Summa apologetica de Ecclesia Catholica ad mentem S. Thomae Aquinatis

발행: 1890년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

611쪽

Αrt. III. Utrum omnes Libri canonis ridentini inspirati sint. 193 ut nullum inter eos auctoritatis discrimen actum esse reperiatur. Jam vero, quoniam istiu8 modi codices antiqui ex manuscriptis etiam antiquioribus transcripti sunt, minime dubium est, quid vetustissimae ecclesiae de canone professae int. 3 Monumenta. In antiqui Catacumbarum picturis, inprimitivis vasis vitreis et in sarcophagis personae et eventus depicli aut exsculpti cernuntur, quos ad partes Scripturae deuteroeanonicas pertinere perspicuum est. Exhibentur enim Tobias junior cum angelo deambulans, in pictura quadam, ad saeculum ΙΙ. relata alias modo cum pisce, modo cum cane;

Daniel in sessa leonum, in pictura fresco saeculi I. in coe- meterio Domitillae alibi Daniel cum Habaeue Susanna. s. Kraus, Real-Encyklopadie, sub verbis indieatis. S. aulinus, basilicam S. Felicis describens, Iudithae imaginem depictam

commemorat. Poeni de S. Felicis Nat. Ecclesiae schismaticae et sectae Orientales. Eccle8iae, plurimis abhinc saeculis ab ecclesia Romana separatae, OBO- physitae Syri, ethiopes, Armenae, optae eundem nobiscum canonem utriusque Testamenti profitentur, exceptis tamen Nestorianis, qui Apocalypsin et quatuor minores epistolas catholicasa canone eximunt. Quin etiam, cum Cyrillus Lucaris deutero- can0nic08 . . apocryphos vocasset, ecclesia Graeca, habita synodo Hierosolymis anno 1672, Cyrillum insipienter, inscite aut magis malitiose s egisse declaravit canonemque profe88a St, qui libros omnes complectitur canonis ridentini. Quaeres . Utrum ullo modo tenere aut defendere liceat sententiam, quam ah in Introd. in . . lib. I. proposuit, scilicet etiam p0st decretum ridentinum deuteroean0nicorum

minorem esse auctoritatem quam prolocanonicorum.

Resp. Falsitas illius sententiae hodie in quaestionem vocari non potest. Illud enim primum ex iis ostenditur, quae in arg. I. de decreto ridentino diximus. Deinde illud etiame e patet, quod Scripturarum auctoritas ex inspiratione di-Vina oritur. Jam vero concilium Vaticanum expressis verbis definivit, omnes Libros canonis ridentini esse ininitus inspiratos omniumque Deum esse auctorem Itaque Scripturae ali-

612쪽

194 Quaestio XVI. me S. Scriptura. quo deuterocanonicae vocantur, non ad designandum aliquod discrimen auctoritatis, sed ad indicandam historiam veritatis.

Quaeres II. Utrum aliquis liber inspiratus deperdi 0ssit

et revera deperditus sit. Resp. a S. homa aperte signiscat, aliquem librum inspiratum interire posse atque id bis saltem laetum esse docet. Nempe In I. Cor. V. . Scripsi vobis in epistola, verba Pauli sic exp0nit: Dixi vobis in Epistola quadam alia, quae in canone non habetur. Et rursum in Coloss. V. 16. eam epist alam), quae Laodicensium est, vos legatis, haec scribit: ἡ Ε quo habetur, quod eripsit alia Epistolas quia istam, de qua fit mentio hic, scilicet Laodicensium, et unam aliam ad Corinthios praeter primam et secundam. Demum ostendit, cur epistolae illae in canone desiderentur. Sed ratio est duplex inquit quare non Sunt, in canone quia non constabat de earum auctoritate, quia forte erant depravatae, et perierant in Ecclesiis: Vel quia non continebant aliud quam ista. μb Similiter in V. . aliquot commemorantur Libri, qui perierunt, velut Liber Bellorum Domini, um. XXI. 14. Liber Samuelis ridentis, . arat. XXIX. 29. Liber Nathan Prophetae l. c. etc. Libro autem ob eam Solam causam, quod ab auctore inspirat laudantur, in se inspiratos non haberi, exploratum St. 6 Nihil est, quod censeamus, primam auli ad Corinthios epistolam, quae deperdita 8t, Deum non habuisse auctorem, secundam et tertiam, quae jam X8tant, Deum auctorem habuisse. Quod idem de inspiratione nonnullorum Librorum, qui interierint et . . prophetis adscribuntur, magis minusve

valere Videtur.

