Vicennalia sacra peruviana sive De viris peruvianis religione illustribus : hisce viginti annis gloriosa morte functis.

발행: 1788년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

arripuisse , ut brevi dignus habitus fuerit, quem ce

teri veluti e X emplar intuerentur, atque imitari studerent. Iecit enim vero ait issima eo tempore religiosae vitae fundamenta, quibus inniti necesse erat virtutes plurimas quarum exemplis nobis ad mortem usque praeivit , quasque meminisse non possumus, quin earum sequendarum studium excitari in

nobis sentiamus . Conficto tyrocinii biennio votisse religionis Deo obstrinxit die Indiarum Apostolo Xa verio sacro; humanioribus deinde litteris, atque oratoriae praeceptis rursus excoli est jussus, quo tempore apparere caepit ingenii acumen , et discendi ardor ille , quo postea philosophicis, Theologicis

que studiis dans operam ita ceteros inter domesticos, e re ternosque condiscipulos excelluit, ut nemini crederetur secundus , et honores illos obtinuerit , qui haberi solent optimis. Sacerdo S creatu S, et tertio probatus Grammaticae Latinae elementis Limatanam juventutem erudire aggressus est, idque praestitit tanta assiduitate, tamque patienti charitate, ut Iaboris , sudorisque sui in inserendo teneris puerOrum animis studii honestatisque amore, fluctus caeperit uberrim OS .

Cum ejus agendi ratio Superioribus maxime probaretur , aliquot post annos jussus est operam quam

hactenus externis adolescentibus tanta laude praestiterat, in Tyronum nostrorum commodum , spiritualemque eruditionem transferre , et eorum ma ei-

102쪽

ZOgistro adiutor designatus est . Declinavit quantum obsequentissimo viro licuit ministerium , quod ho-

Doris plurimum praeseserebat planeque ostendebat quanta esset praesidibus de ejus prudentia , ac religione opinio. Cum praesertim eo in munere socius adscriberetur P. Francisco Rotalde viro numeris omnibus eκimio, ac inter paucos reserendo, qui cum Romam venisset Procurator , et Provinciam Peruvianam septem integros annos administrasset ; ingentem nominis sui famam in America , atque in Europa e Xcitarat, quod sane ad eiusdem Francisci nostri praecipuam laudem redundabat. Obsecit ideo

imbecillitatem suam omnimodam tanto oneri , at

que honori imparem , sibi notissianam , omnibus, ut ipse iudicabat manifestam: qua objectione cum profecisset nihil; exequi ministerii sui partes caepit

ea modestia , gravitate, prudentia, ut qui eo temp0ris in tyrocinio versabatur plane confiteatur, solum

Francisci conspectum , ejusque agendi rationem id ab tyronibus obtinuisse , quod ab plurimis hortationibus, proposit: sque repulis vix quisquam sibi polliceretur.

Regularum etiam minimarum diligentissima in eo custod a apparebat; prinnus ipse aderat in omnibus, quae humilitatis, laboris, molestiae quidquam praeses errent, intercludebat omnem aditum igna Vipe, tepiditatique alienae, nec erat qui detrectare auderet ministerium, exercitationemve ullam demississimam, cum praeeuntem in eo ducem suum intueretur. Dum

conb

103쪽

8 Icommi siorum sibi Tyronum animos tanto studio ad Virtutes omnes excitabat; insudabat nihilo segnius in instruendo spiritu suo in retundendis animi mOtibus in ordinatis, in propriae infrmitatis plenissima cognitione adipiscenda , in contemptu , atque Chli Vione terrenarum rerum omnium , inque illas ei uum , corporisque morti sic tione, quae totius vi- exercitatio esset sutura. In his totus versabatur alacriter, cum co9cti sunt praesides ejus uti opera in tradenda Philosophia, sacraque Theologia Utroque munere functus cst maxima ingenii, doctrii aeque laude, nec minorem est numinis celebritatem consecutus cum docendi onere solutus, Juia sus e si oratoris partes sustinere, quo in munere p3r summis regionum illarum oratoribus habebatur. Ipse cum plausus illos nihilo duceret. et in solo sui contemptu quietem suam collocaret; ad horrebat ab

ministerio , in quo ejus ingenium , ac dicendi vis

tantopere celebrabatur , et latebra S quaprens numquam orator nisi jussus ad concionem descendebat.

At dum latere cup ebat coactus est Arequi petat Collegio religiti sim mo illi quidem, observa nosti nO-que praeesse. Qui se virorum illorum contubernio omnibus nona nibus iudicabat indignum, facile conjici potest quam moleste ferret iisdem praefici: suscepit vero Onus, quod declinare non poterat ejus partes implere omnes maXimo studio a 2 'ressus est. cum qui aliis praesidet, eumdem Oportere omnibus

104쪽

exemplo suo praeire inviolabilis legis loco haberet.

