Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DA PRAvo ARTIs CRITICI Us Ugentius inspecta; singula curiosius perlustrata , in velligata sollertius , nusquam tamen recentis operis conspecta signa , nusquam nisi vetustatis indicia reperta ἔ omisnes ad unum , quod necesse erat, in eam sententiam ire , aut sacram aedem illuc aliunde divinitus advectam ,

aut ab ipse caelo demissam . VI. Sed fac videte quaesis, Florentini, quid bonitate cauta confisus istis largiar in fac , inquam , artem

hoc assequi potuisse , ut tot oculos singula attente ac per otium contemplantes falleret. Qui potuit illud p ut haec ipsa aedes e vestigio ex omnium conspectu evan sceret. Hic certe locus arti ac fallaciis reliquus est nulatus . Neque enim arbitror Architectum ullum reperiri , qui machina apposita movere domum aliquam possit, eamque transferre , quo velit; id autem multo minus

perexiguo tempore , atque adeo momento temporis ἀQuanta molitione celeberrimi illi AEgyptiorum Obelisci excisi, formati , asportati, ac demum loco suo constituti fuerint, quis ignorat Caii Caligulae obeliscus ab antiqua sede motus, & e proximo Circo ad templi

atque areae Vaticanae ornamentum translatus inter admuranda Sixti V. opera memoratur; nec minus, quam unius anni spatio, de quadringentorum hominum opera res tanta perfici potuit. Sed ut eo redeam ; aedes, qu

proximo die in colle Illyrico conspiciebatur , amplius non apparet, nulla est ; nihil reliqui, nisi vestigia in locos quem occupaverat,relicta . id est hoc quo abiit p

192쪽

quo concessit quo se ex omnium repente oculis conspectuque proripuit Quae molitio 3 quae ferramenta pqui vectes λ quae machinae qui ministri tanti operis

fuerunt pVII. Non longum in medio tempus ; certus ex Piceno rumor affertur mare transisse , in Italiamque commigrasse. Idem stupor, ac religio , quae Dalmatarum mentes ince iserat, Picentum quoque animos occupavit . Certatim omnes ad nemus , ubi constiterat, eonfluere; mirari domum tam subito eo in loco consti- . tutam ἔ haerere , obitupescere, subire limen , & loci ipsius religione edoeti illam non tam domum, quam aedem esse facram , procidere in genua, Deiparae simulacrum in loculamento conspicuum venerari. id dicerent homines minime creduli, & satis ad suspicam

dum acuti Z AEdificiumne illud raptim ibi ex lapide redivivo fuisse constructum p At eo in loco, selis arboribus

consito, rediviva non erant. Eone aliunde fuisse comportata ὶ At quemadmodum tam brevi atque exiguo tempore Θ An aedificium ipsum integrum aliunde translatum , ibique subito constitutum p Multo minus . Utrum somniare sese λ At probe vigilabant. An etiam vigilantes vana quadam atque inani obiecti cuiusdam spectri specie falli At oculi, manus, fidem faciebant. De ceptosne se alicuius fi aude atque praestigiis At a quo

at quomodo id igitur credere ρ quid opinari quid dicere ρ quid affirmare poterant λ Illud unum profecto,

193쪽

ryo DE PRAVO ARTIs CRITIC, usu quod ego , quod vos , quod quivis sanae mentis , si prie-sens fuisset, illud, inquam, unum, quod reliquum erat ;Inopinatum illius aedis adventum unice ad Deum tanti prodigii auctorem esse referendum . VIII. Sed esto ; fuerit aliquis inter eos tanta pertinacia , sive potius amentia , qui , quod omnes crederent, omnes ad unum assirmarent , quod ipse usu paret oculis, manibus contrectaret, credere noluiiset;

quid hunc dicturum quid sensurum tunc fuisse arbitramini cum eam ipsam aedem , quam in sylva conspexerat , e sylva in collem duorum Fratrum , cum rursus te colle duorum Fratrum in viam m ilitarem translatam vidit. Nonne tunc amplius repugnare non potuisset nonne dare manus, reliquis assentiri , & se plane viactum convictumque ipsa oblati prodigii evidentia fateri