Assistentia divina, quae celesiae Christi ad dei depositum eu8todiendum promi8sa est, omnium Scripturarum anctarum conserVationem per se non includit, siquidem singulis

Libris inspiratis per se non opus est, ut Ide depositum cu8t0diatur hauritur nempe des integra ex aliis sontibus, hoc est, ex Libris inspiratis, qui exstant, et ex divina Traditi0ne.

613쪽

Art. III. Utrum omnes Libri canonis Tridentini inspirati sint. 195

0 . I. Ecclesia non potest constituere supernaturale sactum inspirationis Canonicitas autem nihil aliud est quam supernaturale factum inspirationis. Ergo. Resp. Dist. M. ecclesia non potest constituere illud iactum, conci non potest illud declarare, nego. Et dist. min.: canonicitas est ipsum factum inspirationis, ut insallibiliter ab ecclesia declaratum, cone. in se duntaXat, nego. Liber est sacer et inspiratus, quod divinitus inspiratus Deum auctorem

habet canonicus, quod ab eccle8ia pro aero et canonico suscipiendus proponitur. Attamen i verba minus tricte spectantur, canonicus idem Valet atque sacer et inspiratus, non quod ecclesiae judietum inspirationem facit, sed quia manifestat eam. 0M. II. Nemini licet canoni clauso novos Libros inserere.

Porro canon . . Sub Esdra conclusus est. Ergo praeter Esdrinum canonem Liber nullus admittatur. Resp. Dist maj. Nemini licet novos Libros inserere canoni clauso divinitus et omnino perlaeto, conci canoni persciendo, nego. 1 dist. min. canon . . sub Esdra conclusus est, nulla humana auctoritate persciendus, conci nulla divina, nego. Et certe nullo prorsu argumento probatur, Esdram ita canonem

absolvisse, ut Deo jubente, qu0dvis in posterum complementum excluserit. Ipse Flavius osephus hoc tantum affirmat, libros ab imperi Artaxerxis Xaratos, non eju8dem auctoritatis ac priores haberi, quia non adsuit indubitata prophetarum successio. Contra Appion lib. I. . . Instabis. Non oportet admittere canonem, qui sanctis patribus non probatur. Porro neque deuterocanonici N. . neque istiusmodi Libri . . omnibus patribus probantur. Ergo. Prob. minor a S. Hieronymu in Prologo galeato et in Praefationibus in Esdram, in libros Salom0nis, deuteroeanonicos V. . inter apocrypho ponere Videtur. O S. Dionysius Alexandrinus ' 265 Apocalypse0s authentiam non admisit ejusdem Libri inspiratio celestis aliquibus Orientalibus aliquandiu non

probata St. Resp. Dist. M. n0 oportet admittere canonem, qui ab

614쪽

196 Quaestio XVI. De S. Scriptura. omnibus patribus repr0batur, conci qui uni nonnullisve non probatur, subdist. non oportet eum canonem admittere, definiente celesia, nego; eeus, transeat. Et dist. min. neque