Interea autem agebat cum Societatis universae Prae-sside, ut illo onore levaretur , cui se imparem tot rationibus probavit, ut in medio regiminis sui cursu id confecutus sit quod tam ardenter optabat. Privatam vitam ducebat tot rationibus quaesitam, in qua cum sibi, ac Deo vacare longius posset,si,1 felix videbatur, cum Deus illis eXperimentis eum

subjici , probarique voluit , quae spiritalem vitam

strenue profitentibus haberi solent graviora. Caelesti omni consolatione privatum adorti sunt timores, mentisque an Xietates, quarum inter densissimas tenebras nihil ei objiciebatur praeter te terrimas imagines, quas offensi supremi Numinis timor immodicus, et vana trepidatio excitabant. De fiebat uberrimis lacrymis anteactae vitae tempus , in quo se vanis dumtaxat in servisse umbris, vanum religiosi viri nomen gestasse dicebat ; nondum post tot annos viam arripuisse , qua sequi Deum oportebat: duxisse hactenus vitam non tepidam modo, sed plurimis ob noxam criminibus, quorum ob gravitatem et ejici ex religiosis claustris mereretur, et in maximum discrimen aeternam salutem adduXerat. HI-sce cum assiduo mens torqueretur , debilitari haec sensim caepit, et ita perturbari, ut saepe compos sui non esset. Defunctus Franciscus est horribili , ac te terrima tempestate solo divino bene scio, ruri vitam ducens cum vero nunquam ab se torquendo

105쪽

cessasset, mente licet integra uteretur, aegre trahebat afflictum, et senile corpus, ideo aptus creditus non est cui exercenda societatis ministeria rursus crederentur, id praestiturus ut primum in pristinas vires convaluisset. Id dum ipse ruri praestolatur omnibus sese Virtutibus eXercens, et summa animi demissione, perfe- Osaque in divina voluntate conformatione ferens inutilis interea exist mari ad excolendosci tum ani-mOS, compulsus, atque coactus est non solum solitudini suae , sed patrio etiam sol O valedicere, et exul in Italiam navigare. Haec rerum vicissitudo,

et tot imminentium malorum , laborumque imago poterant profecto ab sua tranquillitate deturbare virum teptuagenario ma Jorem tot aegritudinibus tamdiu eXercitum , voluntariisque assiduis cruciatibus

tam acerbe debilitatum ; sin minus poterant haec omnia facile persuadere Regiis Ministris, non esse

longae, ac perdissicilis navigationis incommodis. atque periculis committendum senem, qui cito desecturus pro tanta infirmitate videbatur. At Francisiacus, qui occasionem illam patientiar exercenda' t crinrenis omnibus honoribus, et vitae commodis longe praeserebat, exhibuit sese alacer sociis discessuris , tantumque animi robur Ostendit, quantum posset vegetis, ac iuvenibus exemplo esse , ac incitamento. Sustinuit sane labores omnes et superavit tanta constantia, ut non sine omni uin admiratione

106쪽

in Hispaniam primum , deinde in Corsicam in uiam

navigarit, tandem in Italiam appulerit, et terrestre iter asperum , et laboriosum Ferrariam usque victor confecerit. Addictus fuerat ex Praesdum voluntate comes Ioseph Corsos clarissimo viro, quem haud multo post debita recordatione prosequemur, ut huJus regimine, ac cura in omnibus dirigeretur. Hoc sub directure rerum spiritualium scientissimo , ac peritissimo vitam ducebat Franciscus persciendo spiritui unice intentam, nulla in re ab ejus praescripto recedens, quamvis interdum coercere cogeretur acerrimum illud torquendi corporis desiderium , quo a Lsidue inflammabatur: pendebat totus ab eius nutu creb o animi intimos recessus ei aperiens, et cassestes consolationes , quibus refici solebat , quasque singulas cum ignorare nos fateamur, pro certo habemus fui si e plurimas, cum hac providentia beneficentissima uti Deum videamus, ut eos quos aruditate longa, diuturnisque mentis anxietatibus probaverit, copiosis deinde gratiis consoletur; et vitam

in sta per ipse duxerit ab terrenis omnibus ita distractam; ut solis caelestibus immorari, alique videre

tur .

Namque quo tempore Ferrariae vitae suae termῖ- num praestolabatur, relicta corporis sui cura omni, atque c0gitatione praeter acerrimae paenitentiae conti - nuam exercitationem, diurnas nocturnasque horas in

solis

107쪽

solis spiritualibus transigebat: audiebatur crebro erumpere in ardentissimos divini amoris affectus, in tenerrimas voces, quibus divinam misericordiam implorabat: ducebat horas plurimas flexis genibus in meditatione defixus , et hac religione persolvebat sacerdotale pensum , fundebatque pssiduas preces , quas noctu surgens incipiebat; faciebat ad Aras post diligentissimam animi discussionem, et expiationem longamque ad sacrificandum praeparationem par gratiarum actio sequebatur.