coactus esset IX. At credo , haec momento temporis acciderunt, ut intervalla stationum observari satis commode non potuerint . Immo vero si unquam locus, si tempus, si opportunitas aliquid diligentius examinandi , & sollertius ac per otium inspiciendi fuit, haec omnia certe in hoc prodigio summa filernnt. Mansit enim facra aedeSapud illyricos annos tres & menses septem , in nemore Recinetensi menses octo, in colle duorum Fratrum , breviore quidem spatio ; sed tamen non ita contracto sui facile non solum ab accolis atque indigenis , sed e iam a convenis de peregrinis saepius adiri , omnia alte

rius considerari investigarique potuerint . Hoc

194쪽

Acrio NIs II. LIBER II. IsrX. Ηοe autem loco quid nobis adversarii concedent equid nos ipsis adversariis concedendum putabimus D bimus e Illyricos ac Picentes prodigii novitate attonitos atque obstupefactos vix sui compotes fuisse , haesisse diu

ante quam certi quidquam de tanta re statuerent ac definirent Demus hoc , per me licet. Verum quodnam est hoc diu , quod non dies , non menses , sed prope quinquennium totum obtineat Nunquamne Illyricos ae Picentes toto quinquennio ex stupore se recepisse ρ se perae attonitos p semperne obliupefactos haesisse credemus p Dabimusne hosce homines ingenio esse levi, accredulo p Demus hoc etiam , non repugno ; sed usque- ne eo dabimus, ut illos plane stolidos ac meros stipites existimemus, qui, cum prodigii explorandi summam opportunitatem haberent , aut hanc ipsam opportunitatem negligerent , aut quod ipsis fatis cognitum exploratumque non esset, in vulgus spargerent ac disseminarent. Facio iniuriam cultissimis gentibus , qui de iis perinde loquar , quasi de earum ingenii sellertia ac sagacitate dubitarem. Sed mihi ignoscent opinor ; bonitas

causae, quam defendo, secit ut huc usque progrederer. XI. Caeterum nec Illyrici , nec Picentes in re tanti momenti sibi defuerunt, ut mox demonstrabo. Interim illa consideremus quantum ad fidem tanto prodigio comciliandam valere debeant. Prodigium hoc non semel fuisse perpetratum , sed iterum, tertio , ac quarto I to iidem enim vicibus Lauretana aedes locuri stationemque

195쪽

x92 DE PRAVO ARTIS CRITICAE usu mutavit. Age, prima vice attentius considerari noti potuerit. Quid ρ non potuit altera , tertia , quarta denique Elis, non potuerit ab Illyricis. in id cauta fuit, cur neque potuerit a Picentibus ἰ Duasiae provincias in re gravissima usque adeo fuisse diisollitas, ut quoties tanti prodigii species earum oculis fuerit obie--cta , toties de ea aliquid certi cognoscere neglexerint Etenim si hoc prodigium semel tantum, uti dixi, per petratum suisset, si apud incultas barbarasque gentes , si in ultimis Indiis extremaque Iaponia, si uno tantum in loco, si clam atque obscure , si uno solum aut altero inspectante , si tempus, si occasio eius explorandi defuisset, si ab omni nostra memoria omnino remotum , in primorum iaculorum obscuritate delitescens , si denique ad eorum genus referretur , quo in genere oblatis per noctem speciebus quibusdam ac rerum imaginibus facile decipi atque in errorem induci homines DG sunt; quanquam hoc prodigiorum genus sacris ipsis

litteris consecratum , non continuo repudiari deberet tamen si hoc nostrum in huiusmodi genere esset, haud ita. aegre paterer adversarios de huius prodigii veritate, propter summam ipsius admirabilitatem, dubitare . Admirabile . quidem est , singulare , nunquam antea aud tum . inis negat 3 At Lepius visum , saepius inspectum , saepius investigatum ; at palam atque aperte PDtratum ; at clarissima luce , frequentissima celebritate , in ore atque oculis duarum norent i ssimarum provincia