N. . neque . . deuteroeanonici patribus omnibus probantur, generatim nego quoad aliquo patre alicujus temporis, subd.: ob rationes validas, nego; theoretice et e suppositione quadam salsa, cone. Nunc ad probationes singulas. O S. Hieronymus deuterocanonicos . . ponit inter ap0cryphos, pre88iu appellatos, ego latiori sensu dictos, subdist.: theoretice ex judici privato, transeat practice ex Sen8 ecclesiae, nego. Non est perquam firma Hieronymi de illis deutero. canonici sententia. Tria tamen certa esse videntur. 1 Etsi modo generali de apocryphis disserens asperis interdum verbis utitur, in specie tamen discrimen indicat ap0cryphorum, qui

strictius e nomine vocantur et eorum, qui, quamui non habeantur in canone, tamen u8urpantur ab ecclesiasticis viris. 2 In praxi plurimos textus ex deuterocanonicis illis profert, cum sormula scriptum est aut 08dem appellans nostros libros' et sanctam Scripturam'. f. In Isaiam, II. IIL, VI. 3 Sanctus doctor indirecte significat, ecclesias generatim alio canone usas esse quam Judaeos, qui deuter0can0nico a canone su0 Hebraeo eximebant. Ita de sua versione obiae scribens, ait:

himputant nobis Hebraei contra suum canonem latinis auribu9 ista transferre. Sed melius esse judicans Pharisaeorum displicere judicio et episcoporum jussionibus deservire, institi ut potui μ. Praef. in Tob. f S. Dionysius Apocalypsin Joanni apostolo abjudicavit,

motu antiquitatis monumentis, nego; adductus chiliastarum abusu, conc. Deinceps ecclesiae aliquae Orientales Dionysii auctoritate impulsi sunt, ut Apocalypsin in inspiratorum numero non haberent. 1 ipse Dionysius dixit: Fateor enim sancti cujusdam et divino Spiritu afflati viii id opus esse. Eus. E. H. lib. ΙΙ. cap. XXIV et XXV. Assirmans autem se haud facile concessurum Zebedaei filium Apocalypseos auctorem e8Se, nullum veterum testimonium, sed formam loquendi ab Evangelio Joanni discrepantem, prop0nit. Urgebis. Veteres nonnullos apocryphos et libros certo n0n

615쪽

Art. IV. Utrum mnes res etc. S. Script divinitus inspirata sint. I97 canonico catalogis suis inseruerunt. Ergo parva fides habenda veteribus. Resp. Dist antec. libri certo non canonici Veterum catalogis inserti sunt, unus alterve liber, non universaliter et non conStanter, concis ecus, nego. Diligens rerum inquisitio atque

ea, quae est ab apostolis traditio, effecerunt, ut deuteroean0nicorum dignitas et inspiratio solemni ecclesiae cath0licae judicio quovis libro non inspirato discernerentur. 0 . III. S. Ant0ninus, Summa theol. ΙΙΙ. it. XVIII. c. I. et eard. Meianus, In omnes libros authent Script comment. ΙΙ.d0cent, . . deuterocanonicos non esse canonicos ad firmandum ea, quae uni fidei. Resp. S. Antoninus et Metanus hac in re expresserunt

sententiam privatam, conci sen8um communem eccle8iae, nego.

Isti doctores, suam sententiam apud Hieronymum scriptam 88eputantes, tanti viri doctrinam secuti sunt. Hinc Metanus a88erit, Omnia, quae ad deuteroeanonicorum illorum canonicitatem pertinent, ad Hieronymi limam reducenda esse. At concilium Tridentinum omnem dubitationem catholicis sustulit. Instabis. S. Thomas In Dionysium, De diu nomin. c. IV.leel. IX. de canonicitate Libri Sapientiae et S. Theol. ., quaest. LXXXIX. art. . ad 2 de canonicitate Ecclesiastici addubitare videtur Ergo. Resp. Dist antee. S. Thomas hi locis ex propria ententia loquitur, nego; referendo aliquorum veterum sententiam, cono. Revera S. Thomas in Summa Librum Sapientiae plus ducenties, Ecclesiasticum circiter trecenties ut Scripturam canonicam et verbum Dei allegat.

