac i dictionem. Legem hanc quam aliis tulit Bernardus, eandem & ipse sorvans et Propterea, inquit,statuam me ante me, Dedc judicabo meipsum,ut illius extremae intire tremendae diei judicium evadere possim. 3I. Et haec examinis istius ingens est uti- Iitas , in supremo judicio beata securiistas. Si nos ipsos judicaremus,non judicaremur a Domino, quem, uti D. Gre- T. 2Dgorius loquitu tanto quis securius ex- mor. c.

pectat,

62쪽

αs DE CULTU CONSC. pectat, quanto quotidie vitam suspectius examinat. CAPUT IV. Examen Conscientia, quanta sit necessitatis,

σ quod dispendium bllud negθgere.

Dixi j m de utilitate; attexam

paucula de necessitate , quae hic tanta est, ut aiurmare ausim , inplerisque omnibus frustra no S agere, nisi & hoc agamus . Potest conciona tor clamare dc Clamando raucescere ;frangentur pulpita, rumpentur columnae, trement sedilia. Omnia frustra, nec

in te quidquam fere proficiet, nisi tu ipse tibi vesperi concioneris , tuam ipsius & reprehensionem & adhortationem audias. Frustra monetur, qui se vult negligere ς frustra custoditur, qui se vult perdere. Sic & Confessarius docebit te, sed frustra; monebit & inincitabit, frustra & hoc; instabit dc praescribet poenam, frustra omnia. saepius tibi dicet: Hoc vitium nominatim fuge; hos sodales, has sedes singulariter cave; hac via,ut scias, ad caelum non itur. hic teipsum vince ,hic abstine,hic tuos impetus coerce; hic autem generose sustine,hic dura, hic te virum gere, hic te Christianum ostende dcc: omnia haec futura sunt frustra , nisi tu ipse tui

curam geras, nisi hoc ipsum yelis auenesis

63쪽

LIBER T. 26 nolis, quod velle aut nolle inberis, nisi

noctu quotidie tuam ipsius confessionem audias, & a te consessario vel absolvaris vel damneris . Sic & magister in schola commendabit quidem diligentiam in studiis, parsimoniam te poris laudabit, probitatem in moribus majorem desiderabit, pietatem in omnibus constantiorem a discipulo postulabit, sed quo effectu aut fructu Z nisi tu tuus ipse sis praeceptor ves eri temet

instruenco,examinando, puniendo, non

hilum proficies a perdidisti minervat. Sic & praetor, aut judex, seu alius

quis magistratus, vinculis te addicet aut eximet; non tamen ideo vere liber eris aut nexus, nisi tu ipse tibi laxes carcerem,aut obseres; nisi caussa cadas vel vincas teipi judice. Atque ita con Ciones, correctiones , admonitiones,

castigationes pleraeque frustra sunt, nisi

sarius, & praeceptor, & judeX, quod

esse potes, & debes in quotidiano examine conscientiar.optima illa disciplina est, quam quisque sibi ipse necessario adhibet, saluberrima mulcta,quam quis ipse sibi imponit. Multam, inquit πιαια Siracides,inveni in meipso sapientiam, sια multum profeci in ea. Ah,quid tandem sapientiae invenit in seipso vel sapientissimus, nisi seipsum nosse, dc adsequam judicii trutinam appendere λqRod tum fit, cum quis suam conscien- D tiam

64쪽

tiam ad usque fundum penetrat ,& bo. Di malique congeriem secernit districto examine. Haec illa multa sapientia est, quam cuivis in seipso licet invenire, in eaque quotidianis incrementis proficere. Vanum est in omnibus aliis altum sapere, absque hac sapientia. z ερα I. Refert e Graeco Pelagius inte δ' pres, astetam senem apud religiosum juvenem de domo conscientiae semperpurganda sic disseruisse : Diabolus est

inimicus, re tua conscientia domus. Igitur ingenium inimici tui noris: nun quam non sordes tractat, gaudetque unice, si illas, quas odit, domos sordibus oppleverit. hoc ergo agit,ut, quicquid potest immunditiarum , in te eia sundat. Tuarum vero partium est, immissas spurcitias continuo regerere, de Conscientiae domum solertia quotidia Da conservare mundam. Si neglexeris, tua, tibi domus illuvie tanta implebi. tur, ut ad eam vix ipse reperias aditum . Igitur principiis obsta , dc sicut inimicus tuus quotidie aliquid sordium in te conjicit, ita tu quotidie,quicquid inquinamenti per diem resederit, hac velut spongia deterge,suum illi coenum

nullo non die remitte. sic nitidam servabis domum : Cesset haec cura , mox

hara fiet conscientia , dc immundum cubile vitiorum. In navigii sentina quid lfiat, nostir uti ea semper aliquid aquarum recipid, ita est qui semper exhauriata