rum s Digitigod by Cooste

196쪽

AeTIONI s II. LIBER II. ryarum , at huiusmodi, quod sensibus perspectum fuerit;

in quo non astus, non insidiae, non praeliigia , non vanae rerum species, non imagines, non insomnia locum habere potuerunt, non denique unum , sed multiplex, ut posteriora prodigia priorum veritatem , nova qua dam , sed hac in re ad fidem faciendam , maxime ac commodata ratione confirment. Quid igitur isti volunt amplius P quid requirunt λ quid ulterius flagitant δIn eo ne diutius perseverabunt, ut mihi tanti miraculi novitatem obiiciant 3 quae tantum abest, ut hanc cauasam infirmet, ut potius ex ipsa novitate maximum cat sae ipsi robur ac firmamentum accedat.

XII. At enim exsistere vetus quaedam in Piceno aedicula potuit Deiparae consecrata , quae falsae opini ni , & concinnando dolo occasionem praebuerit. Facile patior, in causa optima mihi illa opponi, quae per se facile diluuntur ac refutantur. Etenim hujus sacra: aedis, de qua dico , forma, cultus, positus, vetustas, pi cturae , ea ipsa , quae reperta sunt in aede sacra, si attentius considerentur, eam vim habent , ut omnem ab animis nostris doli suspicionem amoveant, & prodigii veritatem mirifice confirment. Quis enim novam atque inauditam domicilii de templi coniunctionem excogitavit quis confinxit 3 atque adeo excogitare quis PQ tuit , atque confingere ρ orsum in aede sacra caminus pquorsum armariolum fictilibus asservandis fabrefactum pquorsum ipsa fictilia in armariolo inventa ξ Video haec .I. N h.

197쪽

i si pRAvo ARTIs CRITICAE usu habere locum in aede privata ; quem vero locum in Laisera habere possint, non video . id igitur ista sibi v lunt quid significant Z quae quidem , si minime conficta sint, quantum gravia , & ad confirmandam veritatem idonea ; tantum , si conficta , levia sunt, ineptaiunt, & ridicula existimanda , ac plane huiusmodi, quae dolum non adstruant, sed potius evertant. Praeterea , huius ipsius doli verisimilius architectandi causa , altera similis exsillare in Dalmatia aedicula debuit, quae in Italiam translata fuisse a Picentibus diceretur ; de sic duas Nationes lingua , moribus , inititutis dissidentes , de in

terjecto mari seiunctis secum convenire oportuit, ut ambae utramque aedem , quae apud utrasque exstitisse , aut exstare potuisse temere dicitur ab adversariis , Naa renam esse domum ex composito affrmarent. Haec autem quis credat quis persuaderi sibi ista patiatur 3 Qu re, ut videtis, omnia aperte docent, hae in re sine fra de ac mala fide Illyricos & Picentes esse versatos, eos que dolum ipsum isto modo componere nequaquam Po tuis e ; nisi forte velimus existimare , homines maxime ingenuos, atque a fallaciis remotissimos eo usque temeritatis atque audaciae progressos fuisse, ut turpinsimo mendacio posteritatem omnem in re gravissima decipere non dubitarint.

XIII. Sed esto; videte quae se , quid istis largiar fi

ducia causae ; exstiterit multo ante , quam Nazarena domus in Italiam advenerit, aedicula in Laureti finibus'

198쪽

AcTIONI s II. LIBER II. Deiparae sacra ; & , si vultis , ut hoc etiam amplius adis versariis concedam , Lauretana fuerit appellata . Quid tum quid inde posset evinci I Statimne haec ipsa aedes propter eandem nominis appellationem ea , de qua dicimus, existimanda erit λ Nihil minus. Non enim de appellatione , si recte isti attendunt, nostra quaestio est, sed de re ipsa. Contendo ego Cubiculum illud, quod

nunc Lauretanam domum nuncupamus, non ante eX-stiti sis in Italia, sed Nazaretho in Italiam advenisse