Utrum omnes res et sententiae Sanctarum Scripturarum divinitus inspiratae sint. Ι. Status quaestionis ex iis, quae sequuntur, facile apparebit. 1 In ipsa thesi directe non quaeritur de inspiratione verbali, hoc est, de sententia eorum, qui verba Scripturarum

616쪽

198 Quaestio XVI. De S. Scriptura.

omnia et singula Deum ita auctorem habere autumant, ut Libri sacri de verbo ad verbum inspirati sint 2 Agitur de omnibus rebus et sententiis. 3 Res et sententia intelligimus non tantum ea, quae directe ad dem et more pertinent, sed omne res et sententias, quotqu0 in . Scriptura traduntur. 4' Non asserimus, ut perspicitur, omnes ententia8, quae in sacris Libris proseruntur, puta maledicta, in Deum conjecta, Deum habuisse auctorem, quasi ex persona Dei primum dicta essent, sed quod auctor inspiratus Deo dictante seripsit, impium ita l0cutum fuisse. 5 Auctores aeri in iis tradendis, quae

humana ratione cognosci possunt, non quasi eae persona Dei, sed eae persona propria loquuntur, cum adjutorio tamen divini

luminis S. hom. II. ΙΙ. quaest. CLXXIV. art. 2.); ergo et illa, quae humana ratione cognosci p08sunt, quantum ad omne res et sententias, et in historicis et in naturalibus et in quacunque materia, Deo inspirante e0nscripta sunt. Atque eo en8 defendimus thesin singula quaeque sanctarum Scripturarum habere

Deum auctorem.

II. Sententia . homae, quae est certa et communissima. 1 S. Thomae haec regula: tenendum 8t, quod quidquid in sacra Scriptura continetur, Verum Si alias qui contra hoc sentiret, esset haereticus. Quodl. XH. art. 26. 2 Docet duplex esse objectum dei vi objectum per eis objectum per accidens et secundario. Jam vero fidei objectum per accidens aut secundario sunt omnia quae in sacra Scriptura divinitus tradita continentur, sicut quod braham

habuit duos filios, quod David sui filius Isai, et alia hujus

modi. II. ΙΙ. quaest. I. art. 5. 3 Quamvis homo non teneatur haec credibilia explicite credere, quemadmodum X-plicite credi debent prima credibilia, ut S. S. Trinitatis

mysterium, tenetur tamen ea credere implicite, vel in praeparatione animi, inquantum paratus est credere quidquid divina Scriptura continet . . c. s. ΙΙ. ΙΙ. quaest. I. art. 6 ad 1. 4 Denique . Thomas aperte docet, omnes Scripturae re et sententia8, etiam minimas, ut Samuelem esse filium Helcanae, fidei objectum esse, non directe sed indirecte, quod scilicet, negata vel minimi in se momenti re vel sententia, sequeretur

617쪽

Art. IV. Utrum Omnes res etc. S. Script divinitus inspirata sint. 199

S. Scripturam esse falsam. En Angelici verba: Indirecte vero ad dem pertinent ea ex quibus negatis consequitur aliquid contrarium dei sicut si quis diceret Samuelem non suis8estium Helcanae, ex h0c enim sequitur Seripturam divinam 88e salsam. I. quaest. XXXI art. 4. 5 Haec autem Scripturarum cujusvis erroris immunitas est inspirationis effectus, prout Angelicus ipse expressis verbi declarat: Scripturae enim divinae a Spiritu sancto traditae non potest sal8um ub- esse, sicut nec dei, quae per eam docetur. Quaest disp. De potentia IV. art. l. ' Neque numeri aut genealogiae non inspirata sunt. Hinc regula: In Scriptura sacra Secundum

veritatem nihil est contrarium; sed si aliquid apparet contrarium, vel est quia non intelligitur, vel quia corrupta sunt vitio seriptorum quod patet specialiter in numeris et genealogiis. μIn it. III. leel. II. Nervus igitur hujus sententiae est illa

fidei veritas Deus est auctor S. Scripturae. III. Systemata doctrinae commemoratae contraria. 1 Erasmus autumat S. Spiritum pa8Sum 8Se, Su0 errare