65쪽

LIBER T. riat, quod perstillantiuin undarum receptum fuit, aut navis paullatim illabentibus & crescentibus aquis suaviter submergitur.Eodem prorsus modo curi, quotidie aliquid pravi operis, aut incauti sermonis , aut immundae cogitationis, nobis etiam vigilantibus subrepat, necessarium omnino est,ut id quotidie hoc velut liaustro, in dies singulos egurgitemus , aut sane in dulcem succumbemus interitum. Ergo tuam vespere,mi homo,sentinam exhauri ; tempus est,exhauri sentinam. I modo, Scvide, reperies semper aliquid illabentium aqsarum. Bernardus, de hac ipsa mentis sentina disserens :In illud siqui t sedem repositorium, inquit, velut in 1en. tinam aliquam tota decurrit abomina- ''tio, dc immunditia tota defuit. Tu itaque exhauri,ne per noctem pro imam, in navim excurrat sentina & mergaris. Ergo eΣhauri, vesper est, exhauri. Non

facile peribit, qui quovis die serio cavet, ne pereat.

II. Si ligno aut faxo similes essemus, hoc lustrandae toties conscientiae labore facile supersedere possemus. Affer dolabra semel dedolatus, lapis scalpro

semel levigatus permanent, quales eos vel ascia vel cavatorium ferramentum fabri formavit. At nos, hoc ipso miseri sumus, quia tam mutabiles sumus de varii. Vno anno, una saepe hebdoma

66쪽

ti & vitio secrificamus; eadem Deisquenter hora & in ridiculum furorem excandescimus,& mansuetudinem non duraturam descendimus. Stomachum 1ubinde nobis movet luxuria a cito tamen cum illa redimus in gratiam. Sic arbori crescenti, aut luxurianti palmiti similes sumus: haec duo saepius putanda & circumcidendia sunt,ne nimium luxurient, ac in vitiosam sese amplitudinem diffundant, aut inutili fror de , aut pampino superfluo. Seipsam vermibus pro domo locat arbor , quae nulla unquam brachia olitoris cultro praebet prosecanda, in silvam degenerat

vitis, quae lacrimare non vult,quae secari non sustinet. Legibus suis pareat hortulanus necesse est , & nec viti parcat nec arbori r secet, stringat, vulneret, incidat, amputet, quidquid vitiosi germinis subnascitur, nulli stirpium libertas sit a purgante ferro, si quidem non fores tantum desiderat olitor , sed refructus. Sic & homo nisi sui nimium sit amans in seipso nunquam non re-IDA=;- perit , quod purget, 'uod in serat,quodus su- re secet, quod excutiat. Et scut humanis membris, inquit Theologus ille, ab evaporatione fuliginosi &mali humo-

. ris per poros, semper aliquid sordium ι' ηρ - accrescit, ita si caput non pectas, laborabis porrigine; si oculos non collua S, Iemis; si dentes non defrices, scabritie ; si faciem non laves, illuvie; si ungues

67쪽

LIBER. I. 3o ues non reseces, in imo fient redivion, a summo nigrescent 8c excrescent aquilarum morer si pedum Curam negligas,pedore obsolescent. Sic animus Scconscientia , ob concupiscentiae somitem perenni staturigine inhaerentem , paullatim contaminabitur, & facies illius in carbonem mutabit. ita imago i l.

Ia 8c similitudo Dei nobilissima, Christi sanguine tota dc restaurata, sensim De dabitur, dc protoypo suo fiet dissimillima. Tam necessaria est hujus examinis cura: contra nihil perniciosius est ejus negligentia dc omissione, quae revera tabes quaedam est animum exedens ; est quaedam scabies, seu potius

clanculariadepra, quae minuta sed crebra lethalium pustularum congerie antimum male infectum conficit. Facilis pereundi modus est, minuta non cavere, Sc paullatim prolabi ad grandiora : Nec ille unquam naevis carebit, qui seipsum raro aut nunquam reprehenderit. III. Rex Hebraeus r LRvabo , inquit,per singulas noctes lectum meum. Lectus hic quotidie lavandus , conscientia est . nam uti lectulus fatigatis αfanis quies est & dulce fomentum , sic se ris ingens tormentum ; hos urit,hOSamigit de cruciat, illos recreat dc suaviter sopitos, molli gratoque calore Circumtegit. Ita prorsus conscientia, a gro a vitiis animo urens lectu , aut ca-