Hoc argumenta docent, hoc rationes evincunt, hoc probandum demonstrandumque suscepi. id ergo est cur tabularia mihi quoque non ignota ; neque vero immpervia , adeant atque scrutentur quid λ cur veteres chartas fugientibus litteris vix conspicuas inspiciant, ut cognomines aedes Deiparae consecratas inveniant . His ego non tam moveor , si quas invenire possunt, quam rationum & argumentorum auctoritate commoveor . Etenim per me licet, sanctum hoc venerandumque Cubiculum quo demum cumque libeat nomine a pelletur . Deipara enim , quae in eo colitur , perinde a

Vite, ab olea , a quercu , atque a lauro, sive locus ille lauris consitus fuisset, sive Lauretae cuIusdam Matrona: Recinetensis , quae locum illum possedisse dicitur , Iuris esset quod in praesentia nec quaero , nec moror deducta nominis derivatione potuit appellari; quae quiadem appellatio, quamcumque originem habeat, non im pedit , quo minus Lauretana Domus re ipsa Nazarena

N a sit,

199쪽

ρ6 DE PR4vo ARTIs CRITICIE usu sit, quod ego contendo ; atque ita sua augustissimo sanctissimoque loco inviolata religio maneat. Sed ista missa faciamus, & ad prodigii admirandam novitatem , unde digressi sumus , revertamur .XlV. Et sane prodigii novitas atque admirabiliatas ea erat , quae hominum animos commovere V

liementer & poterat , & debebat. Sed haec , haec inquam ipsa miraculi novitas ita omnium oculos ad se attraxit , ita animos subita quadam atque incredibili admiratione perculit , ut mirificum etiam ac singulare rei mirificae ac singularis certius cognoscendae studium accenderit atque excitaverit. Neque enim difficile erat videre huiusmodi rem, nisi firmissimis niteretur argumentis , nisi testatissima esset, plus apud posteros admirationis , quam fidei habituram. Attendite igitur diligenter de vosmetipsi iudicate , utrum exploratius quidquam ae testatius in tota inveniri historia possit. Dicam primum de summa Teriactensium diligentia , deinde de accuratissima Picentum in explorando prodigio sedulitate , . XV. Et Tersa stenses quidem , vir in primis pius ac religiosus, qui Sacra apud ipses curabat, nomine Ale xander, primo certiores facit, sacram aedem recens ad trulos advectam eam ipsam esse, in qua Deipara, cum vive. Mi , Nazarethi habitasset , caelestem Nuneium excepis

Iet, di Dei fuisset Mater effecta; idemque affirmavit se , quae diceret , de ipsa Virgine audisse , cuius sibi dor

200쪽

AcTIONI s II. LIEIR II. mienti species suisset oblata . Porro Alexandri dicto

insperata ac subita valetudo gravi enim morbo , cum haec acciderunt, implicitus tenebatur in fidem faciebat . -Τum enim vero Tersae enses eius rei certius cognoscendae incredibili cupiditate vehementer inflammati sunt; omnium eadem S mire consentiens sententia fuit, ut certi homines, qui aliquid certi reportarent, Nazarethum quam primum mitterentur. Frequentes hac de re conveniunt Nicolaum Frangi panium, nobilissimum Equitem Romanum, qui tunc eam provinciam Praetor administrabat, sententiam exponunt suam , rogant , postulant , flagitant, ut statim legatio decem natur . AEquissimis provinciae postulationibus Praetor obsequendum ratus , quatuor ex omni numero spectatissimae probitatis ac fidei viros, quorum unus ipse Alexander in primis fuit, elegit, qui Naχarethum adeant, omnia diligentius explorent, quae exploraverint fideliter referant. Nulla interposita mora Legati discedunt, & secundo cursu in Palaestinam advecti Nag rethum veniunt. Ut ventum est, nihil illis magis cordi fuit, quam ut statim aliquid Nazarenos de Virginis domo , quae apud ipsos esse deberet, percunctarentur. Illi respondent fuisse quidem apud se, nunc vero non exstare ; se nescire , quo pacto aut evanescere omnino, aut alio transferri potuerit; si domus vestigia, quae sola erant reliqua, inspicere vellent, se libenter demonstra- Iuros. Legati annuunt, aditur ad locum , ubi sacra aedes

SEARCH

MENU NAVIGATION