quaedam et labi errareque alicubi judicio sive affectu. In Matth. I. 7. 2' uetor Germanus dissertationis inscriptae De bibliorum inspiratione ejusque valore ac vi pro liberasciεntia, quem refellit card Frangelin, De in trad et Script. p. 64, edit. 3. divinitus essectam Scripturarum inerrantiam ad ea partes restringit, quae continent a veritate religi08a8, D vel acta historica ut undamentum necessarium, in quo ipsa Veritas religiosa concideret. Reliqua omnia scripta SSe arbitratur mere humanitus, et ideo a priori vera dici non p088e. 3 F. Lenormant in Variis operibus pro certo affirmat, ea Scripturae partes, quae religionem, fidem et more non tangunt, non esse inspirata divinitus ob eamque rem, quod pr0num est, hujusmodi partes contradicti0nibus et erroribus historicis ac scientificis non vacare. s. opus auctori in-8eriptum es origines de histoire 'apres a Bible et les tradition des euples orientatiae. yy Similiter L Noir errores

Hoc opus in indicem librorum prohibitorum relatum est Decret. is Deo. 1887. auctor ante obitum laudabiliter declaravit, se repro,

618쪽

200 Quaestio XVI. De S. Scriptura.

scientiscos in S. Scriptura admittit Noir, Dictionn. de Harm. de a Naison et de a Foi, p. 921, 22. IV. Sententia card Newman Mense Februario anni 1884 card Newman in opere periodico, quod inscribitur Medulum XIX. The ineleent Centvry et deinceps in opusculo De iis, quae iro catholico de Scripturarum canonicarum

inspiratione credenda sunt What is of Obligatio sor a catholicto belleve concerning the inspiratio of the canonica Seriptures sentetitiam sequentem propugnavit. Inspirationem divinam ad textu ex se doctrinales non restringi, sed ad quaestiones etiam laeti generatim extendi profitetur. At aliqua sunt obiter dicta, quae non inspirata haberi debent. Verun- tamen doctrinalia factaque miraculosa nunquam obiter dicta censentur; sed in ejusmodi dictorum numero p0ni 088unt phra8e et membra phraseon merum factum non fidem more8que spectantium, ut hoc auli: Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens asser tecum ΙΙ. im. IV. 13. vel illud, quod Nabuchodonosor, ut habet liber Iudith, legitur fuisse rex Ninivitarum. Videtur ergo sententiae istius auctor diffiteri, inspirationem extendi ad incisa singula vel minutissima. Thesis: Omnes res et sententiae Scripturarum diuinitus

inspiratae Sunt.

Arg. I. Eae S. Scriptura. S. Paulus ait: Omnis Scriptura

πασα ραν' divinitus inspirata, utilis est ad docendum, etc. II. Tim. III. 16. Et iterum: Quaecunque enim scripta Sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt Rom. XV. . extus autem

illi nullo modo distinguunt inter partes inspiratas et profanaβ, ut Munt, parte S. Scripturae Ergo s. Matth. V. 18.Arg. I. Eae de finitione ecclesiae. Concilium Vaticanum sess. ΙΙΙ. De de can. IV. declaravit, Scripturae libros integros cum omnibus suis lartibus esses divinitus inspirat0s.

bare quidquid in suis peribus censura dignum Ecclesia judicaverit. Cf. contra enormant, Hummelaver Inspiration und Mythus Stimmen us Maria-Laach, 1881J.

619쪽

Art. IV. Utrum omnes res etc. S. Script divinitus inspiratae sint. 20 lΤalis autem est inspiratio quoad omne res et gententias. rgo.