Ex hac vivendi ratione religiosissima prodibant virtutes illae, quibus ipse tantopere emicabat illa scilicet ab terrenis distractio, illa eximia paupertas, qua miserabili: Ictulo contentus, et paucissimis libris, quorum lectione ad spiritalem perfectionem inflammabatur , cetera omnia veluti inutilia rejiciebat; pecuniae adeo nullus usus, ut cum insocii sui manu tres philippeos vidisset , ab eo quaesierit, quorum Beatorum essent illae imagines. Nec paupertate minus illustris erat angelica illa virtus, quam singulari ipse modestia tuebatur , acerrimaque sensuum custodia; cumque probe sciret quanti neg0tii res esset in hoc fragili limo non infici, ac deturpari virtutem , quae vel levissimo flatu posset extingui; divinam opem implorabat assiduis precibus, quam ut consequeretur, difficile dictu est quantis, quamque acerbis cruciatibus affligebat c0rpus, ne adversus spiritum attollere sese auderet . HUc

108쪽

privabat quocumque subsidio ad v tam non necessario, neque in senectute, tantaque virium imbecillitate patiebatur , ut aliqua c0 colatica potione reficeretur. Cumque paucis ante obitum diebus exsuperiorum praescripto qui ejus curam gerebat coadiutor aliqu0t p0tionis illius libras comparasset , eique indixisset velle, qui praesidebant, ut illa p0ti0- ne quotidie reficeretur; e sto, inquit Franciscus, id

solum a te peto, ut hac in re mihi socius sis, namque pro certo habeas mihi, ac tibi satis esse superque futurum quod re ipsa factum est . Privatum vero corpus omni levamine excipiebat cruentis verberationibus, ciliciis assiduis, acerbissiimisque cruciabat. Animadvertit aliquando qui ei aegro operam prεῖ- stabat tumentia crura, et ita livida, ut prope nigra apparerent. Unde haec orirentur scrutari cuin voluis et, magnum ejus modestiae negotium facessivit, et summo stupore correptus est , cum femoratam arctis ciliciis adstricta invenit , ut nec l ber sanguini cursus pateret, nec s0lvere illa p0 tuerit nisi fractis paulatim nodis implicatis, qui in intimas

carnes penetraram . Hujusce tormenti acerbitatem augebat pediculorum examen in apertas plagas saevientium, quique longo sine studio divelli non potuere . Pectus torquebat cruX plurimis ferreis acuminibus rigens , cum ostenderetur exterius subtili tela obducta; brachia ferreas etiam catenulae arctiust me stringebant , quae omnia ei mortu0 erepta sunt. Ad-

109쪽

Adventabat interea res lutionis dies Franciscooptatissimus, nec ut modo innuimus, ign0tUS cumque de more ad Aras fecisset; sensit se insolita virium infirmitate tentari, quae etsi non gravis videretur, ut timeri ab ipsa quidquam funestum posset;

medici tamen ludicio adquiescenteS superiores, cor

roborandum sacro viatico Franciscum statuerunt . Reseectus est hoc beneficio , pro quo cum gratias egisset maximas quas p0tuit Salvatori nostro: conversus ad ministrantem coadjutorem, ait, scit Deus quam palatus sim pr0fectioni, cujuS imminens tempus non ignoro, et praestolor divino beneficio alacer, et i aetus. Id mihi unum in votis est, ne mei causa perturbatione, aut molestia socii mei ulla af ficiantur, neque onus subeant in Vigilandi, cum requiescere tuto , ac tranquille possint ; neque enim obitus mei hora adeo proxima est, ut nonnulli arbitrantur , cum non hic , sed alterius sabbati dies postremus mihi sit futurus. Morem ei gesserunt superiores, cum probe intelligerent velle eum totis

illis, qui supererant, diebus divinis colloquiis frui.

Cum dies ab eo praedictus advenisset, convenerunt eum superiores, et ex nostris alii testes resolutionis ejus futuri. Morti proximus societatis vestem manu arripiens, cujus se indignum palam professus est , errorum veniam primum ab Parente Ignatio ,

110쪽

ignoscerent; tandem dulcissime iterat s Iesu . et Mariae nominibus placidssime obdormivit 8. Sep. 1769. et in templo Societatis postridie tumulatus est.

P. IACOBUS PEREZ

Alentiae urbe nobilissima , artibus scientiisque locupletissima natus est P. Iacobus '. Mart. Iio . loco honestissimo , et puer praeter ingenii acumen,

litterarum eximium amorem , Ostendit maximam morum gravitatem, quam fuga ab puerilibus ludis, et silentii constans studium tuebatur . Parcus verisb0rum versabat Iam ea aetate perlibenter in quos inciderat libros, a quibus ad honestatem non solum sed ad contemptum etiam rerum terrenarum informabatur, quas Jam tum eo loco h bere caepit, quo haberi ipsae profecto merentur. Fovebant hanc insilio animi propensionem parentes, que is accidebat gratisi num eum ecclesiasticis rebus praecipue dele-

ct iri; subministrabant alacriter libros eos , quibus illuminari puer, et corroborari eo in negotio posset, iisdemque tanta assiduitate utebatur Iacobus, ut de

SEARCH

MENU NAVIGATION