68쪽

gr DE CULTU CONSC. tasta & equuleus est ; animo a vitiis letin hero & sano gratissimus thalamus est ,

cui ille quietem suam omnem in accomhο. ptis referat. Verissime ille e D. Augu-mas a stini familia r Gaudebis, inquit, semper A mp- vespere , si diem expendas fructuose./. I. 4ς Uigila super teipsum , excita teipsum, admone teipsum : & quicquid de aliis

. . isti sita non negligas teipsum . Neque hoc nimis crebrum putes ῆ quotidie lavanda sunt, quae quot diebus sordescunt. Lava ergo hunc tuum lectulum quotidie. per sit ulvi noctes , quovis vespere Nisi hoc a te impetres , ut ille tuus lectulus semper quasi recens sit lotus, Nunquam tu quietus eris . Et quae illa conscientiae quies sit, optimos dies totosque soles fabulis,jocis, poculis,nugis, deambulatiunculis frangere, inoctu ad lectum, velut fessus equus ad stabulum, festinare, vix paucas mculas precari, dc in somnum defluere, conscientia frustra insusurrante: Perdidisti diem, homo, diem perdidisti, iacturam cogita, fors sequenti die asportandus es ad

tumulum. Hanc surdo fabulam occentat conscientia ; non audit ille , jam somno sepultus stertit, de crastina luce securissimus . Hoccine vivere est, reconscientiae tranquillitati studere unam quamlibet rem vix ad perfectum adducit assidua vigilia 3c intentio, ubi jam in utramque aurem dormire quis incipit, antequam ad rem suam vigila

69쪽

LIBER I. 32 re, nil unquam praeciari operis prodi-hit . Statuarium aut lapicidam mihi Considera , centies uno die regulam suam applicat, ne quid in artis sitae I ges peccet, ne quid curvi relinquat, ne quid debitam mensuram excedat : Et nos nec semel quidem de die ad conis

scientiae nostrae lineam opera nostra reis

vocemus t Aspice mihi Chrysostomum,& vide quam solerter, ad suam Ille regulam opus suum diurnum examinet lEXpendimus , inquit, diem 5 anima, Πρήquid boni secimus t aut quid mali ope- rati sumus t Et si quid bonisecisti, gra. Utias age Deo : si quid mali, de ceterone facias. Nihil est inquit Augustinus, quod sic quisque debeat cogitare . nisi ut in semetipsum oculos conjiciat, sediscat, se discutiat, se inspiciat, sequaris rat, & se inveniat; &quod displicer, necet; & quod placet, optet δc plan

Hoc est quod regius Psaltes suasit Et V in cu bilisus vestris compungimini. Spin is ' s 'indormit, qui laesam conscientiam addectum deseri.

70쪽

CAP. V. Examinamia cinyentia quis sit m/

Divinus vates Hieremias, modum examinis hujus instituendi, brevissimo effato docens r Statue, inquit, tibi speculam: pone tibi amaritudinest dirige cor tuum in viam rectam . Speculam principio vult collocari, e qua Dei beneficia die illo nobis impensa contueamur, Sc pro iisdem Fratias agamus, sed non cum Pharisieci illo, qui dum gratus fuit in suis , maledicus extitit in alienis. Verum de gratiarum actione postea. I. Coenante Domino cum suis ultimum , dc jam jam suum corpus in cibum , sanguinem in potum porrecturo , coeptum est examen conscientiae. Nec enim quidquam dubitem , quin Apostolorum quilibet, excepto Iscario-Maff. te, suam prius conscientiam , dein Sc.. M. Christum interrogat ii r Nunquid eram. 22. sum Domine i Perinde ac si pro se quis que diceret: Ego , mi Domine, modo meam conscientiam super vaticinio tuo examinavi; iail illa horum fatetur, nec me reum dicitui quid tamen in me, me forsan instio, proditionis lateat,velim , Domine , mihi non parcas , lsed Froditorem tuum , quisquis illa sit, palam

SEARCH

MENU NAVIGATION