M libros integros eo certe dicitur, ne quid de libro quocunque decerpatur. Jam negata in8piratione aliquarum rerum sententiarumve decerpitur de libro aliquid, qui proin non est integer Ergo. b Cum omnibus suis partibvs S. Scripturam divinitus inspiratam esse, desinitur. Atqui singulae quaeque re et Senientiae sunt Scripturae partes, parvae interdum illae quidem, sed partes tamen. Ergo Quod indubie ita est, si respiciamus loco ill0 satis extensos eosque plurimos, in quibus de rebus mere historicis aut scientificis agitur, puta in Genesi, Ruth, Esther Nem certe catholicus eo loco partes 88 negaVerit. 6 Divinitus inspiratos esse Libros, declarat concilium. Porro patres e88. III. cap. II. De revelatione declarant, Libros dici inspiratos, quod Deum habent auctorem. Atqui Deus libri auctor esse non videtur, si modo Deus per seriptorem, modo scriptor, ibi relictus, scripserit. Ergo Explicatur minor Liber partim a Deo partim ab homine solo concinnatus non habet Deum auctorem principalem, sed Deum et homines auctores principales. Arg. III. Eae traditione. O Eae doctrina eterum 1 Huc pertinent a Veterum testimonia, quae art. . argumento tertio protulimus nihil enim excipitur, cum in iis textibus inter religiosa et profanas Scripturarum partes nihil distinguatur.

2 S. Gregorius agiangenus ait: Nos, qui perfectam veracitatem Spiritu etiam usque ad levem apicem et lineam X- tendimus, non concedimus vel res minimas a seriptoribus 88e temere posita8. Orat de fuga sua n. 105. - . Chrysostomus: , ne Syllabae quidem praetereundae, nam omnia sunt a Spiritu Sancto. In Gen. Hom. XV. - . Hieronymus: Singuli er-m0nes, Syllabae, apices, puncta in divinis Scripturis plena sunt 8en8ibus, et pirant caelestia sacramenta. In Mathh. VI. et In Ephes. H. - . Augustinus: Admisso semel in tantum

auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum Bibliorum particula remanebit, quae non ut cuique Videbitur, vel ad mores difficilis vel ad dem incredibilis, eadem per-

620쪽

202 Quaestio XVI. me S. Scriptura.

niciosissima regula ad mentientis auctoris consilium omelumque referatur. Ep. 28. cf. Contra Faustum, lib. XII. cap. V. VI. O M praaei eterum 1 Loei Scripturae historici et scientisci eodem modo ac partes doctrinales et religiosae proferuntur a patribus tanquam . Scriptura et eloquia divina, sub formula scriptum est, Similive prout ex commentariis, homiliis sexcentisque aliis apparet. 2 Patre maxima pietate partes etiam historicas et seientificas Scripturarum ex-p08uerunt Basilius enim, Ambrosius, Augustinus, Chrysostomus de Genesi scribentes, ne verbulo quidem igniscarunt esse, ubi in Libro illo sacro inspiratio desideretur Chrysostomus autem, exordiens enarrationem in Genesin: has litteras, inquit

quasi longe absentibus Deus misit, attulit autem Moyses, μ m. I. in Gen. Atque . Theophilus de genealogia Caini ac Seth et de artibus inventis, quae in Genesi traduntur: Haec autem omnia docuit 08 Spiritus sancitis, qui per Moysen et cetero propheta locutus est. Ad Iutol. lib. II cap. XXX. S. Hieronymus assirmat, eloquia divina aut de natura di8putare, ut in Genesi et in Ecclesiaste, aut de moribus, ut in Proverbiis', etc. p. ad Paulam de Alphabeto Hebraico. 3 Patres quidquid habuerunt eruditionis, id in explicandas antilogias apparentes contulerunt, quibus haeretici et increduli

partes nonnullas historicas, aut scientisca Librorum sacrorum impugnabant. Neque ad minimam unquam objectionem sol-Vendam vetere asseverarunt, unam alteramve Scripturarum rem aut sententiam inspiratam non esse, ' sed inconcu8sa

habebatur haec Augustini regula: si aliquid in eis offendero litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel

c0dicem mendosum esse, vel interpretem non 88ecutum, quod dictum est, vel me non intellexisse, non ambigam. s. ad Hier. 82.

0 . I. Inspirationis extensio ex sine inspirationi cognoscitur. Jam Deus auctores sacros inspiravit, ut veritatem religiosam hominibus traderent. Ex quo consequens est, ut inspiratio ultra res et sententias religiosae veritatis non extenditur.

SEARCH

MENU NAVIGATION